Postremò Thomas Bartholinus Danus,
Anatomiæ cultor assiduus, Pecquetianam Obser-
uationem non suo solùm αυτοχειρισμω pluri-
mùm auxit, emendauitque, sed et Vias ultrò
Lymphaticas adiecit, omniaque breui tempo-
re Tribus egregijs Libris euulgauit.
Primus De Lacteis Thoracicis, ad Regem Da-
niæ, iam intrà biennium quatèr impressus est,
nempè Hafniæ, Londini, Parisijs, {a} ac tan-
dèm Genuæ cùm Figuris, omnium emenda-
tissimè.
Secundus De Vasis Lymphaticis, ad Io. Rio
lanum, Hafniæ quoqué primùm editus est, mox
Lutetiæ, {b} iamque Tertiam manum, et Ico-
nas exhibemus.
Tertius De Dubijs Anatomicis ad Guid. Pati-
num, in quo telis, contrà Lactes Thoracicas
euibratis, animosè occurrit, probatque per Funus
Hepatis haud quaquàm euerti Medendi Methodum.
Nos verò hunc Librum libentèr omissimus, et
in aliam aptè commodèque distulimus Occa-
sionem.
Et quamuis apud Exteros, ista Chyli Tho-
racica Vasa suum ortum habuerint, ac tantillum
incrementum ; ea tamèn accipio iam in Italiâ pro-
palari, ac prodere se se : nam Erasmvs Bartho-
linvs Thomæ frater, Phil. et Mathematicus
insignis, nùncque Patauij Medicus eximius, et
- Note marginale : « Hafn. 1652. in 4. Londini, 1652. in 12. »
- Note marginale : « Parisijs 1653. in 8. »