Quid tertio libro docendum. OSSIVM musculorumque historia superioribus libris enarrata, proximum uidetur, uenarum arteriarumque per uniuersum corpus distributionem aggredi : siquidem Galenus in primo de Administrandis sectionibus libro, hunc in Anatome discenda ordinem obseruandum recte præceperit. Nam alius fortasse earum partium, quæ peritonæo et costas succingente membrana et caluaria continentur, descriptionem, non uenarum modo ac arteriarum, uerum et neruorum quoque descriptionem oportere necessario præcedere, haud inepte arbitrabitur, quod absque earum partium notitia, omnis de uenis, arterijs et neruis sermo tam difficilis futurus sit, ut ego nequaquam improbauerim hunc librum, et quartum qui neruis dedicabitur, quinto libro, sexto ac septimo subijci, eosque præsentem anteire : atque id maxime, cum quis sectionum prorsus rudis in istos libros primum inciderit, et non in nostra Epitome uel obiter sese exercuerit. Ne tamen longius in præsentia a Galeni et cæterorum qui ipsum præcessere dissectionis professorum placito declinem, hunc librum uenis arterijsque consecrabo, a uenis, quod plures sint, atque arterijs magna ex parte insternantur, sumpto sermonis exordio, liberaque sententia lectori in nostris libris transponendis relicta.Quid uena. Vena igitur pars est instrumentaria, teres, fistulæque instar cauata et uniuerso corpori sanguinem partes enutriturum una cum naturali spiritu insigniter (si quis modo sit) caliginoso deferens. Hæc unica peculiari propria’ue constat tunica, quæ colore, crassitie et forma, membranis respondet, sed alias ab illarum natura plurimum discrepat.Venæ corpus in quo a membrana differrat. Membrana nanque simplex ac similare corpus censetur, et omni ex parte quomodocunque discerpatur, perpetuo membranæ nomen retinet. Venæ autem tunica, corpus est instrumentarium, ex similaribus partibus, fibris uidelicet, conformatum. Quemadmodum enim membranei musculorum tendines, fere unico fibrarum genere intexuntur, atque hac occasione non in similarium, sed instrumentariarum partium classem reponuntur, ita uenæ tunica triplici fibrarum genere constituitur.Fibrarum quæ naturali motui præsunt, ab ijs quæ arbitrario famulantur differentia. Huiusmodi fibræ Græcis ἶνες nuncupantur, et substantia quidem, forma et colore musculorum fibris respondent, actione autem plurimum ab illis uariant. Hæ enim carnea musculorum substantia obsitæ, arbitrario : illæ uero nulla carne implicitæ, naturali motui præficiuntur. quippe ut motus e nostro arbitratu pendentes, fibrarum in musculis auxilio perficimus, sic naturales motus uniuerso corpori subseruientes, fibris quibusdam obeuntur, quæ organis toti corpori famulantibus intertextæ sunt. Quanquam naturales motus non omnes, sed materiæ duntaxat alicuius attractio, retentio et expulsio, huiusmodi fibris adimpleatur. Voco autem in præsentiarum uim attractricem, retentricem et expultricem, non quæ singulis partibus ad sui nutritionem a Natura est ingenita, sed qua quædam corporis partes commune uniuerso corpori munus præstant. Etenim prorsus alia censetur attractio cibi per stomachum in uentriculum, et sanguinis e caua uena in dextrum cordis sinum, et aeris ex arteria uenali in sinistrum cordis sinum, et seminis in uterum, et sanguinis in uenas, et spiritus in arterias, quam attractio, cuius beneficio partes illæ nutrimentum sibi familiare, et quo priuatim aluntur, ad sese pelliciunt. Rursus longe alia excretrix facultas est, qua uentriculus cibum a se confectum in intestina propellit, et qua rursus intestina superiora eundem in inferiora protrudunt, et qua cor sanguinem in pulmones ac uitalem spiritum simul cum sanguine impetu per corpus ruente in magnam arteriam mittit, et qua sanguinem una uenæ pars in subsequentem continuo deriuat, et qua uterus fœtum et uesica urinam excernunt : quam ea sit, qua nunc dictæ partes proprij nutrimenti recrementa a se abigunt. Ad hæc, prorsus alia putatur cibi potusque in uentriculo, et fœtus in utero, et urinæ in uesica, et sanguinis in uenis, et spiritus in corde
retentio, quam ea sit cuius beneficio cor, uentriculus, uesica, uterusque familiare nutrimentum sibi servant et retinent. Motus igitur omnibus partibus proprij, atque alijs non subministrantes insita partibus duntaxat ui, citra fibrarum opem omnino fiunt. Sed partes quas aut attractionem, aut retentionem, aut expulsionem partibus alijs, uel toti etiam corpori administrantem et commodam subire necessum est, ad eam functionem fibras quasdam sibi uendicant, quarum auxilio illam complent. Et quemadmodum tres specie sunt motus, ita quoque triplex fibrarum genus a Natura constructum est, rectum uidelicet, obliquum et transuersum. Ac rectæ quidem fibræ attractioni conducunt, obliquæ autem retentioni, transuersæ expulsioni.Fibrarum species et functio.
Rudis fibrarum delineatio, in qua A transuersus indicat, B autem et C utriusque obliquarum generis differentias, D uero rectas. At E triplicis fibrarum generis implexum quodammodo exprimit, quem mox subijcienda uenæ effigies accuratius proponet.
[Illustration]
Rectæ enim sunt, quæ secundum organi longitudinem expanduntur. Obliquæ autem, quæ secundum obliquum organo obducuntur. Atque hæ circulares sunt : sed quum in duplici sint differentia, inuicem contrariantur, ac se mutuo X literæ, aut potius duorum inuicem implexorum circulorum modo decussatim intersecant, ita commode quicquid organi cauitate compræhenditur, retinentes. Transuersæ secundum corporis latitudinem exacte transuersim locantur, corpusque orbiculatim, quemadmodum obliquæ, ambiunt, quanquam interim transuersæ, circulares orbicularesque priuatim nuncupentur. Discet porro quiuis fibrarum naturam (si modo molestius duxerit hominem hoc solo nomine aggredi) quoties uentriculus, aut intestina alicuius animalis mensæ apponentur, si unguibus uentriculi et intestinorum fibras inuicem diuellere, eaque corpora nihil præter certas quasdam fibras inter se ordine, et prout parti ex usu erat, intertextas esse, expendere haud grauabitur. Idem spectabit, dum bouis uesicam, aut anserum ingluuiem inflari intuebitur : quandoquidem triplex illud fibrarum genus in distenta uesica manifesto sese spectandum offeret. Contra si membranam aliquam, ut quæ costas succingit, aut peritonæum, in manus quis assumpserit, leui negotio discet hanc simplex similareque corpus esse omni ex parte sibi par, nullisque eiusmodi fibris conformatum.Venæ compositonis usus. Quum itaque uena (ut oratio unde discesserat reflectatur) organum sit, uniuerso corpori in sanguinis administratione utiliter subseruiens, Natura corpus ipsius membraneum ac fistulæ instar cauum constituit, ac certis quibusdam fibris, non autem ut fors ferebat intertexuit, ijs nempe quas sanguinis administrationi utiles fore cognouit.
Venæ cauæ portio a dextro cordis sinu ad iugulum usque conscendens, qua fibrarum in uenarum corpore naturam doctrinæ gratia studiose finximus. Si forte interim ramorum hic passim abtruncatorum rationem expetis, hanc uenæ portionem integræ cauæ uenæ delineationi quinti Capitis fini subijciendæ confer, in illa quid D,F,G,H,I,K,N,S,T, et a indicent perpendens.
[Illustration]
Quamobrem quum sciret uenam necessario sanguinem ad se admissuram, rectas illi communicauit fibras, quibus uena sanguinem in ipsius alliceret cauitatem. Deinde quia sanguinis ad subsequentem uenæ partem tanquam per riuum propulsione opus erat, transuersis quoque fibris eam donauit. Ne uero statim uniuersus sanguis in proximam uenæ partem citra moram ex alia assumeretur propelleretur’ue, obliquas etiam fibras uenæ corpori implicuit. Ex tribus itaque fibrarum generibus uenæ corpus instar albæ membraneæque seu nerueæ tunicæ conflatum est, distendi et rursus (ut contentæ materiei apposite congruat) in se collabi aptum. Præter hanc peculiarem tunicam, uena aliam subinde assciscit, plerisque etiam corporis partibus communem. Quandocunque enim uenæ longo tramite aliquo ducuntur, aut ossi, aut duriori cuipiam corpori incumbunt, aut alicubi suspenduntur, tum membrana illis ueluti alia peculiaris tunica obtenditur. Huiusmodi tunica uenæ per uniuersum corpus induuntur, quoties extra uiscus aliquod, aut musculi corpus eminent, nec uisceri aut musculo intexuntur. Tunc enim semper ex conterminis membranis alia quædam tenuis tunica ipsis obuoluitur, cum tutioris ductus, tum ad uicinas partes firmioris nexus gratia. Cæterum uenæ corporibus quibusdam insertæ, ac in illis propagatæ, huiusmodi tunica nequaquam indigent, quod abunde in illis corporibus firmentur, quodque ea tunica impedimento esset, quo minus prompte sanguis ex uenis sudaret, aut ut sanguis in uenis collectus, substantiæ alicuius uisceris uim tardius experiretur. Et hac potissimum ratione in nulla corporis parte, uenæ neque tenuiorem adipiscuntur suam peculiarem tunicam, neque in plures diffunduntur soboles, quam in iecoris substantia, quæ succum in uenis contentum in sanguinem mutatura, suisque recrementis liberatura erat.Venarum usus Omnes uenas ratione primaria ut sanguinem singulis corporis partibus deserant, rerum Opifex procreauit : quanquam quibusdam earum ramis, ut portæ uenæ propaginibus,
ad cibi in uentriculo elaborati ad iecoris portas attractionem, ceu alijs ad excrementorum (ut quæ in renes seorsum sanguinem deferunt) repurgationem abutatur, quas omnes suo loco commemorabimus.Lib. 4 de Vsu partium. Num uero ipse (ne sanguis frustra nullam a uenæ corpore elaborationem sentiens, per uenas deflueret) quandam sanguificationis uim uenis indiderit, non adeo prompte assertum uelim, etiamsi id omnibus confessum sit dissectionis proceribus. Etsi fortassis hæc uirtus uenis tribuitur, ea non rubicundum parabit sanguinem, sed uenæ corporis modo album. siquidem in omni naturali corporis nostri partium concoctione, concoctum necessario sibi concoquentis colorem asciscit. Verum iam tempestiuum erit, ex quibusnam partibus arteria fabricetur, persequi.
Quid arteria. ARTERIA uas est similiter ut uena membraneum, teres ac fistulæ modo cauum, quo uitalis spiritus, et tenuis flauus calidusque sanguis per uniuersum corpus diffunduntur, quorum beneficio, ac dein arteriæ ipsius motu (qui dilatatione ac contractione fit) naturalis singularum partium calor uitalisque spiritus refocillantur. Porro Hippocratis adhuc, et Platon is, et Aristote lis tempore, arteria nuncupabatur, qua inspirantes e naribus aut ore aërem in pulmones attrahimus, quaque rursus expirantes e pulmonibus eundem educimus. Nobis uero uocatas arterias, illi uenas appellabant : atque arterias a uenis nonnulli ea ætate distinguebant, quum has quidem non pulsantes, illas autem pulsantes dicerent.Lib. 2 Morborum uulga. Ad hunc sane modum Hippocrati arteria uenæ nomine donatur, cuius agitatio, quum in infantis partu uelox et magna et ualida reperitur, ualidam ac uegeto feruidoque calore præditam in corde irascibilem uim esse testatur. Cæterum alijs arteriæ nominabantur, uenæ flauum et spirituosum, ac per corpus impetu diffusum et tenuis subtilisque substantiæ sanguinem uniuerso corpori deducentes. Ita enim Platon i arterias uenas uocare libuit, quando in Timæo attestatur, cor simul et uenarum fontem esse, et sanguinis qui per omnia membra uehemtemer[1]circumfunditur.In libris de Placitis. Nam quum uasa pulsantia (inquit Galenus) nondum, ut nunc, arteriæ dicerentur, sed tantum illam sic ueteres appellarent, quæ ex ore in pulmones diuaricatur, iure Plato ut distingueret, quarum uenarum cor esse sanguinem uellet, sanguinis qui per omnia membra impetu defertur, meminit. Aristote les autem in libris de Animalium partibus , et eorundem historia, subinde arterijs uenarum nomen elargitur. Nam ut reliqua præteream loca, is magnam arteriam cauæ uenæ comparans, in tertio historiæ de Animalibus illam minorem uenam crebro appellat. Sed successu temporis eam quæ ex ore in pulmones pertingit, asperam uocare ueteres coeperunt : uasa autem pulsantia, naturalemque calorem recreantia, læues nuncupauere. Verum nunc sola quæ ab ore in pulmones diffunditur, suum nomen seruauit, asperaque arteria uocatur.
Arteriæ magnæ qua ex corde pronascitur portio, quam dissectam apertamque finximus, ut arteriæ hic conspicerentur tunicæ : ac A quidem locum indicat, in quo potissimum ea occurrit tunica, quam araneæ telæ assimilamus. B autem et B interiorem notant arteriæ tunicam. Numerus autem ille 1,2,3 insinuat tres membranas magnæ arteriæ orificio præfectas, ac in decima sexti libri figura B,C,D notandas. Hic uero E et D duarum coronalium arteriarum originem ostendunt. Foramina autem in arteriæ trunco ad uertebras deorsum deflexo conspicua, earum propaginum sunt ora, quæ costis, dein septo, et alijs ad renes usque organis digeruntur. Verum hæc suo loco erunt dilucidiora, in præsenti enim figura arteriæ tunicas obiter adnotare uisum fuit.
[Illustration]
Arteriæ itaque similiter ac uenæ membraneo constant corpore, comprimi ac in se collabi, et rursus distendi idoneo : at longe solidiori, duriori, ac ex pluribus tunicis conformato. Arteria enim duas peculiares sibi uendicat tunicas, quarum exterior profecto robore ac crassitie uenarum peculiari tunicæ respondet, interior autem plurium dissectionis procerum suffragio, crassitie huius fere quintupla : ac postmodum totum arteriæ corpus ad uenam collatum sextuplum censetur. Hæc tunica quibusdam, quia durior et quauis membrana longe crassior sit, χονδϱοδὴς seu cartilaginea appellatur. Vnde etiam Arabes forsitan arteriam neruum pulsatilem uocauerunt. Tunicæ arteriæ similiter ut uenæ, fibris conformantur : ac interior quidem transuersis duntaxat intertexitur, exterior uero rectis, et quibusdam mediocriter obliquis, transuersis autem nullis constat. Interior arteriæ tunica, ceu cutem quandam internæ intestinorum et uentriculi superficiei modo continet, latæ continuæque araneorum telæ manifesto
persimilem, in grandioribus quidem arterijs conspicuam, ac a nonnullis tertiæ arteriæ tunicæ loco descriptam. Asscititiæ arteriarum tunicæ. Quarta uero alia peculiaris nulla est, sed ueluti quibusdam uenarum, ita quoque arterijs alicubi membrana tenuis obhærescit et circumtenditur contegens, aut stabiliens, aut connectens ipsas proximis partibus, quemadmodum de altera uenarum tunica retulimus. Arteriæ constructionis ratio. Atque hæc omnia iustissime a summo rerum Opifice sunt extructa, qui in hoc arterias (uti in Capitis initio dicebam) formauit, ut illæ uitalem spiritum et sanguinem impetu per corpus diffusum, singulis partibus deducerent, ingenitumque calorem recrearent. Fibras enim arteriæ corpus, eiusdem quo uenæ usus gratia sortitur, ac plurimas quidem transuersas exigit, ut ocyus ipsi ex sinistro cordis sinu immissum sanguinem et uitalem spiritum toti corpori dispenset, neque alium in transmittendo recipiendoque rhythmum, quam cor ipsum efficiat. Ad hoc nanque munus magnopere transuersæ conducunt, quas expulsioni a Natura præfectas esse dudum asseruimus. Obsunt autem expulsioni insigniter obliquæ, ut quæ materias retineant acreseruent. Vnde etiam Natura paucissimas obliquas arterijs elargitur. Quæ quum tenuiorem rarioremque et uelociori impetu ruentem substantiam, quam uenæ, erant amplexuræ, ac dum uiuit animal perpetuo dilatandæ constringendæque, merito etiam durioribus et crassioribus pluribusque tunicis conformantur.
QVOT in uniuersum corpus uenæ, et item arteriæ deriuentur, si uniuersæ soboles uasorumque omnes distributiones enumerandæ sint, indicare arduum prorsus est, atque propemodum impossibile. At si uenæ arteriæque propriam exigentes circumscriptionem, ac ueluti proprijs terminis finitæ, duntaxat numero quodam sint complectendæ, in procinctu est numerus. In natis enim absolutisque hominibus omnes uenæ ut plurimæ quaternario numero comprehenduntur, quæ cæterarum omnium radices censentur.Quatuor uenæ. Atque una ex caua iecoris sede prodiens in bilis uesiculam, uentriculum, lienem, intestina, mesenterium et omentum excurrit. Secunda ex gibbis iecoris, aut ut quibusdam uisum est ex dextro cordis sinu originem sumens, in reliquum corpus solis duntaxat exceptis pulmonibus, innumera ramorum serie dispensatur. Tertia, e dextro etiam cordis sinu nata, frequenti admodum propagine in pulmones digeritur. Verum hanc uenam hoc sibi peculiariter uendicare audies, quod arteriarum constet corpore, unde etiam arterialis uena nuncupabitur. Quarta ab umbilico in iecur, ut sic dicam, producitur, ac ad fœtus nutritionem duntaxat animali famulatur, neque hic in uenarum numero recte haberi potest, uixque propria circumscriptione donatur. Ab his itaque uenis reliquæ omnes quæ in corpore occurrunt originem mutuantur, eisque continuæ sunt.Duæ arteriæ. Arteriæ autem numero binæ censentur, una quæ ex sinistro cordis sinu originem capiens, in uniuersum corpus præterquam in pulmones, dispergitur. Altera ex eodem cordis sinu pronata, in solos pulmones distribuitur : quæ quia uenæ corpore constat, uenalis arteriæ nomen obtinuit. Porro duæ arteriæ ab umbilico secundum uesicæ latera descendentes, ac fœtui quodammodo propriæ, cum magnæ arteriæ propaginibus iuxta ossis sacri regionem uniuntur, quare etiam propriarum arteriarum loco neutiquam recensendæ ueniunt. Cæterum si fœtus uænæ[2]et arteriæ priuatim sibi aliquid uendicent, id suis locis ubi fœtus uasorum tradetur historia, fiet obuium. iam enim operæ precium est a perfectorum uenis exordium sermonis sumere, ac singularum enarrata distributione, ipsarum usum diuaricationisque rationem subiungere.Naturæ artificium in uenarum arteriarumque serie. Verum quoniam singulis corporis partibus arterias uenasque deduci oportuit, nonnullæ autem partes procul ab horum uasorum initijs distant, longe optimum fuit, neque tot numero ramos ex principijs originem sumere, quot corporis sunt partes huiusmodi uasis indigentes : neque omnino multos : sed summopere expediebat maxima organa caudicum instar unoque principio deduci, et ab illis in proximas partes ueluti ramos propaginesque deriuari, a quibus singulæ partes, quod sibi familiare sentiunt, in nutritionem allicerent.
PRÆSENTI Capiti figuram non duxi præponendam, quod quamplurimæ huc simul locari debuissent quinti ac sexti et septimi librorum formæ, præter aliquot etiammusculorum tabulas, ad quas a Capitis contextu, dum alicuius glandulæ mentio incidet, opportune remitteris.
SICVT Natura uenæ et arteriæ præter proprias ipsarum tunicas, aliam subinde membranam circundedit, cuius beneficio opportune conterminis partibus alligetur, tutoque prorepat :Cur et quando uasorum distributionibus glandulæ immittuntur. sic quoque quum minime ignoraret unumquodque uas inibi noxijs opportunius expositum esse, ubi in ramos discinditur, tutæ fissionis gratia, præter eiusmodi membranas, substantiam quandam mediocriter mollem modiceque cedentem condidit, qua nodorum in arboribus ritu, uasorum diuaricationes, sic passim repleuit, hancque ramorum scissionibus substrauit ac circundedit, ut nulla ipsarum facile findi, uel inualida fieri possit. At quoniam per motum uiolentiorem uasorum diuaricationes iniurijs potissimum patent, et super molli ac mediocriter cedente substantia opportunius uasa quiescunt, et demum huius auxilio quamuis moueantur uehementius, impercussa integraque custodiuntur, Natura haudquaquam ut fors ferebat, singulis uasorum distributionibus huiusmodi substantiam interiecit. Quandoquidem hæc paucissimam, aut nullam propemodum diuisionibus, quæ neque suspensæ feruntur, neque articulis qui in acutum angulum flectuntur extenduntur’ue incumbunt, communicauit, quod illas uasorum partitiones ex uiolento motu nihil passuras ei perspectum esset. Verum ubi diuisiones quapiam membrana suspensæ, aut super articulos, qui in acutos mouentur angulos longius porriguntur, eæque plures in istiusmodi sedibus numero habentur, Natura hanc de qua agimus substantiam non mediocri copia circumdedit, uti per uniuersam portæ distributionem est cernere, quod hæc nimirum uniuersa membranis duntaxat suffulta ad uentriculum, lienem et intestina excurrit. Pari insuper ratione in membranis amplitudinem thoracis intersepientibus, et in cerebro super cerebri testes (quod inibi suspensæ ferantur uenæ) hanc substantiam procreatam ex confectione doceberis. Sub superiori uero pectoris ossis fine, sub auribus, ad asperæ arteriæ caput, in axillis, in cubiti flexu, in inguinibus, in poplite et alijs nonnullis corporis sedibus, propter adiacentium partium motus et numerosam uasorum distributionem, eiusmodi substantiam diuisionibus interijci, in sermonis progressu ostendam.Glandosæ substantiæ nomen ac imbecillitas. Substantia hæc communi nomine Græcis ἀδὴν et ὄνγος dicitur, Latinis glans et glandula et glandium, estque omnium corporis partium summe imbecillis, ac fluxionibus imprimis obnoxia. Haud enim decuisset partes reliquis uiliorem corpori usum præstantes, cæteris ualidiores esse, imo deiectis uiribus præditas et recrementis excipiendis aptiores creari.Glandularum differentia a nomine, colore et imagine. Cæterum non omnis huiusmodi corporis substantia, colore, forma, nomine, duritia sibi respondet. quædam enim mollior, rubicundior, et quercinæ glandi forma prorsus dissimilis est, qualis ea censetur quæ principio gracilium intestinorum non procul ab inferiori orificio uentriculi exporrigitur : et ea quæ in elatiori inferioris membranæ omenti regione sub uentriculo consistit. Hæc quia rubicundior, idque potissimum in canibus, et mollior et undique sibi similis uisitur, a carne Græcis πάγκϱεας et καλλίκϱεον nuncupatur. Quæ uero in iugulo sub pectoris osse habetur, iam dictæ propemodum specie respondet, et a Græcis θὺμος , a Latinis autem communi uoce glandium appellatur. Cæterum quæ in reliquo corpore passim occurrit, et nuper dicta durior est, glandis quercinæ imagini quodammodo accedit, et peculiare nomen in quibusdam corporis sedibus obtinet. Cuius generis in cerebro glans pineæ nucis imaginem referens, et forsitan in mesenterio lactes seu per id distributæ glandes censeri possunt.Ab usu. Verum hominis fabrica etiam alijs donat glandulis ad alios usus, quam ad uasorum firmam distributionem procreatis : in quarum numero glans habetur, cerebri pituitam ad palatum defluentem excipiens, tonsillæ glandes laryngis radici adnatæ, glandosum uirilis uesicæ ceruicis corpus, cui semen deferentia uasa inseri docebimus, quodque uasorum diuaricationi uix quicquam auxiliatur. Cuius uero potissimum usus gratia nuper commemoratæ glandes paratæ sint, suis locis abunde persequar. hic enim suffecerit glandes commemorare uasorum distributioni præfectas, ex quibus nonnullæ non solum uasis præsunt, uerum etiam aliquæ meatibus humectandis præterea idoneæ censentur, quemadmodum glandes in mesenterio repositæ, et quæ duodeno intestino exporrigitur, ut intestina lento humore imbuant, progenitæ a dissectionum professoribus creduntur.Ad finem secundi de Semine Galenus. Aliæ rursus replendis finibus et cauitatibus etiam sunt accommodæ, ut quæ in faucibus omnium infimæ, et sub aurium radice consistunt, et quæ axillarum et inguinum cauitates infarciunt. Quæ autem in mamillis habentur, præterquam quod lacti generando subseruiunt, etiam uasorum partitiones utcunque firmant ac roborant. At de his omnibus, uti paulo ante innuebam, suis locis affatim disseremus, oratione ad uenarum seriem nunc properante.
VENÆ PORTÆ AB VNIVERSIS QVIBVS COMMITTITVR PARTIBVS LIBERÆ, INTEGRA delineatio, in ea proportione expressa, ad quam secundum præsentem figuram aliquis iecur, bilis uesiculam, uentriculum, lienem, omentum, mesenterium et intestina ex illorum magnitudine, ac insuper in suo situ depingeret.
[Illustration]
| A,A etc. | QVINQVE his characteribus portæ uenæ propagines indicantur, per iecoris corpus diffusæ, et hic ueluti iecoris formam secundum cauam ipsius sedem exprimentes. |
| 1,2,3,4,5 | Numerus iste quinque portæ uenæ ramos (nisi subinde etiam pauciores sint), notat ex quibus ipsius caudex quodammodo proxime constituitur, aut in quos is primum in iecoris substantiam digeritur. |
| B | Vena portæ, qua primum a iecoris substantia libera et amplissima cernitur. |
| C,C | Duo ramusculi bilis uesiculam in caua iecoris sede positam adeuntes. |
| D | Vena ad posteriorem inferioris uentriculi orificij sedem excurrens. |
| E | Hac sede uena portæ in duos maximos bipartitur truncos. |
| F | Truncus sinister et elatior. |
| G | Truncus dexter et humilior. |
| H | Vena dextram fundi uentriculi sedem perreptans, et geniculatim illi sedi ac superioris membranæ omenti dextræ parti ramulos præbens. |
| I | Vena duodeno intestino et ieiuni principio exprompta. |
| K | Ramus in dextram regionem gibbi uentriculi qua id dorsum respicit, aliquot surculis digestus. |
| L | Vena in dextram sedem inferioris omenti membranæ et colum intestinum qua hac fertur excurrens. |
| M | Soboles quædam a sinistro trunco in glandosum corpus inferiori membranæ omenti innatum, sparsæ. |
| N | Vena insignis sub uentriculo, ubi dorso is innititur, uersus elatius ipsius orificium oblique conscendens : |
| O,O | quo priusquam pertingat, utrinque unam educit propaginem O insignitam, et in uentriculum hac sede qua dorso incumbit, digestam. |
| P | P uero præsentis venæ reflexum per dextrum orificij uentriculi latus in anteriorem uentriculi sedem. |
| Q | Q autem reliquam præsentis uenæ seriem notat, quæ instar coronæ id orificium amplexatur. Vmbra qua hanc uenam aliqua ex parte ornauimus, hic ut in reliquis uenarum et neruorum arteriarumque delineationibus uenæ partem in posteriora et in magis recondita deductam interstinguit, ab illa quæ in priori seu anteriori sede oculis subijcitur, aut oculis propinquior est. |
| R | Ramus uenæ superius uentriculi orificium ambientis, qui secundum elatiora uentriculi procedens, inferiori orificio surculos exhibet, soboles etiam satis frequentes in progressu ad anteriora posterioraque uentriculi dispergens. |
| S | Grandis utcunque uena in inferiorem omenti membranam et colum intestinum qua uentriculo exporrigitur, numerosa sobole procurrens. |
| T,T | Sinistri trunci diuaricatio, ubi is iam lienem est accessurus. |
| V | Venula in sinistram sedem inferioris membranæ omenti distributa, cuius radicem in integra figura (quod subinde desit) duntaxat delineauimus, eius seriem hac peculiari figura quam margini adhibemus exprimentes, in qua T uenam, quæ lieni exporrigitur, commonstrat utrinque abtruncatam, præsens uero uenula V insignitur. |
| X,X | Vena ab illis quæ elatiora lienis petunt, in sinistrum uentriculi latus dispensata. |
| Y | Eiusmodi etiam uena hic, qualem utrunque X indicabat, insignitur. |
| Z | Vena in sinistram fundi uentriculi sedem perreptans, multasque soboles uentriculo superiorique omenti membranæ offerens. |
| a,a,a | His characteribus uenarum in lienis substantia distributio indicatur, adeo frequens, ut lienis imaginem facile ostendat. |
| b,b,b | Prima dextri portæ uenæ trunci in mesenterium series. Hæ in mesenterium digestæ uenæ quibusdam meseraicæ ac mediæ et lacteæ nuncupantur. |
| c | Vena colo intestino qua recto continuatur, exporrecta. |
| d,d | Vena sub recto prorepens intestino indicatur, una cum ramulis intestino in uenæ progressu digestis. |
| e,e | Venularum soboles, recti intestini finem amplexantes. Præter hanc figuram cuius modo characterum indicem absolui, aliæ complures quinto libro dedicatæ, huc reponi possent, quibus illa exprimuntur organa, in quæ portæ soboles diffunduntur. Præcipue autem huc spectarent secunda, tertia, quarta, decima, duodecima, decimatertia, decimaquarta, decimaquinta. Quinetiam huc maxime facit, figura ex horum librorum Epitome sumpta, quam ad præsentis libri calcem in alia quadam in hoc subnectam, ut uenarum et arteriarum mutua series oculis obuersaretur. Quotiescunque igitur in interiori Capitis contextus margine simplex character ponetur, illum ad nudam quam huic Capiti præposuimus figuram refer, reliquos autem ad eas figuras ad quas illos spectare adijciemus, ac proinde manifestioris doctrinæ gratia ultimam præsentis libri figuram totius libri contextu notabimus, ulti. fi. |
Portæ ramorum in iecoris substantia series. IN IECORIS substantia ab omnibus demissioribus et quæ orbiculatim consistunt extremis ipsius partibus exiguæ admodum numerosæque uenarum propagines incipiunt, quæ uersus iecoris medium porrectæ, sensim in maiores soboles, et inde in grandiores adhuc tantisper coëunt, donec omnes (quæ profecto sunt quam frequentissimæ) in quinque, interdum etiam in pauciores ramos colligantur, qui in caua iecoris regione uersus eius medium, ad interiora tamen et posteriora, iuxta dorsum magis uniti, unam grandem et impense amplam constituunt uenam, quæ nobis portæ uena nuncupabitur. Hæc ad eum modum ex iecoris cauo enata, aut (si non minus uere quam clare loqui uoles) omnes nuper dictos ramos, soboles et propagines in iecoris substantiam dispargens, oblique deorsum uersus sinistrum procedit in multos uenarum surculos, ad bilis uesiculam, uentriculum, intestina, lienem, omentum, mesenterium, hac serie digesta.Portæ caudicis extra iecur distributio. Ad bilis uesiculam. Primum duos ualde exiguos ramulos ex superiori, seu anteriori sui corporis parte (non autem latere) bilis uesiculæ ceruici distribuit, qui eam ceruicem amplexantes, ac in surculos capillorum modo prætenues diducti, in uniuersum uesiculæ corpus eo pacto excurrunt, quo in alba adhærente’ue oculi tunica, uenulas porrigi cernimus.Ad uentriculum humilius orificium. Post hos aliquanto inferius ab elatiori quoque et anteriori uenæ corporis sede, uersus dextrum tamen latus magis alius ponitur ramus, nuper commemoratis insignior, qui humilius uentriculi orificium et uentriculi portionem huic iuxta dorsum proximam aliquot ramulis adit, nulla prorsus sobole anteriorem uentriculi sedem perreptans.Portæ caudicis in duos præcipuos truncos sectio. At portæ uenæ caudex deorsum magis protensus, postquam hos diffudit ramos, in duos maximos bipartitur truncos, quorum elatior (quem et sinistrum doctrinæ studio opportune nominabimus) propemodum uniuersus in uentriculum, et omentum, et quandam coli intestini regionem, quæ secundum humiliorem uentriculi sedem fertur, deinde et in lienem absumitur. Alter, qui et humilior et grandior est, ac dexter merito appellabitur, totus pene in mesenterium et intestina exhauritur.Ad dextram uentriculi fundi sedem, et ipsi proximam omenti partem. Ab huius nanque dextro latere iuxta ipsam caudicis portæ in duos truncos distributionem, utcunque insignis uena uentriculo exporrigitur, quæ omenti membrana superiori suffulta, et sub dextra uentriculi fundi sede transuersim producta, exiguas frequentesque uenulas certo ordine, ac quodammodo geniculatim uentriculo diuaricat, qui et anteriorem et posteriorem fundi uentriculi regionem multa sobole aliquousque intertexunt. Hæc uena ubi ad mediam fundi uentriculi sedem processit, in quosdam exiguos ramulos finitur illi uenæ contiguos, quam non multo post reliquam fundi uentriculi regionem occupare audies. Porro quemadmodum hæc uena plurimas uenulas ex elatiori ipsius sede seriatim uentriculo offert, ita quoque innumeras uenularum soboles per totam dextram superioris membranæ omenti regionem diffundit, illis fere numero correspondentes, quas in uentriculi fundum spargi paulo ante dicebam. Verum præsens uena interdum, neque id sane infrequenter, a portæ uena supra quam illa in duos grandes truncos bipartitur, originem obtinet, imo quandoque a sinistro portæ trunco non semel hanc ipsam pronasci obseruauimus.Ad duodenum intestinum. Quemadmodum uero hæc subinde in ortu uariat, ita etiam uena quæ ipsam subsequitur, non idem semper principium exigit, nunc enim a dextro dextri trunci latere, nunc uero a latere dextro uenæ portæ caudicis priusquam is in duos eiusmodi truncos dirimitur, uena quædam originem ducit, quæ primum intestinorum quod duodenum uulgo uocamus, numerosa serie implicat. Hæc enim intestinum ad medium fere ipsius longitudinis primum contingens, deorsum ad reliquam intestini longitudinem paulo ultra ieiuni principium exporrigitur, et superiori membrana omenti et glandoso corpore huic intestino adnato suffulta, geniculatim intestinorum sedi, quam perreptat, ramulos dispergit, non negligens interim glandosum quo sustinetur corpus. nam et illi, et omenti regioni qua prorepit, surculos quosdam impartitur.Lib. 4 de Vsu partium. Cuius uero naturæ illud corpus sit, in Capite præcedente executus sum : quanquam idem rursus in quinto libro Galeni nomine, qui falso id inferius uentriculi os comprimere ac occludere opinatur, agendum erit. Hic enim sermo reliquæ, quam portæ uena molitur, distributioni dedicandus est.Sinistri trunci series. Sinister itaque portæ truncus transuersim ad inferiorem omenti membranam, qua hæc posteriori uentriculi subijcitur regioni, properat, hacque omenti sede dein et glandoso corpori huic membranæ innato sustinetur, apteque suffulcitus in plurimas notatu dignas soboles digeritur. Non procul enim ab ea sede, qua a portæ caudice truncus iste disscinditur, inferiorique omenti membrana implicatur, ab elatiori ipsius regione uenam germinat, quæ non admodum frequenti ramorum serie in gibbum uentriculi, qua dextram dorsi sedem id spectat, diffunditur. Ab humiliori autem trunci sede, alia diducitur uena, nuper dictæ quodammodo in ortu respondens, quæ deorsum in dextram inferioris omenti membranæ regionem surculos aliquot deriuat, et quibusdam ramulis in colum intestinum,
qua hac omenti membrana id continetur, præsens uena pertinet. Porro ulterius in sinistri trunci uersus lienem progressu, præter exiguas soboles quas priuatim glanduloso ipsum suffulcienti corpori elargitur, ab elatiori sua sede uenam promit omnium uentriculum adeuntium facile capacissimam. Hæc inferiori quoque omenti membrana continetur, et oblique sursum uersus sinistrum sub uentriculo qua dorso id innititur prorepens, mox in ascensu huic uentriculi sedi duos communicat ramos, utrinque singulos, in hanc uentriculi sedem multis etiam surculis dispersos. Reliquum uenæ sursum ad elatius uentriculi orificium, per uentriculi posteriora exporrectum, ad dextrum orificij latus ad anteriora ipsius orificij emergit, et totam anteriorem sedem ambiens, secundum sinistrum eius latus denuo in posteriora retorquetur, ac ut semel dicam coronæ prorsus modo uentriculi superius orificium concinne perreptat, in progressu recta deorsum in uentriculi corpus ramos geniculatim offerens, qui magnam uentriculi sedem occupant. A superiori autem sede, uena hæc ramulos etiam diffundit, sed exiguos prorsus, et in stomachi terminum, qua is uentriculo continuatur, excurrentes. Porro inter cæteras propagines, ab hac uena coronæ ritu uentriculi elatius orificium succingente exortas utcunque insignis uena ab ipsa pronascitur, qua a posteriori uentriculi regione secundum dextrum orificij latus antrorsum contendit. Atque hæc propago a dextro eius uenæ latere nata, secundum superiorem uentriculi sedem, inferius uentriculi adit orificium, id frequentibus utcunque uenis amplexans, et in progressu geniculatim ramos in priorem posterioremque uentriculi sedem spargens.Iam commemoratæ uenæ tot propaginibus in uentriculum pertinenti, alia respondet, ab humiliori sede sinistri uenæ portæ trunci prodiens, ac inferiori omenti membranæ implicita, quæ non ita longe ab initio in duos ramos plurimum ab inuicem discedentes bipartitur, ex quibus denuo quamplures surculi deorsum prorepunt, et in coli intestini partem (quæ inferioris membranæ omenti beneficio tanquam a mesenterio ad dorsum committitur) excurrentes, et nonnullis propaginibus inserti in partem inferioris membranæ omenti, quæ intestinis incumbit, ac ueluti a colo intestino pronascitur. Atque hæc quidem de hominibus me hactenus dixisse arbitrator. nam a sinistro portæ tunco ne minima quidem soboles canibus ad colum intestinum digeritur,In libro de Venarum et arteriarum sectione. uti etiam in ipsis colum intestinum nulla ex parte omento alligatur, adeo ut neque mirandum sit, si hac orationis serie interdum a Galeni placitis recedam, qui simiarum uenas, uti ipse etiam ad Antisthenem scribit, ex professo docens, hominum uenas non persequitur. Cæterum postquam sinister portæ truncus commemoratas eduxit propagines, ad lienem transuersim accedens, in duos ramos secatur, qui rursus in alios partiuntur, atque hi denuo in alios tantisper dirimuntur, quousque numerosa ramorum serie in cauam simam’ue lienis sedem recta linea secundum totam lienis longitudinem inferiori membrana omenti perpetuo suffulti implantentur, atque infinita sobole uenulas oppido quam graciles inuicemque implexas, per uniuersum lienis corpus digerant. Ab infimo ramo, lienis inferiora petente, priusquam sinister portæ truncus in frequentissimas soboles illas dispargatur, interdum tenuis uena prodit, quæ in sinistram inferioris membranæ omenti sedem uno atque altero surculo dispensatur : idque tunc potissimum, quando primus maioris in humiliorem omenti membranam pertinentis uenæ diductus angustior est, quam ut commode uniuersæ membranæ inibi ramos communicet. Præterea a ramo quopiam ex illis qui ad superiorem lienis regionem repunt, quum is iuxta lienem consistit, uena exoritur, quæ dextrorsum lata, atque omenti membrana superiori intertexta, in eam uentriculi sedem pertingit, quæ elatiori lienis sedi propinquior uisitur. Hæc quandoque, sed rarius, in uentriculi tunicas adeo excurrit, ut non admodum procul a sinistra sede superioris orificij uentriculi distet. quod autem hæc uena illud contigerit, uidi nunquam. Neque etiam præsens uena ab elatissimo lienem adeuntium ramo promitur, sed ab illo qui fere huic proximus est. Quemadmodum uero hæc iuxta eminentiorem lienis partem principium ducit, sic a maiusculo ramo imam lienis sedem accedente, alia exurgit uena utcunque insigni amplitudine donata. Hæc perinde atque nuper dicta dextrorsum retorquetur, et sinistram uentriculi fundi regionem perreptans, illi accurate conuenit uenæ, quam ad fundi medium usque dextram eius sedem amplecti retulimus. Ambæ enim ad hoc medium in exiguos desinunt ramulos, mutuoque implicantur. Dein sinistra perinde ac dextra in sinistram fundi uentriculi sedem surculos geniculatim antrorsum retrorsumque dispergit, ac superiori membranæ omenti in sinistram ipsius partem oblongas frequentesque soboles communicat. Cæterum canes ea quam fundi uentriculi dextram sedem adire commemoraui, destituuntur : et illius uicem ea supplet, quæ sinistram fundi sedem ramis conserit. Atque ad hunc modum frequentissime sinistrum portæ uenæ truncum absumi spectabis. non raro autem ad huc in hominibus ex singulis uenis concauæ lienis regioni iam inserendis, singulas uenas in uentriculum ad eum modum
digeri, ac lienem uentriculo pertinaciter colligari comperies, quo duas nuper commemoratas a uenis lienem accedentibus propagari scripsimus. Atque hic sedulo obseruandum uenit, huiusmodi uenas ab eis quæ lienem accedunt in uentriculum digestas, neque distributionis forma, neque colore, neque implantationis specie, quicquam ab alijs in uentriculum excurrenbus[4] uenis differre.Dextri caudicis portæ trunci series. Dexter uenæ truncus (quem in intestina potissimum diffundi narrabam) qua primum mesenterio a dorso nascenti committitur, in tres præcipuos disscinditur ramos : qui in alias denuo innumeras uenarum soboles diuaricati, inter duas mesenterij membranas producuntur, atque inferiorem posteriorem’ue intestinorum partem quæ mesenterio alligatur, et quam dissectionum professoribus cauam uocare libuit, amplectentes, in ieiunum, ileum, cæcum et dextram coli sedem, qua id dextro reni et iecori adiacet, finiuntur. Quot uero ab his disscindantur soboles, quum prorsus sint innumeræ, dictu est arduum : dein non omnibus eamdem distributionis exhibent seriem, quamuis (uti diximus) ad intestina illæ propagines excurrant. A tertio dextri portæ trunci ramo, qui in sinistram partem medij mesenterij potissimum discinditur, insignis uena in sinistrum mesenterium, quod colon a liene ad rectum usque intestinum dorso alligat, porrigitur, atque nunc dictis uenis in intestina diffusis similiter, in plures deriuata surculos, eam coli regionem, quæ a uentriculi sinistra sede ad rectum usque intestinum pertinet, adit. Inter omnes sinistri mesenterij uenæ ramos, unus insigni magnitudine inter duas sui mesenterij membranas (quemadmodum cæteri omnes rami) intertextus, secundum coli finem deorsum sub recto intestino prorepit, multas uenulas ex superiori anteriori’ue ipsius sede ad eam intestini partem, qua porrigitur, depromens. Præsens ramus quum ad recti intestini extremum usque contendit, non amplius recta sub intestino deducitur, sed in plures utcunque exiles diffusus ramulos, finem recti intestini orbiculatim amplectitur. Porro etsi frequentissimæ sint trium nunc dictorum dextri portæ trunci ramorum soboles, tamen plures numerosioresque in gracilia, quam crassiora intestina distribui, cuiuis ex dissectione obuium est. Quo enim intestina uentriculi fundo sunt magis continua, eo pluribus uenarum implicantur surculis, quoniam ex illis plus succi quam ex sedi uicinioribus sit exugendum[5]. Quemadmodum uero nonnullis prius enarratis uenæ portæ ramis corpora quædam glandulosa atque ad amussim quodammodo carnea attendi circunducique dicebam, sic etiam ramorum per mesenterium ad intestina duffusorum sectionibus, glandulæ quædam interiacent, proportionem in magnitudine cum distributis propaginibus seruantes. In grandioribus enim propaginum diductibus (quemadmodum ubi dexter portæ truncus in tres primos ipsius ramos finditur) magnæ reponuntur glandulæ, in subsequentibus uero horum ramorum diuaricationibus graciliores minoresque. Huiusmodi quoque glandulæ, capillorum modo prætenues uenulas, a uenis quas interiacent mutuantur.Venæ portæ distributionis ratio. In has igitur propagines portæ uena digeritur, quæ omnes aut ad nutritionem, aut excrementi alicuius expurgationem, aut in uentriculo excocti cibi in iecoris portas deductionem, propagatæ censentur. quippe quas bilis uesiculæ oblatas dixi, alimentum illi subministraturæ ad eam excurrunt. Pari modo propagines numerosa sobole in omentum diffusæ duntaxat ut illud enutriant, multoque adipe imbuant, a portæ uena deriuantur. Propagines lienem petentes rerum Conditor fecisse conijcitur, ut simul lieni alimentum deserant, atque ex iecore fæculentum sanguinem seu melancholicum succum in ipsum expurgent. Quum enim crassius sanguificationis recrementum his propaginibus in lienem uehatur, et quum hæ illud lieni porrigant, simul quoque necessario lieni nutrimentum offerunt. si quidem, ut in quinto libro, non sine religione tamen quadam, scripturus sum, lien atrum illud sanguificationis recrementum in sui nutritionem conficit, et lien per uenas ab illis quæ lieni inseruntur in uentriculum profusas, quod ipsi ex fæculentiori sanguine reliquum est, neque sibi concoquere ac adaptare ualet, in uentriculum eructat. verum id non (ut dissectionum professores male arbitrantur) in superius uentriculi orificium diffundens, sed ad fundum præcipue, quo maior uena a uenis lienem adeuntibus exorta, in uentriculum pertinet. Surculi capillorum modo tenues ad glandia in hoc a rerum Opifice deducuntur, ut illa a ortæ ramis alimentum colligant. Cæterum reliquæ omnes portæ propagines in uentriculum et intestina digestæ, duplici nomine extruuntur, partim ut illis nutrimentum subministrent, partim ut suis finibus et osculis in uentriculum et intestina hiantibus confectum a uentriculo cibum ex ipso ac intestinis exugant, atque ad iecur tanquam concoctionis officinam toti humano corpori communem transferant. Ingressus autem et ascensus in hanc regionem, ex multis, quæ nunc narrauimus, strictis itineribus unus præparatur, ipsæ nimirum portæ uenæ caudex,Portæ nomina. quem ueterum quispiam Naturæ operum peritus ante Hippocratem πύλας nuncupauit, a quo in hunc usque diem portæ uenæ nomen ad nos manauit,Lib. 6 de Placitis. ipsaque (ut et Galenus testatur) a nonnullis porta iecoris, ab alijs ianitrix appellatur. uerum nonnulli totam uenam hoc nomine donari nolunt, sed
partem ipsius duntaxat, quæ primum a iecoris substantia cernitur libera. Dicitur et caudicis nomine στελεχιαῖα , quod etiam nomen Galenus interdum cauæ uenæ qua iecori est proxima, et præterea magnæ arteriæ, qua e corde pronascit, tribuisse uidet. Dein portæ uena ab alijs etiam iecoris manus nuncupat, quod iecur ea ad elaborati in uentriculo cibi attractionem tamque manu utatur. Sunt qui lacteam appellent, quod succus quem hæc ab intestinis iecori defert, lacteus sit.Portæ uenam sanguinem non conficere. Porro uenam portæ, succum eum quem e uentriculo, præcipue autem ex intestinis ad se allicit, atque in iecur defert, iecoris modo in ipso deductu concoquere, ac eidem præparare, et in rudem sanguinem mutare haud facile concessero : quantumuis grauiter id in quarto de Vsu partium libro Galenus asserat : Nullam enim sanguificationis uim membraneo et coriaceo uenæ corpori assignare possum : et si quæ esset, illa profecto album pararet sanguinem, non secus quam a uentriculo emutata, lacteum colorem referunt, uti et uentriculi substantiam albam, non autem iecoris modo concreti sanguinis instar rubram esse liquido cernimus. Atque hoc Galeni placitum non semel ab ipso repetitum altius refellerem, nisi Galenus ipse sexto de Dogmatibus Hippocratis et Platon is eam mutasset sententiam, suijpsius, quo acrius Aristote lem oppugnaret, oblitus. Melancholicum succum per portæ ramos purgari. Ramum portæ, quem sub recto intestino decliuem ac mesenterio suffultum porrigi scripsimus, nonnunquam ad fæculenti sanguinis per ani uenulas, sanguine interdum manantes, expurgationem plurimum conducere arbitror. Quandoquidem dum aut ob lienis obstructionem, aut aliud quodcunque ipsius uitium, fæculentus sanguis non uniuersus, uel nullus plane in lienem absumitur, uel lien eundem ad uentriculum eructare nequit, huius rami beneficio certis quibusdam interuallis, uti mulierum menstruæ purgationes solent, per anum excerni credo. Rarius enim ex uniuerso corpore hæmorrhoidum uitio laborantibus ad uenæ cauæ ramulos in sedem pertinentes, lutosum eiusmodi sanguinem regurgitare uerisimile nobis uidetur, dum ueram uenæ portæ distributionem perspectam habemus. Quippe ex hac coniecturari est promptissimum, qui is sanguis a liene non attractus, aut ob meatuum obturationem non admissus, unde fluebat rursus regurgitet, atque sua grauitate per ramum ad intestinum rectum pertinentem deorsum procumbat, ibique tantisper reseruetur colligaturque, donec nimium turgentes uenæ osculis reseratis per anum manare illum sinant. Huic meæ sententiæ magnum robur adiecit is quem hoc sanguinis defluxu per interualla laborantem resecuimus. Huic enim minor, sed durior lien fuit, et uena sub recto intestino excurrens, pollicis quasi crassitiem superauit, eoque modo sanguine turgebat, quo iam parturientium animalium uenas uterum amplexantes, insigniter amplas distentasque cernimus. Verum hæc paulo latius a nobis relata sunt in epistola, qua dextram axillarem in laterali morbo (si modo dextram aut sinistram seces, quicquam intersit) aperiendam docui. ac proinde nunc ad uenæ cauæ seriem est accedendum : nam portæ uenam secandi modum ad finem Quinti libri reijciendum duxi, in quo omnium nutritionis generationisque organorum administrationem una persequar.
FIGVRA, quam in proxima reponemus pagina, quatuor Capitibus seriatim subsequentibus communis est, proportioneque illi correspondet, qua integram arteriæ magnæ seriem ante duodecimum huius libri Caput, ac dein dorsalis medullæ neruorum distributionem ante undecimum quarti libri Caput exhibebo : quæ in ea uirilis corporis magnitudine (quemadmodum et hæc uenæ cauæ figura, et musculorum et ossium simul compactorum tabulæ) depinguntur, quam huic papyro (quæ regalis uulgo dicitur) accommodam fore putaui. Verum si cuipiam postea uisum fuerit, eiusmodi nudas uenarum, arteriarum, et neruorum icones aut ex proportione, ut clariores reddantur, augere (uti in mea Epitome factum cernis) aut propter chartæ angustiam, seu potius ob typographorum sordes et auaritiam imminuere, id unum moneo et rogo pariter, ne quis has figuras circumscribens, aliam hominis imaginem illis adijciat : quemadmodum plagiarij quidam profecto, ex quibus hanc uenarum seriem sedula dissectione collegissem dignissimi, in meis Anatomicis tabulis Argentinæ impressis tentarunt. Hæc enim circumscriptio, etsi multis rationibus negocium uitiet, ob id tamen etiam respuenda est, ne omnes uenæ hac expressæ figura in una tantum corporis superficie digeri, ac anteriori tantum parti peculiares esse uideantur : potissimum quum nemo tam rerum ignarus in his Naturæ mysterijs operam nauet, qui in
INTEGRA ET AB OMNIBVS PARTIBVS LIBERA AC NUDA uenæ cauæ delineatio.
[Illustration]
hac proportione non cernat quam totius corporis superficiei sedem singulæ uenæ perreptent. Quinetiam ex quinti, sexti et septimi librorum figuris facile constabit, cuiusmodi illæ debeant esse effigies, quæ cum uenis etiam partes quæ illis implicantur oculis subijciunt.
| A,A, A | Tres isti characteres propaginem notant a uena caua ubi iecori adnascitur, in iecoris gibbum passim perquam numerosa ramorum serie sinistrorsum distributam. Alteram autem propaginem in dextram iecoris sedem similiter diffusam characteribus non insigniuimus, uti etiam nullas uenæ cauæ soboles, quæ pariter utrinque habentur, et priuatim nihil in altero latere sibi uendicant, ne fortassis characterum copia delineationem obscuraremus. Vnde etiam dextrum latus potius quam sinistrum characteribus liberum conspicitur. |
| a | Huiusmodi etiam gracilior soboles a caua iecori sub grandibus illis propaginibus A indicatis digeritur. |
| B | Venæ cauæ sedes inter iecoris gibbum et septum transuersum consistens. |
| C | Sinistra propago duarum, quas caua septo offert, et a quibus etiam surculi in cordis inuolucrum pertingunt. |
| D | Cauæ uenæ orificium in dextrum cordis sinum pertinens. Optarim hic sedulo expenderes, uniuersamque cauæ delineationem accurate contemplareris, consideraturus an ne uerius hoc orificium cauæ uenæ principium ueniat statuendum, an ea cauæ pars ubi A et a in ipso caudice scriptum cernis, et ipsa uena secundum iecoris posteriora deorsum prorepit, cuius etiam gratia in dextrum latus incuruatur, tantum scilicet, quantum iecoris sedes, cui cauæ caudex committitur, ad dextrum latus a uertebrarum medio declinat. |
| E | Vena coronæ modo cordis basim amplectens, ac deorsum per cordis substantiæ exteriora ad ipsius usque mucronem surculos a se deriuans, et στεφανιαῖα seu coronalis nuncupata. Hæc etsi ab anteriori sede orificij uenæ cauæ hic oriri uideatur, perpetuo tamen quum simplex sit, a posteriori sede eius orificij pronascitur, uti in septima sexti libri figura ad G est cernere. |
| F,F | Vena coniugis expers, quæ a cauæ dextro latere prodiens, decliuis secundum dextrum uertebrarum latus ad secundam fere lumborum uertebram descendit. |
| G,G | Characteres isti hic atque illic ad uenæ pari carentis latera repositi, uenæ illius propagines insinuant : eas nimirum quæ costarum offeruntur interuallis, ac postmodum in dorsalem medullam, et in musculos uertebris ipsisque costis instratos, ac etiam membranas thoracis amplitudinem intersepientes, surculos promunt. |
| H | Cauæ sub pectoris ossis elatiori sede iuxta iugulum bipartitio, quam lanij boues et porcos iugulaturi petunt. |
| I | ena primæ thoracis costæ innixa, atque ad alam transuersim perducta, brachijque axillarem postquam aliquot propagines diffudit constituens. |
| K | xilis uena in sui lateris aliquot superiorum costarum succingentem membranam soboles deriuans. |
| L | Vena sub pectoris ossis sinistro latere ad abdominis usque superiora descendens, ramosque uerarum costarum cartilaginum interuallis, ac demum thoracem intersepienti sui lateris membranæ, ac etiam musculis pectori instratis, et abdominis cuti ramos exhibens. Præcipuum autem ramum sub recto abdominis musculo dispergit, qui supra umbilicum in aliquot finiens surculos, alterius uenæ ab imo sursum ascendentis, ac notandæ terminos respicit, ea nimirum sede, ubi M asscripsimus. |
| N,N | Vena per foramina transuersis processibus uertebrarum ceruicis insculpta, ad caluariam properans, ac dorsali medullæ geniculatim ramos offerens, ut et in musculos quoque inibi ceruicis uertebris adnatos, soboles dispensat. Qua uero ratione hæc uena in duram cerebri membranam exhauriatur, etiam si hanc hic quoque delineare conatus sim, in peculiari de cerebri uasis figura decimo quarto Capiti præponenda non minus disces, quam reliquarum caluariam petentium uenarum seriem. |
| O | Vena musculis humiliorem ceruicis, et superiorem thoracis sedem iuxta uertebras occupantibus, multiplici utcunque sobole exporrecta. |
| P | Vena ad musculos pectori instratos, et huius regionis cutem, et ipsam demum mamillam excurrens. |
| Q | Vena in posteriora thoracis proficiscens, ac in cauam scapulæ sedem uicinosque musculos deriuata. Huic proximæ sunt uenulæ in glandium axillæ excurrentes, quarum hic una inter P et R expressa est. |
| R | Propago secundum thoracis latera deorsum ducta, et potissimum distributa in musculum, quo posterior axillæ cauitatis sedes constituitur, brachiumque in posteriora deorsum uellitur. |
| S | Interior iugularis, quæ graciles surculos asperæ arteriæ lateri et hac deductis neruis spargit. quod uero ipsius præter aliquot propagines reliquum est, in caluariam prorepit, et uarie ut in cerebri uasorum descriptione prosequar, discinditur. |
| T | Exterior seu superficiaria iugularis. Verum iugularias uenas (quæ Græcis σφαγιτίδας uocantur) nonnulli appellant, quæ statim in thoracis amplitudine sub summa pectoris ossis sede bipartita caua producuntur. Alij non totas illas, seu integros eius diuisionis truncos iugularias uenas nuncupari uolunt, sed id demum quod ex ijs iam supra clauiculas ceruici intextum cernitur. In Arabum interpretibus iugularias ita fere appellatas legimus : Guidez, Guades, et corrupta Græcorum voce grandes, sphragitidas, iuueniles, pensiles, organicas, subeticas, uertiginosas, apopleticas, uenas somni. Atque ita tam interiores quam exteriores appellitant. et has quidem patentes, illas uero immersas et occultas nuncupant. Porro exterioris iugularis seriem, ut plurimum mihi apparuit, hic delineatam habes, ut scilicet simplex per colli latus prorepat, surculos tantum aliquot in conterminas sedes diffundens. |
| V | Exterioris uenæ iugularis iuxta fauces in duos ramos distributio. |
| X | Exterioris iugularis ramus oris interiora subiens, ac uarie in laryngem et hyoidis ossis musculos, linguam, palatum, narium amplitudinem, ac demum in caluariam tribus propaginibus, ac etiam aliquot surculis in oculos digestus. |
| Y | Exterior ramus diuisionis externæ iugularis iuxta fauces factæ, qui numerosa uenarum serie in faciei musculos et cutem, deinde ad tempora et post aures uniuersamque capitis cutem digeritur. |
| Z | Ac Z quidem portionem huius rami Y notati insinuat, quæ in faciem exporrigitur. |
| 9, æ,* | 9 uero, frontis uenam indicat, æ, portionem secundum tempora sursum repentem, et * eam notat, quæ post aures et ad occipitis cutem fertur. Cæterum reliqua uenarum hic in capite series ad cerebri uasa spectat : quam ob id characteribus non insigniui, quod hæc peculiaris figura decimo quarto Capiti præponanda explicabitur. Quanquam interim siquis hanc cauæ uenæ effigiem characteribus occupare uoluerit, ad eum modum quo nos illam finximus, quæ huius libri adhibebitur calci, uenas simul cum arterijs ostensura : primum characterem apponere licebit dextro lateri, ut is dextrum seu primum mihi sic appellandum duræ cerebri membranæ sinum hic quasi instar semicirculi porrectum indicaret. Secundus uero character sinistro, seu secundo eius membranæ sinui inscriberetur, qui in sinistro latere semicirculi quoque modo fertur. Tertius autem character tertio duræ membranæ sinui adhiberetur, qui illic incipit, ubi primus et secundus sinus seu duo illi semicirculi inuicem congrediuntur, et ubi ab ipsis alius semicirculus quodammodo sursum exporrigitur, cuius posterior pars occipitio propinquior adumbrata cernitur, anterior autem quæ frontem adit lucida. Quartus autem duræ membranæ sinus, quem ex anteriori sede trium dictorum sinuum concursus pronasci, atque recta antrorsum duci suo loco audies, hic non est delineatus. In figura tamen huius libri calci insuta, y insignitur. Præterea tribus illis characteribus quartus succederet, qui in primi duræ membranæ sinus radice positus, ingressum indicaret uenæ N notatæ : deinde ingressum rami interioris iugularis etiam insinuaret, qui per foramen sexti neruorum cerebri paris caluariam subit.Quinto charactere internæ iugularis ramus per proprium foramen in latera duræ cerebri membranæ excurrens insigniretur. Sextus ramum exterioris iugularis notaret, qui proprio foramine ad radicem posteriorem'que sedem processus mamillaris temporum ossis exsculpto, caluariam subit. Ad hæc præter alios characteres etiam unus illis uenulis inscribi posset, quæ sub frontis uena 9 insignita hic umbratæ feruntur, ut scilicet uenæ etiam indicarentur, quæ per caluariæ sedem cui olfactus organa incumbunt, et per foramen secundi neruorum cerebri paris gratia cælatum, in caluariam repunt. Atque hæc omnia sane adnotauissem, nisi illa in grandiori figura decimi quarti Capitis fuisse propositurus. quanquam etiam cerebri uasorum seriem absque arterijs minime liceret aggredi, quandoquidem |
| in illos duræ membranæ sinus non uenæ modo, sed et arteriæ exhauriantur, ipsique sinus non minus arteriæ quam uenæ fungantur munere. Verum interim non improbauerim et hanc uenæ cauæ delineationem, uti iam monui, characteribus quibusdam a studiosis insigniri, iam in cerebri uasorum serie ex huius libri decimo quarto Capite, et ex septimo etiam libro eruditis : aut, ut ante dixi, exemplum sumentibus, ab ea figura quæ ad huius libri calcem insuitur, ac nuper commemorata seriatim literis t, t. u, u. x, x, ∫, ε, λ, μ exprimit. | |
| a, a | |
| b | Humerariæ propago ab ipsius elatiori sede non procul ab exortu in posteriores ceruicem occupantium musculos, ipsamque huius regionis cutem sparsa. |
| c | Humerariæ etiam propago, in gibbam scapulæ sedem frequenti utcunque sobole excurrens. |
| d, d | Venæ ab humeraria, priusquam ipsa penitius sub summo humero contorquetur, pronatæ, ac in summi humeri sedis cutem et superficiem musculi brachium attollentis, interdum quoque et ad mamillam digestæ. |
| e,e,e | Tenues uenulæ ab humeraria in externæ brachij sedijs cutem, anterioremque regionem musculi cubitum flectentium prioris propagatæ. |
| f | Humerariæ iuxta externum humeri tuberculum in tres ramos partitio, qui nunc inuicem amplitudine æquales, nunc inæquales uisuntur. |
| g | Primus humerariæ tripartitionis ramus in altum immergens, ac sub musculorum ab externo humeri tubere pronatorum capitibus aliquousque excurrens. |
| h | Secundus dictæ nuper tripartitionis ramus, qui sub cute deorsum oblique ad mediam sedem flexus cubiti deductus, cum axillaris uenæ ramo t notando coit, ac cum illo uenam communem constituit, cui æ asscriptum est. |
| i | Tertius humerariæ tripartitionis ramus, per radium in externam cubiti regionem oblique contendens, ac uenulas passim in proximam ipsi cutem dispergens, |
| k | inter quas fere præcipua k insignitur, quam ad exteriorem cubiti articuli sedis cutem ad posteriora quodammodo digerit. |
| l | Quando præsens ramus in eum modum oblique repens, ad brachialis usque radicem e regione appendicis ulnæ pertingit (nimirum ubi hic l spectatur) axillaris uenæ propaginis x notandæ soboles ipsi commiscetur, ac una ab hac axillaris sobole et humerariæ ramo uena consurgit, brachialis et postbrachialis sedem sub paruo digito, ipsumque adeo paruum digitum et quodammodo anularem, uaria ramulorum serie accedens. |
| m | Axillaris uena, cuius nomina paulo post recensebuntur. |
| n | Axillaris uenæ ramus, in capita deriuatus musculorum cubitum extendentium. |
| o | Ramus nuper dictis musculis et posteriori brachij sedis cuti exporrectus. |
| p | Insignis propago oblique deorsum sub humero uersus exterius humeri tuberculum ducta, quæ musculis hinc principium ducentibus ramos exhibens, aliquousque in externam cubiti sedem cum quarto brachium petentium neruo fertur. |
| q,r | Axillaris uenæ in duos truncos distributio, quorum alter binis q insignitus in alto semper totoque ipsius ductu occulitur, ac prorsus pari modo cum manus arteria digeritur, quam in totius magnæ arteriæ figura duodecimo Capiti præponenda licebit intueri. Alter uero axillaris truncus (cui r inscribitur, et quæ tota orationis serie nobis axillaris uocabitur) passim sub cute excurrit, ac in uarias soboles dispensatur. Cæterum hanc axillaris uenæ distributionem interdum etiam altius fieri quam hic delineauimus, obseruabis : unde etiam tanto minus Galeni descriptionibus eam conuenire animaduertes. |
| ∫ | Vena ab axillari in anterioris brachij sedis cutem, et nonnihil quoque in posterioris sedis cutem digesta. |
| t | Anterior axillaris uenæ ramus, eius diuisionis quæ hic iuxta interioris humeri tuberculi cutem est conspicua. Præsens ramus t insignitus, oblique ad mediam cubiti articuli flexus sedem sub cute fertur, ac cum humerariæ ramo h notato coiens, communem efformat uenam α indicatam. |
| u | Axillaris iuxta interius humeri tuberculum bipartitionis posterior uena, quæ plures easdemque uarias a se soboles diffundit. |
| x,x | Posterioris uenæ u notatæ ramus, qui sub ulna deorsum ad brachiale porrigitur, et passim in conterminam ipsi cutem digestus sobolem offert humerariæ ramo brachiale iuxta minimum digitum conscendenti. |
| y | Vena in posterioris articuli cubiti sedis cutem excurrens. |
| z,z | Notatur multiplex uenarum series, in interioris cubiti sedis cutem diffusa, et dein in interioris summæ manus sedis cutem excurrens. Verum superius z uenam notat ab axillaris uenæ ramo t insignito principium ducentem. Inferius autem z indicat propagines, quas axillaris uenæ ramus x et x insignitus internæ cubiti regioni offert. |
| q3 | Venularum Veneris monticulum implicantium cum ramo δ notando coitus. est nanque ramus is propago illarum uenarum, quæ externam manus summæ sedem inter pollicem et indicem perreptant. |
| α | Vena communis ab axillaris ramo t et humerariæ ramo h conflata, quæ per internam cubiti sedem deorsum oblique radium conscendens exporrigitur, ac tandem radium supergressa in exteriorem cubiti sedem propter inferiorem ipsius regionem excurrit, ramulos quosdam in progressu ad proximam ipsi cutem dispergens. |
| β,γ | Communis nenæ[6] iuxta radij humiliorem partem, qua brachiale respicit, diuisio, y aut Y aut γ non absimilis : cuius quidem alterum crus y insignitum, externam summæ manus sedem pollici ac indici subiectam, ipsumque pollicem et indicem accedit, et ramulum δ indicatum in internam manus sedem digerit. Alterum autem crus ε insignitum, uersus medium et anularem potissimum absumitur. Ramis externam summæ manus sedem adeuntibus uaria a nostris medicis imponuntur nomina, quæ quum inter se admodum pugnent, et passim sint obuia, aliquid de ipsis iam dicendum arbitror : hunc characterum indicem lubentius barbaris nominibus occupaturus, quam orationis qua has uenas describam seriem. Græci igitur et Latiniores medici in uniuersa manu paucas uenas proprijs nominibus appellarunt. Venam nanque per brachij interiora alamque excurrentem in utroque brachio, quia axillam seu alam perreptat, axillarem uocauerunt : quemadmodum et cubiti interiorem, quod scilicet per cubiti interiora potissimum exporrigatur. Verum priuatim dextræ manus axillarem iecorariam uocarunt, quod in iecoris affectibus illam diuidere soleant. Sinistræ autem manus axillaris lienaria ipsis dicitur, quod in lienis morbis hanc plerunque aperiant. Sic rursus seu humeralis a insignita, simpliciter suum nomen obtinuit, quod per humerum in manum feratur : etiam cubiti exterior nuncupata, quoniam cubiti exterius latus perreptat. Hippocrates in libris hanc uidetur crassam uenam nuncupasse. Quia uero capitis morbis hæc mederi creditur, etiam capitis uena est dicta. Ramos vero h et t notatos et uenam communem, quam α notauimus constituentes, medias uenas nuncuparunt, quod scilicet ad flexus cubiti medium ducerentur, aut quod inter cubiti exteriorem uenam et interiorem essent mediæ. Ab obliquo autem ipsorum ductu obliquas quoque illas uocarunt. Communem (quæ α insignitur)nuncuparunt, quæ ab illis ramis h et t notatis consurgit, atque interiori et exteriori cubiti uenis communis est. Præter hæc nomina uix alia apud illos reperias. At si Arabum libros uerses, nominum acerui passim occurrent eidem uenæ uix unquam accommodatorum. Quo autem aliquid certius de his quoque depromam, studiosorum nomine qui me his nominibus in Anatome remorari solent, non grauabor Auicennæ interpretis nomina hic recensere, quæ prima libri primi doctrina quinta Capite quarto leguntur. In quo Capite Avicenna ex proposito manus uenas describit, earum seriem a Galeni libro tertio aut potius ab Oribasio petens. Avicenna igitur, aut ipsius interpres, Spatularem uocat humerariæ partem a iugulari externa ad eam usque sedem ductam, qua humeraria brachij cutem primum subit, quæ pars duobus a in nostra delineatione complectitur. Qua autem humeralis brachio exporrigitur, illam Cephalicam quasi capitis uenaminferius a et f continetur. Tertium humerariæ ramum, quem i insigniuimus, Funem brachij appelat. Axillaris ipsi Asellaris dicitur. Communis uero α notata, Nigra : ubi autem hæc oblique ad radium contendit, Basilica ipsi uocatur. |
| ζ | VENÆ cauæ portio, qua inferioribus corporis partibus nutrimentum administratur. |
| η | Vena in pinguem membraneamque sinistri renis tunicam, conterminasque sedes excurrens. |
| θ | Grandis uena ad dextrum renem exporrecta. |
| ι | Grandis uena sinistrum renem petens. hæc, uti et dextra, quod serosum sanguinem ad renes defert, serosusque humor quodammodo ab ipsa emulgetur, Emulgens uulgo nuncupatur. |
| κ | Propago a uena in dextrum renem deducta, in pinguem renis dextri tunicam excurrens. |
| λ,λ | Seminalis uena sinistra. |
| μ,μ | Seminalis uena dextra. Hæ uenæ in progressu peritonæo cui ad dorsum firmantur, hærentque, surculos communicant, et ramulos membranis testem uasaque senaria ambientibus diffundunt. |
| ν | Seminalium uenarum sedes, qua hæ primum implicari, ac uaricum modo conuolui incipiunt. |
| ξ | Venæ geniculatim a caua in dorsalem medullam, quæ lumborum uertebris continetur, ac demum ad ipsas lumborum uertebras, ipsisque accumbentes musculos et peritonæum digestæ. |
| ο | Venæ cauæ supra ossis sacri initium in duos truncos distributio, Λ aut inuerso ν aut V non absimilis. |
| ϖ | Ramus utcunque amplus, transuersim in peritonæum et lumborum carnes,musculos distributus. |
| φ | Ramuli aliquot in superiora ossis sacri foramina missi. |
| ϱ,ς | Sinistri trunci magnæ illius superos sacrum bipartitionis in duos ramos distributio, quorum interior ϱ notatur, exterior ς. |
| τ,τ | Interioris rami, quem ϱ notauimus, exterior propago, in musculos exteriorem ilium ossis sedem occupantes, et in clunium cutem conterminasque partes frequenti ramorum serie transuersim digesta. |
| υ | Interioris rami ϱ insigniti interior propago, atque eius propaginis rami humilioribus sacri ossis foraminibus distributi. |
| ω | Vena ab exteriori ramo, quem ϱ indicatum conspicis, deprompta, atque cum reliquo interioris rami ϱ notati coiens, qua id pubis ossis foramen perreptat. |
| ει | Hac sede uena pubis ossis foramen permeans, præter alios ipsius surculos uenulam in coxendicis acetabulum porrigit, hicque in istius regionis musculos disseminatur. |
| | Vnus ex ramis uenæ pubis ossis foramen transeuntis notatur, qui cutem ad internam femoris sedem inibi subit. |
| Γ | Vena ab elatiori sede exterioris magnæ illius trunci rami, qua is peritonæum perforat, principium ducens, quæ peritonæo et abdominis musculis cutique ramos offert. inter cæteros autem præcipuus sub recto abdominis musculo sursum conscendit, et supra umbilici regionem in aliquot dissectus surculos, eas respicit soboles, quæ huc a uena sub pectoris osse deducta pertingunt, ea uidelicet sede cui M ascriptum cernis. |
| Δ | Propago uenæ in crus tendentis, quæ transuersim ad genitalia conterminasque sedes in surculos exhauritur. |
| Θ | Prima magnæ crus petentis uenæ propago per interiorem femoris tibiæque sedem sub cute deorsum ad summum usque pedem perreptans. |
| Λ | Propaginis insignitæ ramus, femoris interiora ad inguina accedens. |
| Ξ | Dictæ propaginis ramus ad anterioris femoris regionis cutem uersus exteriora digestus. |
| Π | Dictæ propaginis ramus, primo tibiam mouentium musculo oblatus. |
| Σ | Dictæ propaginis soboles, quas in anteriorem genu sedem et posteriorem quoque dispensat. |
| Φ | Hac sede propago indicata per sedem tibiæ interiorem, sub cute in uarios multiplicesque ramos disscinditur, hicque opportune dum sanguinem mittimus aperitur. |
| Ψ | Hac ad anteriorem interioris malleoli sedem nuper dicta propago ducitur, atque uti cernere est in pedis superiora exhauritur. |
| Ω | Ramus a grandi uena crus petenti in anteriorem coxendicis articuli regionem exporrectus, eiusque sedis musculis et cuti soboles utcunque frequentes deriuans. |
| 1 | Ramus septimo nonoque tibiam mouentibus musculis et cuti femoris iuxta externam ipsius sedem ramos deducens. |
| 2 | Grandis uena in quintum femur mouentium musculum digesta. |
| 3,4 | His duabus propaginibus inuicem coeuntibus uena constituitur, quæ inter musculos posteriorem femoris sedem occupantes excidens, sursum in femoris cutem ramos porrigit |
| 5 | uos 5 insigniui. |
| 6 | Verum maiori ipsius parte 6 notata, sub cute per poplitem genu'ue flexum fertur, et in suræ cutem numerosa serie inibi digeritur, |
| 7 | ubi 7 asscriptum spectas. |
| 8 | Porro in delineatione, obscurus ille ramulus, qui 8 respicit, deorsum magis deberet ferri : neque sat scio qua uel mea uel sculptoris negligentia, is illic desinit. Verum mediocris est negotij illum uersus 8 notam, calamo deorsum protrahere, quum in dextro crure illum non neglexerim. |
| 9 | Magnæ crus petentis uenæ in duos ramos distributio, qua hæc inter duo inferiora femoris ossis capita continetur. |
| 10, 11 | Interior dictæ diuisionis ramus, ad posteriores suram tibiæ'ue uentrem constituentes musculos et ad cutem internæ sedis tibiæ suræque digestus, inibique 11 insignitus. |
| 12 | Dicti iam rami quem 10 notauimus portio, secundum interioris malleoli posteriorem sedem ad internum pedis latus exporrecta. |
| 13 | Exterior ampliorque ramus diuisionis 9 insignitæ, qui mox in alias duas impares propagines digeritur. |
| 14 | Dictæ modo diuisionis exterior propago. |
| 15 | Exterioris dictæ modo propaginis portio externum perreptans malleolum. |
| 16 | Interior illius diuisionis propago, quæ inter tibiæ et fibulæ medium qua hæc ossa inuicem dehiscunt deorsum fertur, inter musculos uidelicet posteriori tibiæ ossis et fibulæ sedis adnatos, et ligamentum quod hæc ossa secundum tibiæ longitudinem mutuo colligat. |
| 17 | Diuisio interioris propaginis 16 insigniti, quæ ad medium longitudinis tibiæ perficitur. Atque hæc alterum ramum inter calcem et tibiæ os ad pedis inferiora mittit, alterum uero inter fibulam et calcem. |
| 18 | Soboles iam ultimo commemorati rami, quæ inter tibiæ os et fibulam per membraneum eorum ossium ligamentum in pedis superiora digeritur, alijsque uenis hac proreptantibus commiscetur. Atque ita quatuor fere uenarum radices ad pedis superiora surculos porrigunt, nimirum 12, 8, 18, 15 insignitæ. |
| 19 | enarum ad digitos series indicatur. Præter hanc cauæ uenæ delineationem, et plerasque quinti, sexti et septimi librorum figuras, huc imprimis spectat quam ad horum librorum Epitomem parauimus, et huius libri calci uarias ob causas uti commodissime fieri potuit insuendam duximus. Quotiescunque igitur in quatuor subsequentium capitum interiori margine simplex character occurret, illum ad nudam cauæ delineationem refer, quam siue sexti Capitis libri tertij figuram, siue figuram sextotertij libri Capiti præpositam alibi in margine uocemus, nihil interesse arbitror. |
Quoties alicubi in interioribus marginibus figuram sexti Capitis libri tertij scribimus, nudam uenæ cauæ delineationem indicamus, ne semper addendum sit, figura sexto Capiti præposita.
Prolixam autoribus de uenæ cauæ ortu esse disceptationem. PROLIXE admodum de uenæ cauæ exortu agendum esse, si quis autorum controuersiam in medium adferendam arbitraretur, cum pleraque Galeni loca, ipsius operibus passim interiecta, tum maxime sextus de Hippocratis et Platon is dogmatibus liber attestantur, quem uniuersum huic quæstioni, ex quonam uiscere uenis origo ducatur, dedicauit. Si enim ex proposito eadem disceptatio mihi aggredienda foret, neutiquam Galeni argumenta oscitanter præterire liceret, quin singula seorsim essent accuratissimo studio examinanda, et quæ uera, et quæ falsa ducerem, enarranda.Galeni argumenta de uenæ cauæ ortu in Aristote lem scripta, non omnia ex tripode dicta. Haudquaquam enim adeo Galeni uerbis acquiescendum est, ut omnia quæ illic in Aristote lem congerit, uera indubitataque esse ducamus. Vti iam in sermonis progressu, qui ueram uenæ cauæ seriem enarraturus est, cuiuis reddetur obuium. Quippe relicta de uenæ cauæ ortu (de quo non immerito Herophilus ille Anatomicorum coriphæus ambigebat) contentione, ipsius distributionem aggrediar, quam quidem a corde auspicarer, si modo a maxima amplissimaque uenæ cauæ sede hanc auspicandam opinarer. Nam contra Galeni placitum, in Aristote licæ sententiæ robur, uelimus nolimus, nobis quantumuis etiam ringentibus, fatendum erit, uenæ cauæ orificium quod ad dextrum cordis sinum pertinet amplius esse, quam uenæ cauæ corporis amplitudinem, quacumque etiam ex parte hanc metiendam duxeris. Deinde subsequens Caput commentum Galeni falsum esse docebit, quo cauam, qua iecoris gibbo committitur, amplissimam esse astruit, quodque illam statim ab exortu in duos truncos arteriæ magnæ modo findi, ac unum superiora petere, alterum uero deorsum explicari, et postmodum ex illis truncis eum qui deorsum secundum lumborum uertebras fertur, grandiorem esse tradit. Vnde etiam ilico in Galenum propria ipsius iacula, quæ ex fontium fluuiorumque ductibus et arborum radicibus tanta industria et callide texuit, repellenda ueniunt. Eodem modo Galeni dogma prorsus est respuendum, quo uenam cauam ex corde prodire inficiatur, quod illic non similiter, ut magna arteria, enascatur, hoc est, quod mox ab ortu in duos truncos non diuidatur, sed recta secundum cordis latus ducatur. Primum enim, ut falsum et dissectionis professori indignissimum est, Galeni axioma, quo uenam e iecoris gibbo pronatam in duos truncos, perinde ac magnam arteriam, partiri affirmat : ita etiam non sua demonstratiua methodo concludit, hac occasione cauam a corde non oriri, quod recta secundum cordis latus porrigatur. Nam si quis arteriæ ortum attente examinauerit, animaduertet profecto (quod et Galenus non ignorabat) illam e cordis basis medio tanquam ex ipsius centro enasci, ac proinde si arteriæ pars aliqua deorsum ducenda fuerit, ab ortu statim arteriam necessario diuidi oportuisse. Venam autem quæ ex cordis basis latere (utpote uas mollius quam arteria) secundum Aristote lis sententiam enasceretur, non oportuit in duos truncos statim ab ipso ortu discindi, quum citra diuisionem peropportune sursum deorsumque repere possit, illaque diuisio in cassum fieret, præterquam quod prorsus esset inartificiosa. Nam si hinc prodiens uena, arteriæ modo bifurcaretur, primum ipsius origo et caudex aliquousque in dextram thoracis sedem omnino proreperet, ac inde primum diuideretur, cuius diuisionis trunci denuo sinistrorsum deberent duci, si modo uersus corporis medium (ut nunc fit) cauæ caudex porrigi debuisset.
HAC figura finxi cauæ seriem, quam necessario moliretur, si in duos truncos ad cordis dextrum latus discinderetur. Quo autem hoc Galeni argumentum toties ab ipso repetitum, et optimæ demonstrationis loco habitum, accuratius obserues, confer præsentem figuram cum aliquot sexti libri et potissimum cum quinta, et etiam cum totius cauæ figura, ut animaduertas qui illam citra diuisionem obliquari oportuerit, ut ex dextro dorsi latere ad ipsius medium pertingeret.
[Illustration]
Accedit huc Galeni argumentum, nuncque non grauissime ab ipso resumptum : si cor uenarum esset principium, omnes uenas necessario oportuisse ad cor prætingere, uti sane ad iecur pertingunt. quasi uero arterialis uena ad iecur non minus, quam portæ uena ad cor, accederet. Aut si forte Galeni sententiæ suffragaturi contenderimus, arterialem uenam ob id ad iecur non pertinere, quod arteriæ constet corpore, concedamus rursus oportet uenalem arteriam uenæ corpore efformari, atque ab illa sinistri cordis sinus sede principium petere, a qua caua e dextro cordis sinu nascitur. Adde et hanc non secus ab origine in dextram pulmonis sedem et in sinistram duci, quam caua sursum ac deorsum a corde ducitur : ac dein uenam arterialem aliquamdiu unum caudicem ab ortu seruare,
ac postea in duos truncos diuidi, perinde sane ac magna arteria, quæ similiter ac uena illa arterialis e cordis basis medio prænasci, suo loco docebit. Præterea irrefutabilis illa (ut Galenus inquit) demonstratio, quam in Aristote lem de animalibus dextro cordis sinu destitutis contexit, minime efficax est : quandoquidem illis animalibus caua uena unico cordis sinui eum in modum tunc committitur, ut in alijs dextro sinui, quum et his animalibus sanguis a iecore ad cor arteriarum saltem nomine (etiam si non pulmonum occasione) diffundatur. Et quis obsecro eo uenit stupiditatis, ut Aristote lem cauam uenam eiusmodi animalibus ex dextro uentriculo, quem non habent, exoriri uoluisse cum Galeno dicat, et non cognoscat Aristote lem aliud orationis genus de animalibus pulmone destitutis, quam de illis quæ hoc non priuantur, instituturum fuisset ? Ad hæc, quis perfunctorie in dissectionibus uersatus ambigit, argumentum quod a membranulis uenæ cauæ orificio præfectis ducitur, per uenalis arteriæ membranas dilui posse ? Neque sat scio quid de auium uenæ cauæ distributione Galenus comminiscatur, quum nihil peculiare in uenæ cauæ serie in illis obseruem, nisi quod iecur duabus fibris seu lobis ipsis priuatim constituatur, a quibus si caua principium ducit, profecto arteriæ magnæ ritu ab origine in duos truncos non diuiditur. Insuper Galeno, quando cauam a corde non oriri asserit, eo quod arteriæ modo non pulset, animaduertenda uenerat arterialis uenæ ac uenalis itidem arteriæ natura. Pariter quum obijcit, cor sanguificationis uim iecori per cauam non offerre, quod illa coriacea sit, ipsi expendendum erat, quam breue interuallum inter cor et iecur consistat : et quo pacto ipse in quarto libro de Partium usu, toti uenæ portæ sanguificationis facultatem iecoris uirtuti similimam tribuerit. Cuius uenæ distributionis seriem Anatomici a iecore incœperunt recensere, non autem ab intestinis et uentriculo, a quibus consectum ex cibo et potu succum in iecur deducit. Sed ne hic Galeni dissectionis, atque adeo totius medicinæ principis placita, nimis uilipendere, ac seriatim ipsius quæ adhuc reliqua sunt argumenta refellere uidear, et non potius tanquam pro aris et focis una cum alijs medicis, qui manus sectioni nunquam adhibent, pugnare, ac probabilia saltem affingendo defendere, a iecore seriem uenæ cauæ iam auspicabor, quod ab hoc sanguinem in cauam deriuari, aut saltem ex portæ propaginibus in cauæ soboles assumi non negem.Venæ cauæ distributionis descriptionem a iecore incipiendam. Ortum uero cauæ hinc esse non ita annuo. Neque quicquam a me de ipsius origine assertum uolo, quicquid etiam casu mihi inter scribendum exciderit, ne hircosis quibusdam medicis calumniandi ansam ipse suggeram, qui non nisi huius generis nugas morantur, et interim ossium ac musculorum cognitionem et uasorum reliquam seriem tanquam ad se nihil pertinentem reijciunt : etsi forte hic quicquam texere in me possent, mire suis pestilentibus odijs nos traducerent, probe et tacite ad innumera loca conniuentes, in quibus Galeni lapsus Anatomicos hactenus ostendi : et forte in posterum illos silentio uel ob hoc non sum præteriturus, ut eiusmodi sycophantis et uitilitigatoribus inuidiæ, et in illis quæ propter inscitiam auersantur exercendi argumentum præbeam. Verum ideo de cauæ principio ex iecore nihil absolutius subijciam, quod iecur mihi potius e uenis quæ ipsi intexuntur, quam uenas ab ipso, uel etiam in prima fœtus conformatione, originem ducere colligatur. Aliud enim nihil in quinto libro iecur esse audies, quam uenularum infinitam sobolem, cui concretus sanguis (qui propria iecoris est substantia) obnascitur, quum interim uenæ cauæ os ad cor pertinens, simile prorsus sit magnæ arteriæ, et uenalis arteriæ arterialisque uenæ orificijs : quæ a corde enasci nemo sanæ mentis inficiari potest, si modo diuersæ quasi substantiæ corpus (ut ligamentum ab osse) ex alio pronasci affirmare audemus.Cauæ in iecore series. Cæterum quemadmodum (ne forte rursus alio excurrat oratio, cui, ne prolixior fiam, rationes nullas ex sententia addo) ab extremis iecoris partibus orbiculatim ex ipsius concaua sede exiguas uenularum propagines paulatim ad iecoris medium uersus posteriora contendentes inuicem coire, maioresque uenas constituere diximus, et deinde ex maioribus illis rursus grandiores tantisper effici, quousque omnes illæ soboles in uenæ portæ caudicem finiant : pari etiam ratione ad concauæ uenæ generationem (ut ita modo loquar) ex summis orbicularibusque iecoris finibus, in gibba ipsius sede, innumeræ uenularum propagines exoriuntur, quæ sensim uersus medium posterioris sedis iecoris prorepentes, in insigniores uenas coëunt : atque hæ rursus in ampliores eousque colliguntur, donec tandem in elatiori iecoris parte, qua dextram uertebrarum sedem respicit, in unam congrediantur uenam,Cauæ uenæ nomina. quæ ab insigni amplitudine Græcis κοίλη , μεγάλη interdum, et στελεχιαῖα (quemadmodum et portæ uena) deinde et ἡπατικὴ : in Arabum autem interpretibus uocatur hanabub, uena uentrem habens : Latinis uero caua, magna et iecoraria, rarius autem caudicis uena nuncupatur. Vnde uero nonnulli hanc Galeno communem uocari scripserint, non satis assequor, quamuis existimem hos illa delusos uena, quam eo nomine in cubito peritiores medici uocant. Vti etiam
dextri cubiti axillarem, Hippocrates iecorariam, non minus quam ipsam cauam qua cordi proxima est, appellauit. Porro uenæ cauæ rami per iecoris corpus exporrecti, portæ ramis incumbunt, et utriusque uenæ ramulorum extrema osculis inter se conniuent, ut cauæ propagines optime citissimeque sanguinem iecoris beneficio in portæ ramis elaboratum, ac bile flaua fæculentoque sanguine repurgatum, transsumant, et postmodum uniuerso corpori ad partium enutritionem deducant. Venarum itaque cauam constituentium, atque e iecore eductarum coitus, non in medio gibbi iecoris perficitur, ut Anatomicorum uulgus ridicule arbitratur : sed, ut iam prius admonui, in ea parte iecoris quæ dorsi seu spinæ dextro lateri proxima est. adeo sane ut nihil prorsus substantiæ iecoris toti posteriori uenæ cauæ parti, qua dorsum spectat, obduci cernatur. Neque rursus, quemadmodum Galeno et omnibus dissectionum professoribus hactenus uisum est, uenæ cauæ rami ex iecore procedentes, cauam in eum modum constituunt, quo portæ uenam efformari colligique dictum est : aut ut radices ad arboris caudicem pertinere conspicimus. Nam cauæ rami, ac si uenam per posteriorem iecoris sedem recta quodammodo deorsum porrectam, et duntaxat iecoris cuidam sinui innatam ingrederentur, eam constituunt. Sunt autem hi duo insigniores rami, propter iecoris elatiora, in anteriorem cauæ sedem, non autem latera, aut posteriorem sedem, subingredientes, qui neutiquam cum uenæ cauæ amplitudine sunt comparandi ; imo si non nimis anxie in Galeni uerba mecum iuraueris, neque tuis oculis fidem derogaueris, procul dubio asseres uenam cauam a corde deorsum per iecoris posteriora ferri, atque ab huius anteriori sede duas insignes uenas pullulare, numerosa serie in iecoris substantiam diffusas.
PRÆSENS figura iecoris gibbum posterioremque ipsius sedem commonstrat : ac A quidem et A indicant elatiorem gibbi regionem septo transuerso uersus anteriora conterminam. B uero et B regionem humiliorem. C cauæ uenæ pars notatur, qua hæc septum permeat, ipsique ramos exporrigit. D ad F usque sedem indicat, qua caua iecoris substantiæ adnascitur. H portæ uenæ portiunculam insinuat. cæteri characteres alio quam ad præsens Caput referuntur.
[Illustration]
Hæc figura uenæ cauæ portionem oculis subijcit, posteriori iecoris sedi exporrectam. Hanc longa sectione secundum posteriorem uenæ sedem ducta dissecui, ac dein distendi, ut propaginum foramina, quæ caua in iecur diffundit, aut quæ cauam constituunt, in conspectum uenirent. Ac utrumque A propaginis quæ a caua in sinistram iecoris sedem disseminatur, orificium, et ipsam denique propaginem notat. B uero et B propaginem indicant, quæ per dextram iecoris sedem spargitur. C autem et C paruas soboles insinuant, quæ iecori etiam a caua præter duas maximas propagines, diffunduntur. Nihil enim interesse uelim, an propagines has et soboles a iecore enatas cauam constituere dicam, an a caua in iecoris substantiam diffusas. Cæterum D cauæ uenæ sedes notatur, qua hæc septum permeat, ipsique ramos depromit.
[Illustrations]
Præter eas uenas quas caua, simulatque deorsum a corde descendens, iecoris substantiæ adnascitur, iecori offert, in reliquo ipsius per uisceris posteriora descensu (qui sane breuissimus est) paruulos etiam spectabis ramulos ab anteriori cauæ sede etiam in iecoris substantiam excurrentes, et in omnibus hominibus numero neutiquam pares. Atque hæc omnia sedulo hominem secanti, adeo sunt obuia, ut nullus nunc uenæ cauæ seriem spectans, non multo magis probauerit hanc, quod ad seriem, non autem sanguinis ductum attinet, oportere a corde primum describi, ac demum ipsius ad superiora inferioraque ductum esse enarrandum. Sed quum concedam, sanguinem qui in caua passim continetur, a iecore confici, uenæ cauæ ramorum distributionem a iecore quodammodo auspicatus sum, ac deinceps eam uenæ partem primum describam, quæ supra iecur consistit, non eam quæ ad partes iecori subditas porrigitur : longe omnibus de cauæ ortu postpositis altercationibus. Quanquam interim sedulo studiosos adhortor, ut nullis autorum suffragijs fidem dantes, ipsi non modo hominis iecur, uerum et simiarum et canum, quibus alia iecoris forma accidit, aliaque ramorum a caua in iecur series, accurate secent, ac uenæ cauæ iuxta iecur et cor progressum examinent, dummodo inutili quoque Anatomes parte delectentur. Quo autem id fieri debeat artificio, partim in calce quinti libri, partim et in sexti libri fine docebitur.
HAVDQVAQVAM Galeno et reliquæ Anatomicorum turbæ illius placita sectanti satis fuit, falsum uenæ cauæ ortum a iecore comminisci, ac ut ab Aristote lis placito uerius declinare uiderentur, fingere, uenam cauam mox a suo e iecoris gibbo progressu in duos truncos arteriæ magnæ modo bipartiri, unumque ad superiora corporis, alterum uero ad inferiora duci : quinimo ut etiam probaret sanguinem in corde non generari, adijcere non ueritus est, truncum qui superiora petit multo strictiorem esse, minusque amplum illo qui deorsum porrigitur.Cauæ partem septum transeuntem, illa quæ sub iecore consistit, non arctiorem esse. Sed iam asseruimus, cauam in eiusmodi truncos non dividi : et etiam ueritati neutiquam consonum est, cauæ uenæ partem quæ inter iecur dextramque cordis aurem conspicitur, angustiorem illa uideri, quæ sub iecore lumborum uertebris explicatur. quod non perfunctorie inter dissecandum obseruari uelim : quo minus aliquis, qui mihi secanti non astiterit, aut ipse sectionem studiose non fuerit aggressus, hæc me confingere arbitretur. Nam si quis obiter sectioni studium impendat, et iecur aut cor, aut aliud membrum intersecandum mouens, plus sanguinis in uenæ partem uertebris lumborum exporrectam, quam in illam quæ supra iecur habetur propulerit, is sane Galeni sententiæ subscribet. aut si uicissim ex hac uenæ parte in illam sanguinem compressum sursum duxerit, leui opera Galeno non amplius assentietur. Præterea, ubi hæc sectione indagauerit, necessum est Galeni rationem pressius expendere, qua conficit ascendentem uenæ partem multo oportere minorem esse descendente, quod hæc plures quam illa partes enutriat. Nam si hæc Galeni ratio uera est, etiam citra sectionem ipsius commentum nulli non innotescet, quandoquidem ascendens pars plus sanguinis contra Galeni dogma, quam inferior quæ lumborum uertebris exporrigitur, requirit. Primum enim neque bilis uesicula, neque uentriculus, neque intestina, neque omentum, neque mesenterium, neque lien ramulum aliquem a caua assumunt, hæcque sub iecore collocantur. Verum soli renes, altera uesica, testes et crura, et inferior abdominis pars ab ea quæ descendit cauæ parte sanguinem adipiscuntur. Ab ascendente uero septum transuersum et uniuersus thorax alitur. nam et thoracis pars iecori proxima, ad secundam usque lumborum uertebram pertinens, a uena coniugis experti nutrimentum obtinere audies. deinde manus, collum et caput uniuersum, ut taceam nunc sanguinis copiam in cerebrum tot uenis scaturientem, et eam quæ in cor defertur, non solum cordis et pulmonis omnium maximi uisceris nomine, uerum et omnium arteriarum quas sanguine ad cor delato impleri credimus, et arteriæ demum, si cum descendente cauæ portione comparentur, quanto minus quam illa sanguinis continent : Sed quorsum spectat eiusmodi rationes, ut Galeni placitum subuertatur, colligere, quum sectio iam admonitis studiosis abunde non hoc solum infirmet, sed et alia quæ in Galeni libris de Hippocratis et Platon is decretis passim leguntur, quamplurima, a medicis propter secandi imperitiam, et nimiam quam autoribus damus fidem, tanquam Apollinis oracula, libenter concessa. Cæterum ego in præsentia relictis Galeni placitis, partem cauæ ascendentem lubens persequerer, quo oratio uera duntaxat enarrans minus excresceret, et Galeni nomine non interrupta, longe redderetur facilior. Verum ea ipsius est autoritas, et nostra in illum obseruantia, ut nisi ipse interdum quando illius sententiæ non acquiesco, admonerem, nullus non me falsissima proponere sibi persuaderet : quum interim collatis inuicem ad hominis sectionem locis, in promptu sit, an perperam ab illo declinem. quod si alibi accidit, profecto nunc in uenæ cauæ serie mihi quantumuis inuito continget : quam prius aliquousque uere persequar, ac postmodum ubi a Galeni dogmatibus sermo dissenserit adijciam.Cauæ per septum transitus, ac ipsius in septum rami. Caueæ in cordis dextram sinum adapertio. Vena itaque caua neruosam septi transuersi partem in dextro ipsius latere peculiari foramine permeat, una etiam cordis inuolucrum perforans, quod in insigni amplitudine tum alibi septo continuatur, et connascitur, tum potissimum ubi caua septum transit, ac septo duas non uulgares offert propagines, per uniuersam septi sedem multiplici sobole excurrentes, et ramulos quoque cordis inuolucro, qua id septo committitur, diffundentes. Quum primum uero caua septum superauit, modice uersus sinistrum cordisque basis dextrum latus procedens, sinistro ipsius latere adaperitur, atque in dextrum cordis sinum pertinet. Non quidem ut Anatomicorum fæx scribit, aliqua propagine aut ramo quopiam, uerum duntaxat foramine quodam seu scissione adeo ampla, ut cauæ uenæ amplitudo ipsi neutiquam conferenda sit. Anteriori cauæ uenæ parti hic dextra cordis auricula connascitur.Cordis basim cingens uena. A posteriori uero cauæ ad cor connexus sede, insignis uena promitur (non autem, ut Galenus libro de Venarum sectione docet, exigua) quæ secundum
cordis posteriora et sinistrum latus ita porrigitur, ut cordis basim coronæ modo succingat, ac ab inferiori ipsius sede ramos deorsum ad cordis usque mucronem dispergat. quorum præcipui sunt, qui cordis substantiam illic petunt, ubi hæc est crassissima. Vnde etiam frequentiores uenas sinistro cordis lateri, et ubi sinuum ipsius septum consistit, nobis occurrunt. Hæc uena interdum gemina uisitur, grandiori quidem a posteriori sede orificij cauæ initium ducente, minori uero ab anteriori sede. Verum longe sæpius unica tantum obseruatur, etiam si Galenus alibi hanc perpetuo geminam esse scripserit.Lib. 7 de Administrandis dissectionibus. Vena caua a cordis basi sursum ascensura gracilior fit, et cordis inuolucrum perforat, et uersus corporis medium sensim ducta magnæ arteriæ innititur, non autem retrorsum ducta uertebrarum corporibus insidet, quæ a stomacho occupantur, cui rursus aspera incumbit arteria, et huic non infima magnæ arteriæ propago cui ultimo caua insternitur : adeo sane ut quum caua tantum a uertebris distet, mirabili artificio illis uena fuerit offerenda, quæ ipsis costis'que sanguinem subministraret.Qui uenam coniugis expertam a caua educi oportuerit. Quum enim septum transuersum impedimento sit, quo minus caua ubi sub iecore exporrigitur ac renibus soboles dispensat, uertebris costisque propagines tribuere queat, et deinde quum cordis basis adeo a uertebris eleuetur, et uasa in pulmones diffusa cauam a uertebris ita subleuent, ut etiam hinc ad ipsas caua nullos deriuare queat ramos, rerum Opifex a caua magnam eduxit propaginem, postquam hæc cordis inuolucrum transcendit, atque pulmonis dextræ partis cum sinistra connexum (qui uasorum pulmonis interuentu perficitur) superauit, ipsaque dorso propinquius quam antea accedit. Hæc propago seu uena a dextro cauæ latere pronata, deorsum ad quartæ propemodum thoracis uertebræ corpus contorquetur, et decliuis secundum dextrum uertebrarum latus porrecta suo fine una cum magna arteria, sub septo transuerso ad aliquot lumborum uertebras pertingit. Hæc uena, cauæ uicem toto progressu gerit, quo ipsius caudex uertebras ita atque in lumborum regione nequiuit contingere, ac geniculatim ramos ad uertebras ipsas'que adeo dorsi partes offerre. Porro caua hanc sine coniuge et pari uenam a se tam grandem deprompsit, ut arteriæ magnæ ritu utrinque ad costarum interualla, ut nunc dicam, ramos germinare posset, quos quidem a lateribus non diffudit, sed ex media regione posterioris ipsius sedis, quæ uertebris innititur. Quia uero coniuge priuatur, neque in altero latere parem assciscit a caua propaginem, ἄζυγον Græci, nos uenam absque coniuge, et paris expertem nominamus. Oritur autem potius a dextro cauæ latere, quam a sinistro, quod secundum dextram dorsi sedem explicari debuit, sinistra nimirum sede, et media quodammodo a magna arteria dignissimo organo occupandis. Ab anteriori etiam cauæ sede non enascitur, ne frustra tunc longiori ductu quam nunc uersus dextrum reflecti, itaque spinam accedere deberet. A posteriori quoque principium sumere nequiuit, quod hæc sedes alijs incumbat organis, quodque hinc uenam coniugis expertem dextrorsum magis deduci, quam nunc, oportuisset. Ab hac uena utrinque geniculatim pullulant propagines, singulæ ad unum nouem costarum inferiorum interuallum perreptantes, quæ in uerarum quidem costarum interuallis ad eam usque sedem contendunt, ubi hæ in cartilaginem degenerant : in spuriarum uero costarum interuallis, etiam in anteriora magis abdominis, quam interualla pertinent, propagines hæ pertingunt, abdominis musculis etiam implicitæ. In ipso autem per costarum interualla progressu ramulos diffundunt, qui in musculos illi thoracis sedi quam ipsæ perreptant incumbentes, disperguntur. Præterea ab hac sine pari uena ad singulas secundum quas deducitur uertebras soboles quædam pertinent, quæ in uertebrarum corpora, et dorsalem medullam, et in musculos his sedibus accumbentes excurrunt. Præterea membranis thoracem intersepientibus, qua illæ dorso continuantur, ab hac uena surculi etiam offeruntur. Deinde non obaudiendum est, ab huius uenæ lateribus, quam primum ab ortu uertebras contingit, subinde ramum quoque educi, eum'que in tenues propagines diuisum, etiam sui lateris superiores costas adire, atque inibi in membranam costas succingentem numerosis, sed gracilibus surculis distribui. atque hi non seriatim ac recta secundum costæ ductum feruntur, quemadmodum rami inferioribus costis digesti, uerum errabundo ductu excurrunt.Varia uenæ pari carentis series. Atque id adeo frequenter in hominibus (quod his scilicet multo breuior thorax, quam quadrupedibus, a natura datus sit) usu uenit, ut eodem anno in publica sectione in uiro et item muliere omnes thoracis costas enutriri, interdum Patauij uiderimus. Et Bononiæ etiam (ut priuatas sileam sectiones) quum primum illic dissectioni præessem, atque de uenæ sectione in laterali morbo satis pertinaciter contenderetur, una eademque demonstratione tria nobis obtigerunt hominum cadauera, quibus omnes thoracis costas huius uenæ propaginibus enutriri, nemo ex tanto eruditorum uirorum coetu inficiari potuit. Atque ut id subinde obseruatur, ita sane interdum hanc sine pari uenam, quum ad nonam fere thoracis pertingit uertebram, in duos
truncos diuidi cernes, quorum unus quidem dextri lateris costarum radicibus, alter autem sinistri exporrigitur, suique lateris costis, qua prorepit, ramos offert.
Duabus his figuris geminas uenæ pari carentis series expressimus, quæ ab illa uariant, quam integra uenæ cauæ delineatio indicauit. Notat autem hic A uenæ sine pari truncum. B ipsius ramum, qui in sinistram ductus, in plures digeritur propagines. C uero in inferiori figura, insinuat cauæ uenæ caudicis portionem.
[Illustrations]
Interdum uero a sinistro uenæ pari carentis latere in eadem propemodum regione, grandem uenam pronasci obseruabis, illi prorsus similem quæ a portæ uena inferiorem omenti membranam adeuntium facile maxima est. Hæc enim ubi primum transuersim uertebræ illius cui exporrigitur corpus transcendit, in duos ramos diffunditur, quorum alter sursum, alter deorsum secundum costarum radices fertur, ac suarum costarum interuallis ramos deriuat. Non secus sane quam si Natura aliquando maluisset, unum grandem ramum a dextro latere hic ad sinistrum porrigi, quam super singulas uertebras unum tenuem gracilemque ramulum ferri. Adeo ut mihi etiam persuasum sit (quamuis id nunquam uiderim) interdum a sinistro cauæ caudicis latere, ubi iugulum contingit, uenam depromi, quæ secundum sinistrum uertebrarum latus decliuis ducta, sinistris costis ramos offerat, illa quam sine pari uenam nuncupamus dextras costas duntaxat alente. Atque huiusmodi uenæ ortum non tantum a iugulo primum posse fieri, sed paulo inferius, etiam agnus attestatur, in quo tale aliquid semel obseruaui. Verum eiusmodi non nisi rarissime occurrentes uenarum series, Anatomes studioso non aliter expendendas putauerim, quam si interdum sextum in manu digitum, aliud'ue monstruosum se spectandum offerret. Adeo ut si quando in publicis sectionibus hæc obseruo, ea tanquam non essent, tacite præteream, ne artis candidati in omnibus corporibus hæc obseruari arbitrentur. Idque tanto, non in sectionibus solum, sed modo in absoluti hominis historia persequenda, faciendum duxi studiosius, quanto pertinacius ipsos monstruosa illa admirari, experientia non semel didici :Quæ hactenus scripta Galeni placitis parum conueniant. Lib. 7 de Administrandis sectionibus. quum interim ipsis dolendum magis esset, tale ad integram sectionem corpus obtigisse, quod ab hominum canone plurimum uariat, nisi forte etiam crebro absolutorum et non monstruosorum hominum sectionibus astitissent, Galeni præcepta ad finem libri primi de Administrandis sectionibus nobis datum nunquam negligentes. Porro iam sermoni adijciendum est, mihi hactenus in homine nihil esse prætermissum : uti sane arbitrabitur, qui Galeni placita sedulo euoluens, primum a me quintam pulmonis fibram seu lobum requiret, quo caua in interuallo inter septum et cordis inuolucrum ex Galeni sententia suffulciretur. Quippe quum hunc lobum Galenus in simijs reperisset, immerito oscitantiæ alios dissectionis proceres arguit, quasi illum ignorassent : uti sane et Galenum is lateret, si hominum cadauera potius quam simiarum secare aggressus fuisset. Quum enim in homine nullum sit interuallum ductus uenæ cauæ a septo in cordis inuolucrum, sed uti superius docui, hæc duo simul connata una semelque perforentur, nullus sane pulmonis lobus hic consistere potest, qui in illo interuallo uenam sustineret, nisi forte hunc (quod summe est absonum) in cordis inuolucrum reponi quis sectionum imperitus arbitraretur. In caudatis uero simijs, et magis adhuc in canibus, amplum occurrit interuallum, inter septum transuersum et inuolucri cordis mucronem, ac hic inter membranas thoracem intersepientes inane uacuum'ue est spacium, per quod caua prorepit, sibi substratum habens pulmonis lobum, quo mirabili Naturæ opificio is cauæ caudex tanquam manu apprehenditur et suffulcitur.Lib. 6 de Placitis. Lib. de Sectionibus uenarum. L 7 de Administrandis sectionibus et Lib. 2 Commentariorum in Hippocratis de Victus ratione in morbis acutis. Proinde quando Galeni descriptionem canibus, nostram autem hominibus conferes, utramque ueram esse fatebere. Verum Galeni sententia nusquam non a caua priusquam cor pertingat, uenas in membranas thoracem intercipientes, deduci ac distribui docens, ueritati parcit, quum hæ membranæ uenas assumant, partim ab illis ramis quos a iugulo ad has ferri audies, partim a uena sine pari. Caua autem quum ad cor fertur, intersepientes thoracis cauitatem membranas ne contingit quidem, tantum abest ut ramulos ipsis ita tenues ut in illas digeri debeant, offerat. Præterea alius Galenum in libro de Venarum sectione, probe assecutus mirabitur, qui priusquam cauæ supra cor progressum attingerem, a caua statim atque in cor pertingit uenam arterialem in pulmones porrigi non ascripserim, quum interim illud Galeni sit dogma. Quod quam ueritati consentiat, ipsa uasorum continuitas arguit : quippe quum nihil ab alio pronasci uere dicamus, nisi id ei sit contiguum, aut saltem attiguum, arterialem uenam a caua principium ducere neutiquam quis asseret. præterquam enim quod arterialis uena sextuplo crassiori constat corpore quam caua, illa hanc non contingit, sed non mediocris cordis substantiæ portio inter cauæ orificij elatiorem sedem et dextram orificij arterialis uenæ, intercedit. Dein arterialis uenæ
orificium non minus in cordis dextrum sinum quam orificium cauæ orbiculatim liberumque pertingit, nihilque minus apparet quam soboles aliqua a caua ad arterialem producta. Vnde etiam hæc, quia propriam obtinet circumscriptionem, non minus priuatim quam caua uenit pertractanda.Galeni de uenæ sine pari ortu sententia. Huc accedit Galeni de uenæ pari carentis principio, sibi non constans sententia. Primum enim in commentario decimo secundi libri in Hippocratem de Victus ratione morborum acutorum, sibi ipsi ter pugnat. nam in initio sermonis de uenæ cauæ per thoracem distributione uniuersim inquit, uenam octo inferiores costas enutrientem a caua pronasci antea quam ad cor pertingat. mox subijcit, in quibusdam animalibus supra cor hanc a caua depromi : in homine autem ex ea cauæ sede eandem emergere docet, qua hæc dextram cordis aurem contingit. Rursus sui oblitus aliquanto inferius subnectit, hominis infernas costas a uena enutriri, quæ sub corde a caua exorditur. Huic sententiæ propemodum conformis est, quæ in sexto libro de Hippocratis et Platon is dogmatibus legitur, quum scribit, cordis inuolucrum simul cum omnibus membranis, quæ tum thoracis cauitatem intersepiunt, tum quæ pulmonem ambiunt, alimentum ex caua priusquam ad cor deferatur sumere. Quando enim inquit, aliud nihil ipsum intelligere arbitror, quam membranam costas succingentem, quæ maxima ex parte uena sine pari enutritur. Non enim intelligit opinor membranam pulmonum substantiæ proxime obnatam, quum hæc ne surculum quidem a caua mutuetur. In libro autem de Venarum sectione , uenam sine pari a dextra auris sede ad sinistras thoracis partes proficisci, atque ad quintam thoracis uertebram perferri in quibusdam animalibus attestatur. In simijs autem, paulo supra aurem in dextris partibus hanc poni docet, pluraque hic quam in libro de Victus ratione , costarum interualla præsenti uena enutriri fatetur. Eandem sententiam in septimo de Administrandis sectionibus complectitur, nisi quod hic ipsam a uena quæ iuxta dextrum cordis sinum consistit, pronasci simpliciter tradit : quum illic ad sinistras thoracis partes illam proficisci, male adiecerit. Quinetiam alio septimi eius libri loco hanc sine pari uenam ex dextro cordis sinu non secus ac coronalem pronasci docet : quamuis id in simijs haud euenit. At non est quod prolixius alia huius ordinis loca ex libro de Fœtus formatione et aliunde in medium adferam, quum ex modo propositis, Galeni de uenæ pari carentis ortu progressu'que sententia utcunque constet. quæ quam ueritati consentiat, ex nostra enarratione ueram eius uenæ seriem prosequente, petere licet. In homine enim non minus quam in simijs, et canibus, et suibus, et bobus, et quotquot uidi quadrupedibus a caua procedit, postquam hæc cordis inuolucrum superauit, ac eo usque pertingit, ubi nullus amplius pulmonum apparet connexus, qui uasorum interuentu perficitur. Et si quis sectioni fidem derogans, rationem huius uenæ exortus petierit, illam sane adinueniet ex nostro sermone, qui Naturæ artificium in illius uenæ propagatione superius enarrauit.Vnde uenam pari carentem enasci oportuerit. Haudquaquam enim hæc pari carens uena a cauæ caudice sub corde enasci potuit, tum quod nimium periculose suspensa fuisset, propter ingens interuallum ab ea uenæ cauæ sede ad uertebras usque conspicuum : tum etiam, quod si illinc uena pari carens exoriretur, tota dorsi pars sub corde et ea sede qua eius uenæ principium nunc exporrigitur consistens, uenis indiga relinqueretur : aut Natura denuo aliam uenam illinc, unde nunc illa enascitur, producere debuisset, illis uertebris alimentum subministraturam. E regione autem dextræ auriculæ pronasci nullo prorsus modo quiuit, quod uasa pulmonem adeuntia, uenalis scilicet arteria, et arterialis uena, et aspera quoque arteria, illam ad dorsum ferri prohibuissent, nisi ipsa aliquousque prius aut deorsum aut sursum prorepens, aptam descensus sui sedem callide inuenisset. Præterea si e regione dextræ cordis auriculæ uena paris expers diffunderetur, ipsa etiam cordis inuolucrum peculiari foramine secus atque nunc permearet. unde etiam uel hinc affatim docet, quam procul a corde principium ducat. Neque est quod ad huius sententiæ robur, hominis dorsi qua id cor spectat obliquitatem adferam : quæ quum multo maior in homine, quam quadrupedibus aut auibus sit, facile liceret conficere, sine pari uenam homini etiam altius, quam illis animalibus a caua oportere enasci, quod his et succinctior ductus e regione dextræ auris ad dorsum quam illi uisitur : uti profecto inter secandum non solum iucundum est expendere, sed etiam promptum. Quamobrem uero Galenus ita uarie et de hominis uena pari carente, ipsique nunquam uisa, magis perperam adhuc quam de simiarum uena senserit, in ea Epistola utcumque perstrinxi, qua dextri cubiti axillarem in laterali morbo (si modo quid intersit cuius lateris uenam diuidas) secandam docui. Galenus enim aliquam rationem alicunde comminisci studuit, qua Hippocratis sententiam probabiliorem redderet, qua is sanguinem non mittendum docet, quum dolor inferiora ac sub septum petit. Quasi uero Hippocrates arbitratus fuisset, a uena sine coniuge per phlebotomiam nihil educi posse, aut eam remotius ab axillari distare, quam ut hæc aut alia quæuis, illius gratia aperiri posset, quum
interim in pulmonum, cordis, iecoris, uentriculi, lienis et renum affectibus, uenam in cubito non Hippocrates solum, sed omnis medicorum chorus secet. Cæterum quoniam Epistola nuper commemorata, hæc prolixius cum aliquot alijs paradoxis persequitur, cauæ uenæ distributionem deinceps non interrupta sermonis serie aggrediar. ne mihi præter ueræ hominis historiæ narrationem in hoc negocium augeam, ut ubi a Galeno dissentiendum est asscribam, ipsiusque sententiam uerbis aliquot refellam : et ne propter meam in eum pietatem, etiam prolixe mihi uenia petenda sit, quo rabularum animos leniam, quos miras excitaturos noui tragoedias, si semel atque iterum Galenum purgare, et friuolis quibusdam ratiunculis ab errore uindicare poterunt, parum soliciti, quod tot innumeris locis ipsius placita a ueritate dissona certo (quantumuis interim inuitus) ostendam.Quam ob rem non semper sermoni addendum, ubi is a Galeni placitis declinet. Hactenus enim non semel expertus sum, quam eiusmodi homines apud dissectionum imperitos gloriari soleant, quum rationem aliquam excogitassent, qua Galenus excusari, aut ut ipsi loquuntur, cum ostensa a me parte concordari possit. Quam turpiter uero se tum postea in publicis sectionibus dederint, quum suos Achilles mihi proponerent, ipsi probe norunt.Caua ad iugulum incessus. Vena igitur caua, postquam sine pari uenam a se diduxit, ad iugulum recta sub pectoris osse conscendit, membranis thoracem intersepientibus eleganter suffulta, molleque et glandosum corpus hic in iugulo passim adstratum obtinens, quod Græci θυμὸν , Latini uero communi glandularum nomine glandium uocant. Est autem glandium id in elatissima thoracis sede exstructum, ut ab omni noxa frequentissimas uasorum distributiones hic supensas, immunes seruaret. Vena enim caua inibi primum in duos insignes truncos discinditur, a quibus omnes uenæ cauæ partis ad elatiora corporis porrectæ soboles pendent. A sinistro namque trunco, quemadmodum et a dextro, grandis uena promitur, quæ primæ thoracis costæ innixa postquam aliquot a se disparsit ramos, sub clauicula in axillam properat.Venæ axillarem constituentis ortus. Ab huius etenim radice exilis uena enascitur, deorsum per costarum radices ad tertiam usque costam exporrecta, et exiguas soboles tribus superioribus costarum interuallis, aliquando duntaxat duobus, deriuans.Vena superiora costarum interualla petens. Præsens uena non semper ab eius quæ axillam petit radice pronascitur, uerum nonnunquam a caua priusquam in duos illos grandes truncos bipartiatur, principium ducit. Quinetiam interdum hanc penitus abesse obseruaturus es, aut araneæ filorum modo prætenuem, quum breuiora illarum costarum interualla ab ipsis incumbente uena quæ axillam petit, aliquando autem a uenæ pari carentis propaginibus (idque potissimum in dextro latere) satis nutrimenti assumant.Venæ sub pectoris osse deorsum repentes. Ab anteriori sede illius magnæ in iugulo bipartitionis, duæ prodeunt uenæ, quæ introrsum ductæ, ad elatiorem pectoris ossis sedem contendunt, et sub pectoris osse deorsum perreptantes numerosas a se diffundunt soboles. Sinistra (quod et de dextra subauditum uelim) secundum læuum pectoris ossis latus, ubi costarum cartilagines ipsi coarctantur, decliuis ad abdominis superiora tendit, in progressu ad sex superiorum septem costarum interualla singulas propagines distribuens, quæ ad terminum ossis costarum ubi uenæ coniuge carentis ramos cessare diximus, finiunt. Quemadmodum uero a ramis uenæ pari carentis, propagines extra thoracis amplitudinem ad musculos costis instratos excidere relatum est, sic quoque a uenis ad cartilaginum interualla disseminatis, ramuli notatu digni in musculos pectori incumbentes, ipsasque adeo mamillas propagantur, si modo ad has a uenis pectoris ossi exporrectis, surculi deriuentur. Porro quod ex uenis sub pectoris osse deductis reliquum adhuc est, ad latus mucro natæ cartilaginis deorsum in carnosam rectorum abdominis musculorum partem distribuitur. Venæ enim e thoracis amplitudine prolapsæ, sub rectis musculis ad mediam usque abdominis sedem feruntur, ramulos quosdam in proximas partes utrinque transmittentes. Quorum præcipuus ad abdominis cutem subit, atque oblique secundum costarum cartilaginum terminos propagatus, in gracillimas et capillorum modo subtiles uenulas exhauritur. Cæterum insigniores uenarum rami, sub rectis musculis exporrecti, in plures surculos supra umbilici sedem cessant, qui rectorum abdominis musculorum substantiæ implexi, illarum uenarum terminos finesque spectant, quas in sermonis progressu, ab imo propter genitalia sursum sub rectis musculis conscendere audies, quum earum usus quem in menstrui sanguinis ad lactis generationem, et sanguinis item ex mamillarum sedibus ad uterum fœtus enutriendi gratia reuulsionem, ipsas præbere credimus, explicabitur. Harum uenarum sub pectoris osse reptantium originem ex anteriori mediaque in iugulo bifurcationis sede, ut plurimum fieri animaduertes. interdum uero eas ab axillarium uenarum radicibus, postquam illæ nonnihil a iuguli medio in latera recesserant, enatas obseruaui : quemadmodum aliquando alteram ipsarum, et præsertim sinistram ab axillari, alteram uero ab ipsa bifurcatione pronatam uidi : quemadmodum etiam non infrequenter occurrit ab anteriori uenæ cauæ sede, ubi in duos insignes truncos partitur, unicam pronasci, quæ sursum ad pectoris os
ducta, in duas disscinditur uenas, ac unam dextro pectoris ossis lateri, alteram sinistro exporrigit. Ab his quoque uenis secundum pectoris os deducendis, membranæ thoracis cauitatem interdiuidentes primos mutuantur surculos, ac subinde etiam a caua ubi nunc dictas promit uenas, graciles quasdam propagines sibi uendicant, secundum totam membranarum longitudinem cum neruis septi transuersi exporrectas. Quinetiam, ut et antea monui, a uena pari carente in membranas thoracis cauitatem intersepientes surculi accedunt, uenis quæ adhærentem oculi tunicam implicant, quam similimi. Ab his uenis etiam soboles in cordis inuolucrum, ubi membranæ thoracem intersepientes hoc continent, pertingunt.Aliquot rami a uena axillam petente sparsi priusquam brachium subeat. Cæterum uena axillam accedens priusquam e thorace procidit, non ita procul ab ipsius initio ex elatiori sede uenam utcunque amplam promit, quæ sursum oblique in posteriora tendens, ad transuersos uertebrarum ceruicis processus deducitur, et per foramina illis priuatim exculpta sursum conscendens in musculos uertebris proxime adnatos, soboles spargit. At præter illas, certo ordine et ueluti geniculatim singulas soboles unicuique foramini neruorum exortibus in ceruicis uertebris inciso deriuat, dorsali'que medullæ ipsis'que adeo uertebris alimentum suppeditat. Quod uero eius uenæ reliquum est, in caluariam contendit, peculiare sibi cum sua coniuge arteria foramen obtinens, quod ad posteriorem occipitis ossis capituli sedem excauatum antea dixi. Vbi uero uena in caluariæ amplitudinem pertingit, in secundum seu sinistrum duræ cerebri membranæ sinum, uti postea auditurus es diffusius, exhauritur. Præter hanc uenam, alia adhuc ab illa quæ in axillam contendit, priusquam e thoracis cauitate labitur, ex ipsius posteriori regione principium ducit, quæ in musculos, humilioribus ceruicis et thoracis elatioribus uertebris adnatos, ac capitis dorsique et thoracis motibus famulantes, dispensatur. Simulatque uero axillam petens uena inter primam thoracis costam et clauiculam ex thoracis cauitate progreditur, musculumque perforat qui secundi paris dorsum mouentium alter est, non semel eam promit uenam quam humeralem postea uocabimus, et ilico atque decliuis ducta glandulas in axilla ad firmam uasorum distributionem a Natura procreatas contingit, quas nunc dicam a se emittit propagines. Primum utrinque singulas promit uenas, ad thoracis quidem anteriora unam, ad posteriora autem alteram. Quæ antrorsum exporrigitur, in musculos a pectoris osse et costis ad brachij os et scapulam pertingentes diffunditur, et pectoris cutem simul et mamillas frequenti admodum ramorum serie in mulieribus adit. Vena autem retrorsum proficiscens in musculos cauam scapulæ sedem occupantes, uicinasque sedes multiplici etiam sobole digeritur. Cæterum nonnunquam a priori et quæ pectus accedit uena, interdum uero ab ipso qui in axilla consistit trunco alia grandis utcunque uena exoritur, quæ deorsum secundum thoracis latus exporrecta, potissimum absumitur in musculum, cuius beneficio brachium decliue dorso admouemus. Præter hos ramos maior uena quæ in axilla habetur, exiguos ablegat surculos glandulis et membranis, quæ inibi uasorum distributionibus eorundemque colligationibus præsunt. Qua autem serie axillaris uenæ reliquum in totam manum excurrat, peculiari Capite mox atque cæteras ascendentis uenæ cauæ propaginis soboles absoluero, expediam.Cauæ per collum caputque series. Proinde ad iugulum rursus sermone conuerso, cæteros truncorum magnæ illius in iugulo diuisionis ramos aggrediamur. Vena itaque caua ad eum quem dixi modum priusquam pectoris ossis summum transcendat, in duos truncos diducitur, ac statim a diuisione nuper commemorata uena, quæ axillam petit, principium obtinet : quod autem alterius diuisionis illius trunci adhuc superest, a media primæ thoracis uertebræ corpore sede, cui prius innitebatur, modice recedens, sursum extra thoracem protenditur, et simulatque clauiculam pectorisque ossis summum superauit, in duos impares ramos scinditur.Interior iugularis. Interior namque exteriori magis quam plerique arbitrantur gracilior est, et secundum asperæ arteriæ latus ascendens, nonnullas uenulas in speciem capillorum exiles asperæ arteriæ conterminisque membranis communicat. Hæc interior censetur iugularis, quæ cum sui lateris soporali arteria uersus cerebrum fertur, ac in ascensu graciles ramulos membranulis sexti neruorum cerebri paris in collo et in faucibus etiam septimi paris neruos colligantibus digerit, uniuerso ductu soporariæ arteriæ ad caluariæ usque basim commissa. quo cum peruenit, in duos inæquales amplitudine ramos disscinditur, ac amplior oblique retrorsum, secundum caluariæ basim ductus, caluariam simul cum quodam soporalis arteriæ ramo ingreditur, foramine utens sexti neruorum cerebri paris gratia exculpto. Qua uero serie in caluariæ cauitate præsens ramus digeratur, in cerebri uasorum descriptione affatim persequar : modo autem sat erit, ad caluariæ usque amplitudinem uenas, quæ eo pertingunt, sermone deducere. Ab ampliori hoc iugularis internæ ramo, quum uti diximus in posteriora secundum caluariæ basim is contendit, propago diducitur,
in elatiorem sedem musculorum pertinens, qui anteriorem ceruicis uertebrarum regionem occupant, stomachoque subiacent. Gracilior uero internæ iugularis ramus soporali arteria penitus relicta, priuato foramine caluariam subit, quod iuxta foramen tertio et quarto pari neruorum cerebri commune cælatum retulimus. Priusquam uero ramus ille in duram cerebri membranam digeratur, totus'que in caluariam mergatur, sobolem non admodum insignem ad auditus organum depromit, eam per foramen quoddam transuersum mittens, quod huic soboli et neruulo cuidam quinti paris neruorum cerebri commune censetur.Exterior iugularis humerariæque ortus, et priusquam brachium subit series. Porro exterior idemque grandior supra clauiculam factæ diuisionis ramus, ab exteriori ipsius latere postquam musculorum dorsum mouentium secundi paris alterum perforauit, insignem a se diducit uenam, quæ deorsum uersus clauiculam reuoluta ad summum humerum ipsumque adeo brachium contendit. Anteaquam tamen huc pertingat, non procul ab ipsius ortu ramum edit, qui in cutem posteriori ceruicis sedi obductam, et externos eius sedis musculos, numerosa uenularum serie digeritur. Præter hunc uena sub clauicula brachium petens, alium quoque grandiorem depromit ramum, in gibbam scapulæ sedem frequenti etiam sobole dispersum. Deinde quando ad summum pertendit humerum, atque sub illo in brachium prorepit, priusquam penitus demergitur, in summi humeri cutem propagines deriuat, quarum præcipuæ in cutem digeruntur, quæ musculum integit, cuius ope brachium attollimus. Eiusmodi propagines interdum, idque potissimum in mulieribus, ad mamillarum usque cutem excurrunt, deorsum in priora secundum caluiculam errabundo progressu deductæ, et ante sectionem in plerisque mulieribus uirescente quodammodo aut cæruleo colore apparentes. Qua autem serie eius uenæ brachium adeuntis reliquum (quod humerariam uenam constituit) in manum digeratur, posterius dicam, quando peculiari Capite ipsius axillarisque uenæ distributionem persequar.Exterioris iugularis series. Cæterum maior ramus, quem supra clauiculam haberi, atque ab externo suo latere humerariam germinare diximus, sub cute ac lato buccas mouente musculo secundum colli latus ad fauces porrigitur, exteriorem efformans iugularem, quæ non pari semper modo (uti in uociferantibus, aut alias ui spiritum retinentibus, et uetulis in dies obseruamus) per colli cutem fertur, sed fere quadruplicem distributionis speciem proponit. Prima (quam frequentius est cernere) ea est, qua unus tantum ramus hic sub cute ad fauces usque procedit, in ipso progressu nullibi insigniter discissus, sed duntaxat graciles ramos in musculos conterminam'que cutem partim recta, partim oblique, et interdum transuersim conscendentes, uarie spargens.
Primam distributionis externæ iugularis uenæ seriem nuda cauæ delineatio docet, reliquas uero tres priuatis et nunc seriatim hic repositis formulis expressi, ac earum primæ eosdem characteres, quos integræ delineationi ac commodaui, ratus ex illa hanc ita facilius posse perpendi.
[Illustrations]
Secunda autem ea uisitur, qua in medio ductu iuxta colli longitudinis medium iugularis in duos insignes ramos dirimitur, et unus quidem in priora, alter in posteriora quodammodo sursum properat. Tertiam rarius accidere conspicimus, nimirum qua propter clauiculam adhuc, ubi humeraria originem ducit, exterior iugularis in duas propagines diffunditur, quæ sursum sub cute inuicem distantes feruntur. Quarta ex tertia paratur : aliquoties enim illæ propagines inuicem perpetuo distant, ac nusquam se mutuo contingunt. interdum uero ad humiliorem faucium sedem mutuo rursus coëunt, ac ex ambabus una constituitur uena, quæ mox bipartita, uti modo subiungam, in ramos cessat. Verum subinde et ex tertia serie alia adhuc consurgit differentia. Nam aliquando altera, neque illa sane minor propago, cuti non subtenditur, musculo recondita qui a pectoris ossis summo et clauicula pronatus, mamillari temporis ossis processui inseritur. atque ea propago in eum modum submersa, frequenter adeo insignis occurrit, ut etiam nonnulli dissectionum professores hanc internam iugularem uideantur appellasse : illam uenam interim negligentes, quam prius internam iugularem nominauimus. Vtcunque igitur exterior iugularis aut unica utrinque, aut in medio per collum ductu, aut statim a clauiculis gemina ascendat, semper cuti qua prorepit insignes notatuque dignos offert surculos, ac quum ad fauces usque iuxta inferioris maxillæ humiliorem sedem sub aurium regione contendit, sui portionem ad oris interiora et duram cerebri membranam transmittit, reliquum uero ipsius in faciei cutem et illius musculos, et ad tempora, et post aures, et uniuersam breuiter capitis cutem
transfunditur. Portio interiora oris subiens, in primis suis scissionibus glandulas exigit, quæ in faucibus sunt inferiores, quasque tertium glandularum genus in sexto libro recensebimus. His glandulis quæ uasorum hic præsunt distributionibus, ab interiori externæ iugularis portione ramuli dispensant, mox notatu digni in laryngem et glandulas ipsi proxime adnatas, et musculos ossis referentis, et linguæ, et uniuersim ad omnes faucium sedes, surculi deriuantur, quorum insignis sub lingua secundum ipsius longitudinem prorepit, in multiplices et errabunda serie prorepentes ramulos scissus. Quinetiam ab hac iugularis portione præter grandem ramum qui in caluariam per foramen subit, ad posteriorem mamillaris processus sedem cælatum, rami etiam in palatum et tunicam narium amplitudini obductam digeruntur, a quibus postmodum non negligendæ soboles caluariam petunt. Vna enim per foramen, quod secundo cerebri neruorum pari insculpit, caluariam accedens, in duram membranam aliquot surculis excurrit. quemadmodum et altera soboles duræ membranæ offertur, caluariam ingrediens per grandius foramen illorum quæ in octauo capitis osse odorum gratia exsculpuntur. Hæ soboles quum caluariam ingrediuntur, surculos quosdam oculo elargiuntur, in frontis cutem interdum disseminatos. Exterior externæ iugularis portio per capitis exteriora passim repens, perinde atque interior, cuius seriem iam absoluimus, mox glandulas suis distributionibus præfectas obtinet, quæ inibi reponunt, ubi inferior maxilla superiori articulatur. Præsens portio inter has glandulas bipartitur, et uno ramo in buccas, narium alas, et ad frontem uarie exporrigit : altero autem tempora et aurium sedem adit. Hic enim ramus rursus in duos præcipuos surculos diuisus, unum in sui lateris tempus admodum errabundo et inuoluto ductu digerendum offert : alterum uero post aures et ad occipitis cutem diffundit. Verum exterioris iugularis soboles in faciem ac capitis cutem digestæ, hoc sibi priuatim uendicant, quod dextri lateris uenæ, sinistri lateris uenis permisceant, ac inuicem coëant, idque potissimum in facie et uertice, et imprimis adhuc in fronte : adeo ut frontis uena plerunque ab utrarumque iugularium propaginibus per internos oculorum angulos sursum deductis confletur. Ad hæc, per exigua uerticis ossium foramina et suturas gracillimæ uenulæ in caluariam procidunt, non aliter atque rursus ex caluaria in cutem alias emergere tum dicam, quando cerebri uasorum seriem priuatim persequemur. Quippe hæc opportune tantisper dum in caluariam arterias quoque sermone perduxerimus, asseruabitur, quod uaria cerebri uenarum arteriarumque sit commixtio : quam incognita adhuc arteriarum ad caluariam diuaricatione, arduum foret percipere. Quanquam interim cuiuis integrum sit, Caput a præsenti septimum, cerebri uasis dedicandum, aut hic, aut ipsius quo id reponam loco aggredi.
VENAS duas a caua in manum propagari, prius relatum est : unam quidem, anteaquam caua thoracis amplitudinem superet : alteram uero ab externa iugulari, ubi ea clauiculam pectorisque summum aliquantisper superauit. Hæc quod sub summo humero ipsaque adeo clauicula in externam brachij sedem procedat, humeraria et cubiti exterior dicitur. illa autem quod per axillam internamque brachij sedem prorepat, axillaris interiorque cubiti uena nuncupatur. Et quamuis utraque uena in plurimos pullulet ramos, cum in superficie sub cute, tum altius inter musculos propter ossa deductos, attamen axillaris quanto humeraria grandior ampliorque uisitur, tanto etiam in frequentiores numerosioresque soboles dispergitur. Humeraria nanque ab externo latere exterioris iugularis longe minori, quam uulgus arbitratur, interuallo, et interdum a communi cum axillari trunco, qua is primam thoracis costam superat, principium ducens, atque illos quos præcedente Capite recensuimus ramos dispergens, ad posteriorem clauiculæ sedem contorquetur, ac sub summo humero prorepens, inter internum latus musculi brachium attollentis, et ualidum tendinem musculi brachium ad pectus ducentis in brachium procedit. Dein carnea membrana sub cute suffulcitur, deorsumque porrecta etiam ante sectionem in omnibus euadit conspicua, nisi forte graciliores omnino uenas homo obtineat, obesior'ue sit. Porrigitur itaque recto tramite deorsum per anteriorem (uersus exteriora tamen magis) brachij regionem, secundum exterius latus musculi cubitum flectentium anterioris. In descensu uero ad cubiti usque articulum graciles duntaxat ramos utrinque in cutem sibi proximam, anterioremque musculi cubitum flectentium prioris sedem dispensat, qui partim recta, partim oblique et transuersim in cute ita prorepunt, ut interdum uersus internam brachij sedem ad axillaris uenæ soboles in cutem digestas pertinere, cum illisque coire uideantur.Humerariæ series iuxta cubiti articulum. Quando humeraria cubiti attingit articulum, iuxta exterius humeri tuberculum in tres diducitur uenas
amplitudine interdum æquales, nonnunquam uero una cæteris ampliori. Prima (quam frequentissime, ac potissimum in hominibus deesse reperies) penitius obliqua deorsum ad medium flexus cubiti articuli defertur, atque sub musculorum secundos tertios'que digitorum articulos flectentium, hincque ab humero et ulna originem sumentium capitibus in aliquot ramos digesta cessat. non autem uti Galenus scribit, alicui axillaris uenæ ramo (quemadmodum ea quam nunc persequar) commiscetur.Lib. de Venarum sectione et lib. 3 de Administrandis sectionibus. Vt enim Galenum axillaris uenæ portionem sub musculis reconditam minus recte descripsisse obseruabis, ita etiam primæ huius humerariæ propaginis (si quando hæc unquam cernitur) seriem non est assequutus. Vti sane admodum concinne uereque eas descripsit uenas, quæ citra sectionem in nudato, ut in uenæ sectione fit, brachio plurimum et frequenter illi occurrerunt. Secundus itaque humerariæ ramus, quem cum alijs duobus paulo supra cubiti articulum deriuat, cæteris plerunque crassior existit, et obliquus quoque sub cute ad cubiti cum humero articuli flexus medium descendit, ac cum axillaris uenæ ramo, quem postmodum commemorabo, coit, unaque ex ambobus ramis, humerariæ nimirum et axillaris uena conflatur. Tertius humerariæ ramus, musculum qui radio iuxta brachiale insertus, radij in supinum motus autor est, conscendit : et paulatim deorsum prorepens, obliquus per radium iuxta medium ipsius longitudinis in externam cubiti regionem perfertur, quam ubi attigit, ut in reliquo super commemoratum nuper musculum ductu, surculos quosdam in proximam sibi cutem depromit, quorum non infimus esse solet, qui ab ipso educitur, qua humeraria in tres illos ramos iuxta externum humeri tuberculum disscinditur. Cæterum tertius hic ramus sensim oblique uersus ulnæ appendicem, brachialis'que radicem prorepens, tandem alteri cuipiam inibi commiscetur uenæ, hac'que adauctus externam brachialis sedem conscendit, et in aliquot surculos errabundo ductu sparsos dissectus, regionem intercurrit, quæ ante paruum digitum et anularem habetur, externa etiam illorum digitorum sede soboles quasdam sibi uendicante. Cuius uero uenæ propago illa demum sit, quam tertio humerariæ ramo uniri iam scripsimus, subiungam, ubi primum aliquot axillaris uenæ propagines absoluero. quippe ab axillaris ramo sub cute per totam ulnæ longitudinem exporrecto, illius propaginis initium pendet.Axillaris in brachio consistentis series. Axillaris itaque, quum primum axillam superat, brachium'que subingreditur, inter musculos brachij os amplexantes delitescit, præcipue uero inter anteriorem sedem primi seu interioris cubitum extendentis, et posteriorem sedem tendinis musculi, quo brachium pectori admouetur, et dein iuxta cubitum flectentium musculorum posteriorem. Hæc primum capitibus musculorum, quorum ope cubitus extenditur propaginem offert, illis uenulis e regione eductam, quæ ab axillari in glandulas hic repositas digeruntur. Posthanc, sed demissius, ex posteriori ipsius sede uenam ijsdem musculis dispensat, a qua mediocris etiam magnitudinis soboles in externæ brachij sedis cutem disseminantur. Ab externo latere axillaris uenæ, alia notatu dignæ amplitudinis propago diffunditur, oblique deorsum sub humero ad externum usque ipsius tuberculum descendens, ac sub musculis cubitum extendentibus occultata, musculorumque capitibus ab externo humeri tubere pronascentibus, ramulos quosdam exhibens, ac demum aliquousque in externam cubiti sedem prorepens, simul cum neruo quem brachium petentium opportune quartum enumerabo. Has propagines axillaris adhuc in alto latitans edit, ipsaque in duos truncos disscinditur, quos sane ac curatissime examinatos uelim. non tantum Galeni nomine, quem hæc axillaris diuisio latuit, sed eorum quoque qui se operæ precium aliquod in Anatome arbitrantur præstitisse, dum sectionem semel atque iterum aggressi, simul cum axillari uena humerariam porrigi, se animaduertisse scribunt, oscitanter humerariam (quæ etiam uelante sectionem notissima esse debuit) una cum carnea membrana a brachio auferentes, et postmodum alteram axillaris uenæ partem (quam modo persequar) humerariæ loco describentes.Præcipua axillaris in duos truncos distributio. Axillaris itaque hominis uena non procul ab ipsius e thoracis cauitate in axillam egressu, in duos quodammodo pares disscinditur truncos, quorum alter interius atque in profundo toto ductu submergitur, ac arteriæ in manum exporrectæ perpetuo attensus, eadem fere cum ea distributionis serie digeritur, simul etiam neruo brachium adeuntium tertio concomitatus. Inter duos enim cubitum flectentes musculos deorsum ad mediam sedem flexus articuli cubiti porrigitur, illis musculis, et dein membranis quibus nerui induuntur ramulos spargens. Quando autem cubiti articulum superauit, atque inter musculos digitorum flexus autores in alto reconditus ferri incipit, in duos dirimitur ramos, qui modice ab inuicem recedentes, ac musculos quos perreptant surculis implicantes, una cum tendinibus internam summæ manus sedem petunt, qui per ligamentum in interna brachialis regione anuli modo conspicuum porriguntur. Rami inibi in alias soboles partiti sub tendine feruntur, qui latescens uolæ cuti subnascitur, atque hinc ita in internam digitorum
sedem digeruntur, ut binæ soboles pollici, et totidem indici, et una medio offerantur, a ramo qui secundum radium per cubitum porrigitur. Ab illo autem qui ulnæ exporrigitur, binæ soboles anulari, et minimo, et una medio exhibentur, ab illoque ramo surculus musculos adit, qui externam uolæ sedem occupant, atque ita ab altero ramo surculus in musculos penitius pertinent, qui primo pollicis ossi connascuntur. In hunc igitur modum axillaris truncus sub cute nusquam prodit, totusque in altis et delitescentibus sedibus absorbetur.Axillaris uenæ portionis cutem subeuntis series. Alter truncus sensim ex alto ad internæ brachij sedis cutem emergit, uersus humeri interius tuberculum properans, ac ante sectionem sub media cubiti longitudinis sede non minus quam humeralis supra cubitum conspicua. Vbi autem anteriori tuberculo humeri incumbit, ad elatiorem eius tuberculi sedem paulo elatius quam cubiti cum humero articulus consistit, in duas magnitudine propemodum æquales partitur uenas, quarum anterior cuti substrata (quemadmodum et omnes præsentis trunci soboles) oblique deorsum ad mediam cubiti articuli flexus sedem repit, ac cum secundo humerariæ ramo ad humiliorem mediamque flexus illius sedem coit, unaque inibi ex ambabus consurgit uena, quam communem, quia ex axillari et humeraria constituitur, merito appellamus.Communis uenæ constitutio. uulgus tamen medianam uocat, etiamsi Græci et Latinorum præcipui ramos qui hanc communem efformant, medias et obliquas nuncupauerint. Posterior autem uena huius axillaris iuxta interius humeri tuberculum bipartitionis, frequentes ramos deriuat inferioris cubiti sedis cuti et interioris itidem exteriorisque sedis humiliorum, ac secundum ulnam sitarum regionum cuti inter præcipuos ramos huc excurrentes, unus secundum ulnæ inferiorem sedem, ad exteriora tamen magis declinans, uersus brachiale porrigitur. Huius rami soboles cum humerariæ ramo huc contendenti coiens, simul cum illo, uti prius diximus, digeritur. Interdum autem illo humerariæ ramo deficiente, ea axillaris uenæ propago abunde eius rami uices in extrema manu gerit. Præter hunc ramum posterioris illius axillaris trunci uenæ primarium, alius ex illa cutem adit, qua posterior cubiti articuli sedes induitur, atque is ramus in externam cubiti sedem non admodum procul perreptat. Verum alij etiam rami ab hac posteriori uena in internæ cubiti sedis cutem digeruntur, qui uario et admodum incerto implexu permiscentur et coëunt, surculos ab insigniori illo ramo quem ulnæ exporrigi dicebam assumentes, aliosque rursus ipsi surculos impartientes. His surculis et propaginibus in eum modum per cubiti interiora reptantibus, alia frequentissime accedit non contemnenda, quam axillaris uenæ ramus communem uenam cum humerariæ ramo efformans, ab humiliori sede et ex medio ductu emittit. Hæc interdum recta ad brachiale contendit, interdum uero errabundo ductu perfertur, alijsque huius sedis propaginibus commiscetur, quæ adeo graciles sunt uarieque inuicem implicantur, ut interna cubiti regio non minus frequenter quam tibiæ uenter seu sura uaricibus molestetur. Propagines hæ neutiquam ad brachiale terminantur, sed partim oblique, partim recta, partim uero transuersim, et modo inuicem commixtæ, modo rursus diremptæ, totam summæ manus internam cutem perreptant, ipsi cuti passim connatæ, ac inter cutem carneam'que membranam consistentes. Porro harum propaginum quæ pollicis radicem, seu Veneris, aut ut alijs uisum est, Martis collem accedunt, priuatim id sibi uendicant, quod ipsis ramus ab illis uenis permiscetur, quas a communi uena in externam pollicis regionem diffundi iam dicturus sum.Communis uenæ series. Communis enim uena ilico atque duabus illis axillaris et humerariæ propaginibus conflatur, oblique deorsum ducitur, ad elatiorem cubiti sedem paulatim contendens, quousque radium paulo ultra ipsius longitudinis medium hinc inde transcendat : neque id eodem semper modo, ramos diffundens, et interdum aliunde ab interna cubiti sede alios assumens, ac tandem in externam cubiti sedem peruenit, perpetuo cuti substrata. Vbi itaque hanc sedem euicit, priusquam mediam radij appendicis sedem accedit, supra radium aliquanto ante illius cum brachiali articulum, in duos ramos communis uena diffunditur. Atque hanc sectionem alij Græcorum γ (non autem Γ 7Note destinée à l'imprimeur. ) alij uero Υ et Λ etiam referre scripserunt. Alter istius sectionis ramus, qui elatior est, portiunculam ad internam brachialis sedem uersus pollicis radicem dispensat, quæ dictis nuper hanc sedem perreptantibus surculis commiscetur. Quod uero elatioris rami reliquum est, exterius inter pollicem et indicem sursum ascendit : atque hic in uarias soboles inuicem aliquando unitas, aliquando autem rursus seiunctas dispergitur. Alter ramus qui inferius γ aut Υ caput constituit, indicis, et medij, et aliquousque anularis sedem petens, in uarias quoque soboles exhauritur.Variam extremæ manus cutem implicantium uenarum esse seriem. Quippe hæc uenarum in summæ manus cutem series adeo uaria est, pugnans'que, ut hanc explicare prorsus arduum sit, præsertim quum inter quamplurimos homines uix duos æquali correspondenti'que uenarum in ramos propagine inuenias, adde eiusdem hominis dextram sinistræ raro admodum congruere. Operæ precium itaque fuerit, uenarum in manum propagines non hinc, sed ex sectione
et ante consectionem in brachijs uinculo interceptis, quum uenam diuidimus condiscere, atque ad amussim expendere, quam in uenarum sectionibus nostri, si dijs placet, Æsculapij hallucinentur, qui grauiter num humeraria, aut communis, aut axillaris in eadem manu diuidenda sit, ridicule contendentes, humerariam sese aperire existimant, quoties uenam inter pollicem et indicem aperiunt : et axillarem, si uenam inter anularem et minium, aut ut alijs arridet, inter medium et anularem incidunt. Ad hæc, quis non conspicit ipsos in cubito quamcunque uenam arbitrentur reserandam, propemodum nullam præter axillaris uenæ ramum ad communem uenam exporrectum incidere.Venarum seriem crebro variare. Cæterum ut in extremæ manus cute etiam in eodem homine uenarum distributio uariat, pari quoque ratione et in cubito subinde uenarum propagines diuersas uidere est. Interdum enim duarum mediarum ad communis uenæ generationem concursus non in cubiti fit flexu, sed multo humilius, non procul a medio longitudinis cubiti. Aliquando humerariæ ramus communem accedens occulitur, axillaris ramo uisum non fugiente. Nonnunquam rursus contraria est ratio. Contingit etiam non semel, axillaris ramum, qui ad communem fertur, humerariæ ramo longe aut graciliorem aut ampliorem esse, et interdum hunc aut illum geminum uideri. Quandoque (et id non infrequenter) tertius humerariæ ramus externam cubiti sedem accedens, omnino deest, ipsius uicem tunc supplentibus ramulis, qui a communi uena in cutem excurrunt, ac subinde etiam ab axillaris ramo, qui toti ulnæ longitudini exporrigitur.
FREQVENTES sane et insignes admodum propagines etiam a cauæ portione sub iecore lumborum uertebris exporrectæ pullulant, quæ in hunc se habent modum.Ad sinistri renis inuolucrum uena. Simulatque caua secundum posteriorem iecoris sedem deorsum prorepens, non amplius iecori connascitur, nonnihil obliqua ex dextris quodammodo corporis partibus introrsum, ad medium uidelicet dorsi fertur, ilico ramum non admodum grandem ex sinistro latere promens, qui potissimum numerosa uenularum serie in pinguem membraneamque sinistri renis tunicam digeritur, quæ a peritonæo pronata, renem inuestit, eundemque dorso alligatum continet. Hic ramus infrequenter ex dextro cauæ caudicis latere, uenam coniugem adipiscitur.Ad dextri renis inuolucrum. Quandoquidem uena dextri renis pinguem tunicam conterminasque peritonæi sedes accedens, non a cauæ caudice principium ducit, sed ab elatiori regione eius uenæ qua dextro reni serosus sanguis deportatur. Aliquando interim uena frequenti sobole in sinistri renis tunicam disseminata, ab ea quæ in sinistrum renem proficiscitur, originem sumit, ea quæ dextri renis tunicæ offertur, a cauæ dextro latere pronata.Ad renes uenæ. Cæterum caua ab utroque latere amplissimam propaginem, ubi iam mediæ uertebrarum sedi innititur, in renes distribuit, dextram quidem propaginem dextro reni, sinistram autem sinistro deriuans. Atque ut situs renum uarius est, ita quoque harum propaginum exortus e directo sibi neutiquam correspondet. quum enim dexter ren (uti plerunque accidit) sinistro elatius locetur, dextri lateris propago altius quam sinistri renis principium ducit. Si uero sinister ren dextro superior sit (quod etiam crebrius quam dissectionum professores tradunt, evenit) propago quoque in ipsum a caua transuersim quodammodo repens, elatius quam dextra propago principium ducit. Quamobrem uero harum propaginum ortus nunque e directo inuicem opponantur, in quinto libro, qui renum functiones pertractabit, commemorabitur. Præsens enim sermo cauæ ramorum distributioni potissimum est dedicandus. Venæ itaque ad utrunque renem protensæ, grandes admodum sunt, ac quamprimum concauam renum sedem contingunt, hominibus in duos ramos partiunt, ac dein in renum substantiam mirabili quodam artificio hactenus nemini Anatomicorum cognito digerunt. quod'nam uero id sit, in quinto libro perstringam.Sinistræ seminalis uenæ series. Cæterum priuatim ab humiliori sede uenæ eius quæ sinistrum renem petit, iuxta ductus ipsius fere medium, uena pronascit in uiris ad sinistrum testem tota excurrens, præterque quod graciles exiguosque surculos in peritonæum, qua porrigitur, ac in membranas tunicas'ue sinistrum testem et seminaria ipsius uasa ambientes producat. Hæc enim uena peritonæo, qua id lumborum carnibus insternitur adnata, deorsum super pubis os fertur : quod quum superauit, atque ex magni peritonæi amplitudine elabitur, in uarios anfractus gyrosque conuoluitur, quorum basis superiori testis sedi connata, ramulos in tunicam testis substantiam proxime continentem digerit, et alijs frequentioribus ramis in testis substantiam passim disseminatur. quemadmodum quintus liber, ubi generationis organa persequar, diffusius docebit. Vena hæc sinistrum testem accedens, aliquando propaginem a cauæ caudice sub uenæ ad
sinistrum renem exporrectæ principio enatum asciscit : quæ non procul ab exortu sinistrorsum decliuis prorepens, cum illa coit, unaque seminalis uena ex ambabus consurgit.
Quoniam in nuda integraque cauæ uenæ figura seminalium uenarum originem ita atque frequentius secantibus occurrit, expressimus : præsenti figura quamdam differentiam, quæ hic describitur pingere uisum est. Notet itaque Α , α, η, θ, ι, κ, λ, μ, ξ, ο et π, idem quod in nuda cauæ figura. B uero ramum a cauæ caudice ad sinistri lateris seminalem uenam porrectum, ac cum ipsa coeuntem, C ramulum significet a uena pronatum, quæ dextro reni offertur, atque is ramus dextræ seminali uenæ commiscetur.
[Illustration]
Vena autem dextrum accedens testem, non a uena in dextrum renem protensa originem sumit, at a uenæ caudice aliquanto inferius, quam uenæ renibus exporrectæ principium ducunt. Huius seminalis uenæ exortus, non ut reliquarum fere propaginum in cauæ consistit latere, uerum ex ipsius eminentiori seu anteriori sede, uersus dextrum latus nonnihil hæc seminalis uena ex tuberanti ac ueluti rotunda origine enascitur. Præsenti uenæ ramulum quoque ex ea quæ in dextrum renem procurrit accessisse, ac simul cum ea coiuisse, Galenus sibi semel obseruatum testatur.Lib. de Venarum sectione. Ego quoque totam dextri testis uenam a uena quæ reni offertur pronatam semel uidi. Quod uero hæc uena dextrum testem ea serie adeat, qua sinistram sinistro testi porrigi dicebam, uel me tacente, cuiuis obuium esse sat scio.Mulieris seminalium uenarum series. In mulieribus alia harum uenarum est distributio. Quamuis enim illis par cum uirorum uenis sit exortus, ipsæ tamen magna ex peritonæi amplitudine haud elabuntur, neque ad pubis ossa pertingunt. Verum ad mulierum testes pinguibus membranis suffultæ porriguntur, non uniuersæ in seminaria uasa degenerantes; aut totæ in testes exhaustæ. Nam priusquam ad testes deueniunt, utriusque lateris uena bipartitur, ac una portio uenæ uirorum testi implicitæ modo, seminarium uas efficitur. Altera uero in membranas quoque pingues intertexta, in uteri latera digeritur, elatiorem ipsius fundi sedem potissimum implicans.Cauæ rami lumborum uertebris carnibusque oblati. Præter seminales uenas caua ubi lumborum uertebris ipsi'que magnæ arteriæ colligatur, ab ipsius inferiori sede quæ uertebras spectat, uenas geniculatim diffundit, per foramina neruis in uertebrarum lateribus exculpta ad dorsalem medullam digestas, et ramos dein a se spargentes in musculos uertebris adnatos, a quibus rursus aliæ soboles in abdominis musculos orbiculatim ad abdominis usque latera conscendentes, et illis quas perreptant sedibus alimentum suppeditantes.Qui caua arteriæ magnæ sacris ossis initium subijcatur, ipsiusque hic series. Quum primum uero caua ad sacri ossis usque summum descendit, atque iam magnæ arteriæ (quæ ipsi prius ad sinistrum subijciebatur) tanquam digniori organo cedit, ac quo minus arteria ossis sacri duritia in dorsi motibus molestaretur, caua ipsi arteriæ se substernit, in duos æquales partitur truncos, quorum hic dextro cruri, ille sinistro (ubi eas quas modo dicam deprompsere soboles) offeruntur. Sinister enim truncus (quod et de dextro etiamsi non dicatur, per reliquam cauæ seriem intelliges) statim in ipsa partitione, aut potius ubi caua in duos truncos supra os sacrum diuiditur, ab exteriori ipsius latere uenam promit maiorem ijs quas ad lumborum uertebras et abdominis musculos, et alios ibidem dorso connexos disseminari diximus. Vena hæc interdum ante cauæ supra os sacrum partitionem principium ducens, transuersim lumborum carnibus insternitur, ipsis et peritonæo abdominisque musculis ramulos dispergens, et in canibus multo quam in hominibus manifestior. Posteaquam sinister truncus hanc deriuauit uenam, oblique deorsum uersus exteriora fertur, figuram cum dextri lateris trunco. Λ literæ aut Y in hunc modum inuersi non absimilem constituens, et aliquot surculos superioribus sacri ossis foraminibus offerens. Deinde mox in progressu in duos impares ramos finditur. interior nanque gracilior est exteriore : ac mox duas edit propagines, quarum alteram interiorem, alteram exteriorem manifestioris doctrinæ gratia, dum Anatomen ostendo, appellare consueui. Exterior itaque propago tota quodammodo inter sacrum et coxendicis os, qua maximus neruorum crus petentium ducitur, in exteriora transuersim fertur, et numerosa ramorum serie in omnes musculos ab ilium ossis externa sede pronatos, femorisque motibus famulantes dispensatur, ramulos etiam deorsum in musculos diffundens, qui ab inferiori coxendicis ossis sede principium ducunt. atque ita articuli coxendicis ossis cum femore posterior sedes, et clunium cutis hac exteriori propagine uenas mutuantur. Interior autem propago ab interiori ipsius latere exiguas soboles sacri ossis quoque foraminibus dispensat, et alias his maiores in recti intestini musculos, cutemque orbiculari sedis musculo obnatam digerit, quæ fæculentum sanguinem per anum expurgant, si quando is per uenam
cauam huc decumbat, eodemque colligatur. Deinceps hæc interior propago notatu dignum diffundit ramum, qui in uiris dextrum uesicæ latus amplectitur, et in plures scissus surculos, uesicæ ceruicem seu penem adit, in eumque numerose digeritur, ea semper serie ut ceruici crassiores amplioresque surculi, quam uesicæ fundo exporrigantur. In mulieribus uero præsens ramus ab interna diductus propagine pingui membrana suffulcitur, ac quibusdam surculis uesicam quidem adit, uerum frequentioribus inferiorem fundi uteri sedem intercurrit, ramulos quoque spectabiles in uteri ceruicem dispergens. per quos uirginibus et nonnullis mulieribus, quæ primis mensibus utero gerunt, menstruæ purgationes colari dissectionum professoribus uisum est :Venæ e quibus uirginibus menstruæ purgationes manare creduntur. quanquam et in reliquis mulieribus ab harum propaginum oris non minimum eius sanguinis profluere adhuc existimem. Arabum nonnulli quinque numero uenulas in medium longitudinis uteri ceruicis diffundi astruunt, et dextrarum uenarum ora cum sinistrarum oris conniuere committique, ac ab illis puellarum hymen constitui docent, uenarum huc pertinentium copiam (ut in Arabum interpretum libris legitur) centonem nuncupantes. Quod uero interioris rami sinistri trunci eius supra os sacrum factæ diuisionis adhuc reliquum est, ad pubis os contendit, et ab externo ramo trunci uenæ cauæ sobolem assumit, quæ cum eo interioris rami reliquo congressa, unam cum ipso uenam efformat, quæ primum peritonæum, ac dein decimum femur mouentium perforat musculum, et ossis pubis foramen permeans in crus emergitur,Vena per pubis ossis foramen femur petens. proprium sinum in elatiori eius foraminis sede sibi uendicans, quo simul cum sua coniuge arteria ac item neruo fertur, ac foraminis eius membranam, et nonum femoris motus autorem musculum transiens, illis quos perreptat musculis ramos porrigit. Quando autem in crus pertendit, in musculos a pubis osse principium ducentes digeritur, in elatiorem uidelicet secundi tibiam mouentis musculi sedem, qui a pubis ossium commissura enascitur. Humilior enim eius musculi pars a maiori crus petenti uena ramos sibi asciscit. Dein ab hac pubis ossis foramen transeunte uena, rami in quinti femur mouentis musculi partem a pubis osse pronatam, ac postmodum in octauum femur mouentem musculum et penis etiam musculos digeruntur, a quibus surculi nimis quam exiles in femoris internæ sedis cutem in inguinum regione prodeunt. Præter ramos autem illis musculis et cuti exporrectos, unus etiam articulum coxendicis accedit, proprio sinu coxendicis ossis acetabulum priuatim subiens. Et utcunque multifariam hæc crus petens uena digeritur, rarius medium longitudinis femoris superat, sed interdum præcipuus ipsius ramus quinto femur mouenti musculo dispensatus, propagini commiscetur, quæ huc pertinet a maiori uena in crus deducta. Exterior uenæ cauæ trunci ramus, quum oblique crus accedit, priusquam peritonæum perforat, ab elatiori ipsius sede uenam mediocri magnitudine expromit, quæ sursum ad abdominis anteriora per peritonæum ducta, ipsi ramulos quosdam utrobique communicat. Vbi hæc ad istum modum peritonæo connexa ad rectum abdominis musculum conscendit, peritonæum perforans in internam posteriorem'ue recti abdominis musculi sedem inseritur, et utrinque uarias soboles in transuersum abdominis musculum, et ipsi incumbentes obliquos reliquasque proximas sedes distribuit, recto tramite sursum sub recto musculo protensus. Vbi uero ad abdominis medium paulo supra umbilici regionem prorepsit, ipsius extremum in plures surculos disseminatur, qui ramulos spectant, quos a uena sub pectoris osse ab elatiori thoracis sede delata, diffundi commemorauimus. Huius uenæ interuentu mamillis cum utero communionem esse credimus, eius quippe beneficio ex mamillarum uenis in uterum quum fœtus enutritur, sanguinis retractionem : quum autem mulier lactat, ex uteri uenis in mamillarum uenas menstrui sanguinis reuulsionem perfici, medicis pariter concessum est omnibus. Venam enim deorsum ex alto procurrentem, ramos mamillarum corpori diffundere, nemo non scribit : etiam si id non adeo obiter concessum esse uelimus. Vena uero ab imo sursum conscendens, non ita procul ab uteri uenis originem ducit. Deinde alteram uenam in ortu quasi coniugem sortitur, ad pudendum excurrentem. Exterior enim uenæ cauæ sinistri trunci ramus, quando supra coxendicis os in femur procidens, peritonæum transit, ab interiori ipsius regione aliam promit uenam, quæ ad pubis ossium medium qua inuicem cartilaginis interuentu hæc uniuntur accedens, uiris in penis inuolucrum et scortum, mulieribus autem in pudendi colliculos, et in coriaceas carunculas (quas νυμφὴ uocant) uicinasque sedes numerosa ramorum serie digeritur. Porro uena sub recto abdominis musculo sursum exporrecta nullam parem adipiscitur, quæ in uterum (uti medicorum uulgus arbitratur) descendat : sed uti prius monebam, illa ab ijs quæ in uterum digeruntur non ita multum distat. Quandoquidem ipsius principium ab exteriori ramo sinistri trunci uenæ cauæ pendet, illis ab interioris eius trunci rami interna propagine originem ducentibus, atque in uteri ceruicem ipsiusque fundi humiliorem sedem diffusis.
Quot uenarum radices femur petant. PRÆTER cauæ propaginem, secundum posteriorem coxendicis ossis sedem in femur aliquousque propagatam, ad crus duæ descendunt uenæ, una quidem angustior, quam per pubis ossis foramen ad quosdam interiorem femoris sedem amplexantes musculos perrepentem, supra femoris medium cessare, superiori Capite narrauimus. Altera uero maior, cæterarumque uenarum in crus sinistrum (quod et de dextro intelliges) excurrentium caudex ab externo ramo sinistri trunci uenæ cauæ supra os sacrum partitionis pendet. Præsens uena simulatque e peritonæo elabitur, elatiorem coxendicis ossis sedem ad internum latus sedis, qua sextus et septimus femur mouentium musculi descendunt, in inguina labitur, ac anteriorem (uersus interiora tamen magis) femoris regionem subit, et nullo occultata musculo sinui insidet, qui in inguine efficitur a longo gracilique musculo tibiam mouentium primo, una cum octauo femoris motuum autore.Maioris femoris uenæ series. Vena itaque huic sinui seu cauitati incumbens, in plures ramos discinditur, atque quo iniurijs minus redderetur obnoxia, primis suis distributionibus Natura frequentes glandulas (uti in axillis fit) hic circumposuit, quæ firmam stabilemque uenæ propagationem redderent, et quem diximus sinum cum uena simul, et arteria neruoque hac descendentibus opplerent, propugnaculumque quoddam his uasis efficerentur. Prima huius uenæ crus petentis propago insignis est, ac ab interiori uenæ latere principium ducens, ad interiorem femoris cutem properat, atque in internam femoris sedem deorsum per genu quoque interiora, et hinc rursus per internam tibiæ regionem uersus malleolum interiorem sub cute exporrigitur. et deinde in pedis superiora descendens, uarie inibi digeritur, alijs huc pertinentibus uenarum surculis commixta. Hanc propaginem ita quidem sub cruris cute carnea suffultam membrana deorsum prorepere obseruaui, uerum qua interiori exporrigitur malleolo, uniuersim non eundem seruat ductum. Quandoquidem interdum ab interna tibiæ sede secundum anteriorem malleoli regionem ad pedis superiora excurrit, aliquando uero (sed rarius) sub malleolo contorquetur, illac pedis superiora conscendens. Deinde in ramorum ad pedis digitos et supra pedion serie, plurimum uariat. Aliquando enim alijs quibusdam ramis hic commixta, ad minimum digitum ipsique proximum præcipue deducitur, aliquando uersus pollicem et indicem excurrit. Breuiter in eodem homine, uix parem unquam reperias huius propaginis ramorum in utrisque pedibus seriem. Rami quoque quos in descensu profert, rarissime inuicem aut numero, aut amplitudine correspondent, siquidem inordinate ad cutem permeant. ut plurimum autem in superiorem internæ femoris regionis cutem, non procul a suo ortu, utrobique unam emittit sobolem, ac interior quidem femoris interiora et inguina, ipsumque quasi perinæum seu interfœmineum accedit, quod sedes est inter anum et testes, aut muliebre pudendum consistens. Exterior autem soboles, quæ et crassior est, femoris anteriora et exteriora sub cute perreptans, similiter ac interior in surculos digeritur. Quum grandis hæc propago ad medium femoris longitudinis quasi deuenit, notatu dignos ramos hic etiam in cutem dispergit, et inter cæteros unum gracili longoque musculo porrigit, quem tibiam mouentium primum recensuimus. Cæterum quando ad genu articulum uelut ad posteriora orbiculatim ea propago nonnihil conuoluitur, duas quoque emittit soboles mutuo quidem mole pares, sed exiguas. Vna in anterioris genu sedis cutem secundum patellam dispergitur : altera interioris genu sedis uersus genu flexum, cutem accedit. Hæc posterior soboles aliquando penitus deesse, aliquando impense gracilis reperitur : tunc scilicet cum propria genu flexus cutem accedens uena, solito amplior uisitur. Ad interioris sedis tibiæ cutem a magna hac propagine, et antrorsum et retrorsum ramuli diffunduntur, qui impari numero sparsi, rursus cum proximis uenis uarie coëunt, inuicemque rursus dirimuntur. Super elatiorem uero pedis regionem, uena hæc quemadmodum commemorauimus, diuersimode spargitur. Atque hæc propaginis per internam cruris cutem deductæ est distributio. Præter hanc maxima in crus subiens uena e regione nuper dictæ propaginis, uenam promit, quæ extrorsum ducta in anteriorem articuli coxendicis cutem, et eius sedis musculos quoque distribuitur. Postquam uero maxima uena has edidit propagines, penitius inter musculos femoris os amplexantes immergitur, et insignem ramum septimo et nono tibiam mouentibus musculis communicat, a quo etiam tenues surculi in cutem deriuantur. Deinceps aliam magis in profundum distribuit uenam, nuper commemorata ampliorem, quæ per quintum femur mouentem musculum digeritur, ramosque in octauum tibiæ motuum autorem musculum dispensat.
Ab hac etiam plures uenarum soboles in uniuersos propemodum femoris os ambiantes musculos propagantur : inter cæteras autem præcipua finem eius uenæ, quam per pubis ossis foramen in femur delabi dictum est, ad se assumit, eoque adaucta, deorsum magis ad genu usque quodammodo inter musculos occultata descendit. Cæterum maxima uena sensim ad femoris os uersus posteriora contorta, ramulos oppido quam exiles grandioribus femur petentibus neruis offert, qui in membranas neruis obductas digeruntur. Dein aliam emittit propaginem, quæ in posteriorem femoris cutem excurrens, surculos etiam sursum cutem subeuntes deriuat. Huic propagini frequenter a ramo quem in maximum corporis musculum dispensari diximus, soboles quædam accedit, quæ una cum ipsa commiscetur, et uena ex duabus confluens, sicuti relatum est, cutem adit. Crebrius tamen duæ a grandi uena enascuntur propagines, una humilior altera. Hæ in progressu inuicem unitæ eam constituunt uenam, quæ hic in cutem promitur, ac ubi ramulos sursum in posteriorem femoris cutem germinauit, recto tramite deorsum per mediam flexus genu sedem seu poplitem ad suræ cutem descendit, ipsi numerosam ramulorum seriem porrigens, quæ sibi in omnibus minime correspondet. Verum ramulorum alij recta, alij oblique, alij transuersim in cutem excurrunt, et denuo nonnulli inuicem coëuntes permiscentur ac uniuntur, et denique cum uenæ ramulis subinde coëunt, quam per cruris interiora decliuem sub cute ferri diximus. Atque, ut semel dicam, huiusmodi hic uenarum implexus digestioque conspicitur, ut cutem suræ uaricum affectu crebrius (perinde ac temporum et internæ cubiti sedis cutem) implicari non mirum sit. Præsens uena per genu flexus cutem in suram descendens, aliquando ad calcem usque prorepens inibi cessat, aliquando alijs ramulis per tibiæ exteriora huc pertinentibus commiscetur, et secundum exteriorem malleolum porrecta, pedis superiora adit, nonnunquam uero et inferiora, nullibi interim in altum a cute demersa. Cæterum grandis uena femoris ossi quemadmodum scripsimus accumbens, adeo ipsi aduoluitur, ut iuxta genu articulum mediam inter duo humiliora femoris capita sedem occupet. Hic in duos impares ramos deducta interiorem (qui exteriori multo gracilior est) ad suræ musculos, præcipue uero ad pedem mouentium primum et secundum, deorsum mittit, surculis quibusdam horum superficiem implicans, et subinde etiam surculos in progressu ad internæ tibiæ sedis cutem dispergens. Quum uero interior hic ramus ad tibiæ humiliorem usque appendicem perrepsit, atque in dictam nuper cutem surculos diffudit, sub interiori malleolo reflexus, internum pedis latus ad pollicem usque accedit, inibi in cutem ut plurimum absumptus. Rarius nanque inter calcem et tibiæ os una cum tendinibus hac pedis inferiora subeuntibus, ramus ille ad pedis digitos proficiscitur. Exterior ramus magnæ illius in poplite latitantis partitionis non procul ab exortu in binas rursus diducitur propagines, quarum maior eademque interior penitius inter musculos posteriorem tibiæ sedem occupantes immergitur. Primum namque inter capita primi secundique pedem mouentium musculorum recta descendit, ac dein inter quartum et quintum pedis motores, et deinde inter musculos digitorum flexus opifices hinc a tibia pronatos fertur, interdum etiam ligamentum contingens, quod fibulam tibiæ ossi secundum tibiæ longitudinem colligat. In hoc descensu interior hæc propago illis quos perreptat musculis ramulos offert, a quibus nulli, aut profecto longe paucissimi in cutem subeunt. Iuxta medium fere longitudinis tibiæ præsens interiorque propago in duos partitur ramos, quorum interior tali cum tibia articulo ramulum offert, ac totus quodammodo una cum tendinibus a posteriori tibiæ sede ad pedis inferiora reflexus inter calcem et tibiæ os pedis inferiora subit, et sub musculo secundos quatuor digitorum articulos flectente propagatus, duos surculos pollici et item indici, medio autem digito unicum præbet, itaque absumitur. Quanquam frequentissime hic interioris illius propaginis ramus (quemadmodum et neruus pedis inferiora subiens) in omnes digitos digeritur, nullo ramo inter fibulam et calcem huc pedem accedente. Verum alter ramus qui eius diuisionis exterior est, quam paulo ante ad medium longitudinis tibiæ fieri dicebam, fibulæ exporrigitur : et quum ad infimam tibiæ sedem pertingit, atque ligamento membraneo, quod tota tibiæ longitudine fibulam tibiæ ossi committit, proximus est, sobolem a se dispergit, quæ ligamentum perforans, una cum tendinibus per tibiæ anteriora pedis superiora adeuntibus in pedem fertur, ac musculis pedis digitos in exteriora abducentibus surculos offert, quibusdam etiam ramulis in cutem sparsos. Quod autem alterius rami illius reliquum est, cum septimi et octaui pedem mouentium musculorum tendinibus in pedis humiliora proficiscitur, atque in minimos digitos dispensatur : nisi forte interior ramus inter tibiæ os calcemque pedis inferiora petens, omnibus digitis surculos exhibeat. Varia enim hic (si alicubi profecto) uenarum series occurrit, nam crebro (quod etiam diligenter in sanguinis e uulneribus fluxu obseruandum est) conspicies interiorem illam propaginem, quam
in posteriori tibiæ sede inter musculos alte recondi dicebam, ilico atque posteriorem tibiæ sedem contingit, sobolem inter tibiæ os et fibulam per membraneum ligamentum porrigere, quæ secundum tibiæ longitudinem anteriori eius ligamenti regioni attensa, ad pedis superiora fertur. Verum tunc propago illa quæ in posteriori tibiæ sede deorsum properat, ad medium tibiæ non amplius insigni diuisione dissecta, sed sola pedis inferiora, omnesque digitos adeunte. Interdum rursus inter musculos, anteriorem tibiæ sedem occupantes alia soboles reconditur, ab ea propagine quam nondum persecutus sum originem ducens. Reliqua enim adhuc est exterior propago, exterioris rami magnæ in poplite diuisionis, quæ ad superiorem fibulæ appendicem fertur : et quum a propagine quam tibiæ posteriorem sedem occupare dictum est, in anteriores tibiæ musculos nulla soboles per membraneum ligamentum ducitur, ab hac exteriori propagine ramus inter septimum et sextum pedem mouentium musculos prorepit, frequenti sobole digestus, in musculos anteriorem tibiæ ossis sedem occupantes. Alias uero hæc exterior propago in exterioris tibiæ sedis cutem potissimum frequentibus surculis dispergitur : et præcipuo ipsius surculo nunc antrorsum, nunc retrorsum ad interiorem malleolum reflexo, pedis superiora accedit, et potissimum externum pedis latus perreptat, alijsque huc pertinentibus uenis commiscetur, nusquam in altum mergens.Venarum cutem implicantium series quomodo discenda. Quum itaque differens uariaque adeo uenarum tibiæ et pedis cutem implicantium sit series, suaserim eam non secus quam in manu faciendum præcepi, in uariorum hominum cruribus uinculo interceptis, aut calenti aquæ immersis contemplari, modo eam sobolem in superficie excurrentem, uenarum secandarum gratia expendendam duxeris. Ego enim parum superficiarias pedis uenas morari soleo, quum iuxta genu ipse eas exercitij nomine non semel aperuerim : quodque omnes pedis uenæ ab eodem trunco, qui scilicet per inguina crus subit, principium ducant. Et arbitror Græcos uix alias secuisse, quam quæ internum genu regionem perreptat, et in obesis mulierculis uel ob continuam cruris ligationem latet, et dein quæ malleolos ambiunt.Ad finem tractationis uenarum, in libro de Sectione uenarum et arteriarum. Venarum pedis cutem subeuntium nomina. Adeo ut etiam nostræ ætatis medicos mirer, qui cum alicubi legerint quatuor uenas ad pedis superiora pertingere (uti et ego uel sub cute enarraui) quatuor pedi adscribunt uenas, quas magno supercilio in sanguinis missione distinguunt, interim ignorantes ipsarum progressum et exortum, ac longe grauiori periculo in pedis superiori sede cum neruorum, tum tendinum occasione, uenas secari, quam eam quæ sub genu, atque ad malleolos consistit. ut modo elegantem promptumque sanguinis fluxum silentio præteream. Venarum autem quas illi statuunt, primam Saphenam, et matricis uenam, et uirginalem nuncupant, atque illam ad internum malleolum reponunt. Secundam exteriori malleolo ascribunt, illam Schiaticam nuncupantes. Quæ pollici exporrigitur, illis hominibus Popletica dicitur, hancque tertiam numerant. Quartam renalem constituunt, eam iuxta minimum digitum diuidentes. Quod uero ad totius uenæ cauæ administrationem spectat, sedulo in sequentibus libris persequar, ubi earum partium quas interreptant sectionem edocebo. Fiet autem id in fine quinti et sexti et septimi librorum accuratissime. Nam et in septimo communem uenarum, arteriarum et neruorum in manus ac crura pertinentium sectionis rationem instituemus.
NVDA umbilici uenæ delineatio, eius nimirum partis quæ in natis obuia est. atque hic A uenæ sedem notat quæ umbilicum spectat, B uero sedem qua hæc iecori inseritur, C et D uero ipsius in iecoris substantia seriem ruditer exprimit. Vnde etiam quinti libri figuræ huc maxime spectantes ueniunt examinandæ, trigesima uidelicet, quæ quatuor tabellis fœtus inuolucra cum ipso fœtu proponit. Dein secunda eius libri figura, quæ umbilici portionem ex sectionis serie relictam ostendit : ac insuper umbilici uenæ, et arteriarum, et urinarij meatus, qui fœtus urinam peculiariter educit. Præter alias eiusdem libri figuras, quæ umbilici uenæ in iecur insertionem oculis subijciunt, nimirum duodecima, et uigesima.
[Illustration]
IN QVINTO libro organa foetui peculiaria persequuturus, illum tribus tunicis seu inuolucris in utero inuolui continerique audies, quorum extimum Græci χωρίον , Latini uero secundinam et secundas, interdum et loculos, uti et ipsum uterum, appellant. In hoc quum infans utero geritur, uenarum arteriarumque in uteri fundum pertinentium fines terminantur, ac uelut in nouas uenas arteriasque cessant, quæ numerosissima ramorum serie in extimum illud inuolucrum digeruntur.Qui umbilici uena et arteriæ consurgant. Venæ hæ ac arteriæ ex infinita propemodum ramorum serie sensim in pauciores colliguntur, ac mutuo coëunt, uenæ quidem uenis, arteriæ autem arterijs semper unitæ. Ex his ramis rursus inuicem coëuntibus grandiores paucioresque tantisper constituuntur, donec tandem omnes uenæ in duas finiant uenas, et arteriæ item in totidem arterias. Venæ ac arteriæ ad hunc modum ex secundina collectæ, reliquas duas fœtum inuoluentes tunicas penetrant, quæ etiam a uenis ramulos per illarum membraneum corpus excurrentes mutuantur.Vmbilici uenæ ductus. Quum uero uenæ ad umbilicum usque prorepsere, mox in unam coëunt uenam : imo subinde etiam una tantum uisitur uena, simulatque a secundina abscedit. Hæc umbilicum ingressa peritonæo adnectitur, et sursum conscendens patulæ iecoris scissuræ inseritur, quæ dextrum mucronatæ cartilaginis latus, in anteriori iecoris sede hominibus habetur, et foraminis cuiusdam aut meatus modo hanc umbilici assumit uenam, eamque per iecoris substantiam uersus cauam iecoris sedem deducit, non procul a portæ uenæ caudicis exortu. Atque id sedulo inter secandum uenit expendendum, ne si obiter primum uenæ in iecur ingressum spectes, illam inter gibbum cauumque iecoris medium inseri existimes, et non accurate id iecoris foramen in homine (cui id priuatim obtigit) expendas. Nonnullis animalibus, ut catulis, unus aliquando et alter ramus in mesenterij centrum, ab hac uena priusquam iecur contingit, porrigitur. Quod propter quædam Galeni loca in libro de Fœtus formatione , ubi is iecur ante cor, ex huius uenæ ductu formari astruit, non segniter animaduerti uelim.Arteriarum ductus. Arteriæ autem umbilico insertæ deorsum ad uesicæ fundi latera porrectæ, ramis magnæ arteriæ post præcipuam supra os sacrum arteriæ diuisionem continuantur. Arteriæ enim umbilicum ingredientes, illis magnæ arteriæ propaginibus uniuntur, quas per pubis ossium foramina in crus descendere docebimus.Vmbilici uenæ arteriarumque usus. Vmbilici uenæ beneficio fœtus enutritur, et arteriarum munere ipsius insitus calor reficitur. Cæterum quando infans nascitur, hæc uasa simul cum meatu quo ex uesica inter intimum et secundum fœtus inuolucrum, illius urina effertur, ab obstetricibus iuxta uentrem præscinduntur, bruta autem animalia dentibus abrumpunt inuolucra fœtus plerunque deglutientia. Quod horum uasorum in corpore adhuc reliquum est, temporis successu exarescit, membraneumque prorsus redditum, instar funis suam cauitatem deperdit. Qua autem sectionis ratione hæc non modo in fœtuum, sed et senum anatome obserues, in quinto libro ubi nutritionis generationisque organorum sectionem persequar, prolixe audies. Ne uero uenam in absolutis hominibus a nobis prætermissam quis arbitraretur, hic umbilici uenæ quemadmodum in illis apparet, meminisse uolui. Ab umbilico igitur ad iecur uena exporrigitur, quæ iecori, quemadmodum diximus, inseritur. Atque hæc omnia in aliquandiu natis arida ac ueluti neruea, multoque adipe obducta uisuntur, in fœtibus uero ab alijs uenis nihil uariant. Nunc itaque tempestiuum erit magnæ arteriæ distributionem aggredi. Venæ enim arterialis sermonem tantisper intermittam, donec simul arteriam uenalem pertractare, integrum erit. quippe operæ precium est, sermonem utrisque communem instituere.
| A | ARTERIÆ magnæ ex sinistro cordis sinu exortus, quam Aristote les ἀορτὴν uocauit, eo quod neruosam ipsius partem, uel in mortuis conspici posse diceret, instar uaginæ fortassis quam Macedones ἀορτὴν uocant. Verum Aristote les hanc cum caua comparans, ipsam minorem uenam nuncupauit. Alij Græcorum uocant eam μεγίστην, alij simpliciter παχεῖαν, alij ὀρθὴν, nos magnam dicimus arteriam. Nonnulli rursus uenam uocarunt, quo sanguis impetu per corpus diffusus ducitur. Quidam Arabum interpretes audacem uenam, alij neruum pulsatilem uocant. Verum eorum uoces temporum iniuria omnes corruptæ leguntur, quemadmodum apud Haly interpretem, qui habet, eam Aristote li aurithiam uocari. Quamuis interim in hæbraicis Arabum interpretibus, omnia fere partium nomina ex Græcis ita corrupta legantur, ut nostræ ætatis medici ea sonant. |
INTEGRA TOTIVS MAGNÆ ARTERIÆ AB OMNIBVS PARTIBVSliberæ delineatio, duobus proxime sequentibus Capitibus communis.
[Illustration]
| B,B | Duæ arteriæ cordis basim coronæ modo succingentes. |
| C | Magnæ arteriæ caudicis in duos truncos bipartitio. |
| D | Arteria oblique ad primam sinistri lateris costam contendens. |
| E | Ramus quatuor superiorum sinistri lateris costarum interualli soboles deriuans. |
| F | Ramus per transuersos ceruicis uertebrarum processus ad caluariam usque prorepens, et geniculatim dorsali medullæ uicinisque musculis soboles offerens. ubi uero is in sinistrum duræ cerebri membranæ sinum exhauritur, illum abscidimus. Præsenti enim tabula nullum eius membranæ sinum expressimus, sed tantum arteriarum, quas Galenus reticularem plexum suis boum cerebris delusus formare arbitratur, seriem mox explicandam. Verum si horum sinuum delineationem expetis, præter figuram decimi quarti Capitis et plerasque septimi libri, non mediocriter huc facit figura huius libri calci insuta. |
| G | Sub sinistro pectoris ossis latere ad umbilici usque sedem excurrens ramus, a quo surculi digeruntur in uerarum costarum cartilaginum interualla, et hinc in musculos pectori instratos. insuper in sinistram, qua thoracis amplitudo intercipitur membranam, et abdominis musculos. |
| H | Ramus posteriores ceruicem occupantium musculos accedens. |
| I | Arteria ad cauam scapulæ regionem ac in eius sedis musculos prorepens. |
| K | Ramulus ad humeri cum scapula articulum et summi humeri inferiora propagatus, nusquam interim ad cutem excidens. |
| L | Propago in musculos anteriorem thoracis sedem integentes sparsa. |
| M | Propago secundum thoracis latera deorsum procidens, ac musculo brachium deorsum trahenti intertexta. Inter L et M ramulus unus occurrit, eorum qui in glandulas alæ cauitatem opplentes disseminantur. |
| N | Arteria simul cum interiori axillaris uenæ trunco in manum excurrens, ac primi illi surculi sub N mox conspicui, in musculos humerum amplexantes propagantur. |
| O | Arteria secundum posteriorem humeri sedem una cum quarto in brachium pertinente neruo, aliquousque in externam cubiti sedem reuolutus, ac undique in alto interim latitans. |
| P,P | Hi ramuli articulo cubiti cum humero sunt peculiares. |
| Q | Axillaris arteriæ ramus radio exporrectus. |
| R | Surculus ab arteriæ ramo Q insignito uersus manus exteriora inter primum pollicis os et post brachialis os, quo index suffulcitur, deductus. |
| S | Ramus ulnæ exporrectus, ac in internam quoque manus extremæ sedem digestus. |
| * | Ramulus musculis elargitus, qui externum latus postbrachialis ossis occupant, quo minimus digitus sustinetur. |
| T | Arteriarum in extrema manu series. |
| V | Amplior ascendentis arteriæ trunci portio, quæ recta ad iugulum contendens, in duos impares ramos dirimitur. |
| X | Sinister diuisionis in iugulo factæ ramus, qui et gracilior est, sinistrique lateris soporalem constituit |
| Duobus his characteribus dexter ramus, qui sinistro longe amplior est, insignitur. Verum Y priuatim propaginem indicat, quæ in dextro latere prorsus in easdem soboles digeritur, in quas arteriam D insignitam in sinistro latere disseminari conspicis. Cæterum Z dextram soporalem notat, quam uti et sinistram Arabum interpretes apopleticam, et somni, et letargicam, et subeteni, et decolationis uenam appellant, quæ nomina plerosque iugularibus uenis accommodare antea retulimus. | |
| a,b | Sinistræ soporalis arteriæ in faucium regionibus in duos ramos distributio. ac b quidem externum, c uero et d internum indicant : quanquam duo posteriores hi characteres priuatim aliquid indicent. |
| c | Arteriarum propagatio ad laryngem, fauces et linguam. |
| d | Soporalis arteriæ pars caluariam petens, atque iuxta basim caluariæ in duos distributa ramos, quorum alter, qui sinistrum duræ membranæ sinum subit, hic qua in caluariam mergitur, abtruncatus est. quod præsenti figura eius membranæ sinus non duxerim delineandos, eos postmodum cum integra cerebri uasorum serie ad frontem decimi quarti Capitis, peculiari figura exhibiturus, |
| ex qua etiam alterius rami soporalis arteriæ caluariam ingredientis, distributionem petes, et si uisum fuerit huic delineationi ex illa characteres adijcies. qui fere essent L,q, r, s, u, u, x, α, β, γ, δ : quos hic explicarem, nisi satius omnino foret studiosum a cerebri uasorum serie tantisper abstinere, donec ego illam decimo quarto Capite persequar. | |
| b | Soporalis arteriæ ramus, capitis exteriora implicans. |
| e | Dicti modo et b insigniti rami propago, penitius inter faciei musculos excurrens. |
| f | Rami b insigniti sub auris radice distributio, cuius anterior ramus g notatus, |
| g,h | secundum tempora fertur : posterior uero, cui h inscripsi, secundum auris posteriora sub cute pariter atque ille spargitur. |
| i | TRVNCVS magnæ arteriæ, deorsum ad dorsi uertebras explicatus. |
| k,k,k | Propagines utrinque ad octo inferiorum costarum interualla protensæ, et dorsali quoque medullæ ac musculis dorso et thoraci adnatis ramulos offerentes. [Illustration] |
| l | Septi transuersi arteriæ.Veritus ne characterum copia integram magnæ arteriæ delineationem alioquin hic satis obscuram penitus corrumperet, priuata hac effigie modo utendum duxi, quæ superius ubi septo transuerso arteriæ l indicatæ offeruntur, ueluti ex magnæ arteriæ caudice dissecta est : inferius uero ad seminalium arteriarum, quas i et x indicabimus, exortum. In præsenti itaque figura iam enarrandis propaginibus duas radices pinxi, quum integra arteriæ delineatio unicam (ut frequenter etiam occurrit) tantum habeat. |
| m | Indicet igitur in utriusque, aut unius duntaxat radicis exortum. |
| n,o | n dextrum ramum. o surculum in humiliorem omenti membranam hic exporrectum, |
| p | propaginem in dextram uentriculi sedem, qua dorsum spectat, atque inferius orificium |
| q | educit, excurrentem. q ramum duodeno intestino et ieiuni initio exporrectum, |
| r | r propaginem ad dextram fundi uentriculi sedem deductam, uentriculoque et superiori |
| ∫,t | membranæ omenti ramulos exhibentem. ∫ bilis uesiculæ arteriolas, t arteriam iecori distributam. |
| u,x | Cæterum u insignitur sinister ramus, qui potissimum lienem adit. x propago secundum posteriorem uentriculi sedem, ad ipsius usque elatius orificium progrediens. |
| y | y eius propaginis ramuli in uentriculum qua dorso innititur deriuati. |
| z | z ramus orificium uentriculi superius, coronæ modo cingens. |
| α. | Ramus secundum elatiorem uentriculi sedem inferius illius orificium accedens. |
| β | grandis in demissiorem omenti membranam excurrens propago, quæ etiam colo intestino multis surculis implicatur. |
| γ. | surculus in humiliorem omenti membranam hic ad sinistrum latus excurrens. |
| δ,ε | et arteriæ lienis cauum subeuntes, arteria sinistram fundi uentriculi sedem petens, ac uentriculo ipsique superiori membranæ omenti soboles deriuans. |
| ζ | ramuli ab alijs lienem accedentibus arterijs, in læuum uentriculi latus deprompti. |
| ζ | In integra delineatione, et ea quam hic indici adhibuimus, aliud occurrit, quo insignitur arteria in superiorem ac propemodum uniuersam mesenterij sedem propagata, et suis propaginibus in ieiunum intestinum et ilium et coli partem a iecore ad dextrum renem conspicuam sparsa. |
| η | Dextrum renem accedens arteria. |
| θ | Arteria quæ in sinistrum renem exporrigitur. |
| ι,ι | Dextri lateris seminalis arteria. |
| κ,κ | Sinistri testis seminalis arteria. |
| λ | Arteria humiliorem mesenterij sedem subiens, ac potissimum in colon intestinum, qua id a lienis regione ad rectum pertinet, ac dein in rectum intestinum discinditur. |
| μ,μ | Propagines notantur, quæ geniculatim lumborum uertebras accedunt, et in peritonæum et musculos uertebris adnatos distribuuntur. Propago autem ad humilius consistens cæteris grandior est, atque ad abdominis usque latera frequenti sobole excurrit. |
| ν,ν,ν | Magnæ arteriæ ad os sacrum in duos truncos distributio. Verum isti characteres etiam surculos notant, ab humiliori arteriæ regione in ossis sacri foramina deriuatos. |
| ξ | Interior ramus sinistri trunci iam dictæ diuisionis. |
| ο | Interioris rami exterior propago in musculos excurrens, qui externam ilium ossis sedem et coxendicis articulum integunt. |
| π | Interioris rami notati interior propago in ossis sacri humiliorem sedem, uesicam et uesicæ ceruicem, ipsumque penem ; in mulieribus uero, in inferiorem uteri fundi regionem, et pariter in illius ceruicem surculos diffundens. |
| ρ,ρ | Hic etiam arterias appinximus, quarum sinistra ab umbilico hic inter et ad interiorem prius commemoratum ramum perinde pertinet, ac si uersus umbilicum ab ipso deriuaretur. |
| ς | Interioris rami insigniti reliquum, quod ab externo ramo trunci diuisionis quæ supra ossacrum sit, portionem asciscens, per pubis ossis foramen in crus delabitur, inibi in musculos pubis os occupantes digestum, et suo termino cum alia arteria, quæ in quintum femur mouentem musculum præcipue digeritur, ac mox signabitur, coit, ea sede qua ascriptum cernis. |
| τ | Propago exterioris rami sursum ad rectum abdominis sui lateris musculum conscendens, atque præcipua ipsius sobole umbilici regionem petens, reliquos autem surculos transuersim in humiliorem abdominis sedem dispensans. |
| υ | Surculus transuersim secundum pubis os ad pudenda prorepens. |
| φ | edes exterioris rami, qua is modo in crus delabitur, ac in uniuersum crus disseminari incipit. |
| χ | Ramus maioris crus petentis arteriæ in musculos propagatus, qui anteriorem femoris sedem sibi uendicant. |
| ψ | Ramus ad quintum femur mouentem musculum, et eos qui internam femoris sedem occupant digestus, unoque ipsius surculo cum illius arteriæ coiens fine, quam per pubis ossis foramen procidere diximus, ac insigniuimus. |
| Γ | Ramus in musculos posteriorem femoris sedem obtinentes deriuatus. |
| Δ,Δ | Ramuli genu articuli peculiares. Hicque grandis arteria in poplite reconditur. |
| Θ | Grandis cruris arteria posteriorem tibiæ sedem petens. |
| Ξ | Ramus fibulam amplexantibus musculis, præcipue autem septimo et octauo pedem mouentium oblatus. |
| Σ | Arteria inter calcem et interiorem malleolum pedis inferiora subiens. |
| Π | Arteria ad pedis humiliora accedens, inter calcem et exteriorem malleolum nonnunquam reflexa. |
| Φ | Ramuli tibiæ cum calcis articulo proprij. |
| Ψ | ropago pedis elatiora accedens. |
| Ω | Arteriarum in pedis humiliori sede distributio. Subsequentibus modo duobus Capitibus non solum hæc cuius indicem absoluimus, figura conuenit, sed etiam huc attinet præter crebras quinti libri et sexti et septimi figuras, ea quam huius libri fini subiungam. cuius characteribus perinde atque hactenus fecimus, in interiori margine utemur. |
QVANDO in interiori margine alicubi, præterquam in duobus proximis Capitibus scribitur fig.cap.12. ea subaudienda est, qua integram arteriæ magnæ imaginem, ante præsens Caput proposuimus.
Non prolixam de arteriæ magnæ ortu esse disceptationem. LONGE minor inter medicorum ac philosophorum proceres de grandis arteriæ, quam de uenarum neruorumque principijs est dissensio. Hippocrates nanque, Plato, Aristote les ac Galenus pariter cor arteriarum fontem ac originem (ut sane est) statuunt. Quippe erronea prorsus est Pelopis Galeni præceptoris sententia, arterias docens simul et uenas cum neruis e cerebro nasci : non minus sane quam a ueritate simul abhorret eius autoris placitum, qui spurium tractatulum de uenis, Hippocratis libro de Natura humana interiecit.Arterias neque a cerebro neque extremis corporis partibus nasci. Quandoquidem, ut cætera taceam, cerebrum uitalis spiritus et sanguinis feruidi ac impetu per corpus ruentis, quemadmodum cor, non est principium, ac arteria nullibi quam ubi e corde pronascitur, amplior occurrit. Dein hæc quoque illorum dogma improbant, qui arterias ab extremis summisque corporis partibus non secus passim oriri arbitrantur, quam si quis ab extremis arborum uirgulis illarum initium recenseret. Verum etiamsi non philosophiæ modo, sed et medicinæ principes cor arteriarum fontem statuerint, nihilominus tamen de cordis sinu, a quo arteria pronasceretur, nonnihil inter se dissentiunt, quum hi
quidem ex cordis medio sinu, illi autem ex sinistro, arteriam oriri contendunt.Arteriæ ortus sedes. Cæterum hæc dissensio de cordis uentriculis finibus'ue potius, quam de arteriarum origine est, ac proinde nos tantum duos cordis uentriculos enumeraturi, postposita omni controuersia ex elatiori sede sinistri finus cordis, propter ipsius basis centrum, magnam arteriam originem ducere attestabimur, ubi tertium uentriculum (post dextram uidelicet membranam arteriæ uenalis orificio præsectam) Aristote les enumerauit, etsi alia Galeni in libro de Dissectione uenarum sit sententia, nisi forte perperam Dexterioris pro Sinisterioris inibi in Galeni libro legatur.Coronales arteria. Magna igitur arteria in hoc ortu orbicularis est, ac hic ipsius amplissima sedes et durior et cartilaginosior consistit. Ipsa autem arteria simulatque enascitur, duos graciles promit surculos, qui coronæ prorsus modo cordis basim una cum coronali uena amplectentes, cordi secundum ipsius longitudinem ramulos transfundunt, quorum plures amplioresque inibi se offerunt, ubi cordis substantia crassior uisitur. est autem id potissimum in ea cordis sede, ubi sinistrum ipsius sinum continet, et qua septum utrisque sinibus commune porrigitur. Coronalium arteriarum ortus post membranulas consistit, quas resumptionem spiritus sanguinisque ex ipsa arteria in sinistrum cordis sinum prohibere, in sexto libro ostendam. Verum etsi coronalium arteriarum par quodammodo sit amplitudo, ea tamen amplior longiorque cernitur, quæ ex dextro magnæ arteriæ orificij latere originem ducit. una nanque hinc a tergo dextræ membranæ pronascitur, altera autem a posteriori eius orificij sede principium sibi uendicat, a tergo posterioris membranæ a sinistræ interim membranæ tergo nulla pronascente.Caudicis arteriæ bipartitio. Postquam uero magna arteria coronales deprompsit, a cordis basis centro sursum quodammodo sub uenæ arterialis caudice conscendit, ac cordis inuolucrum perforans bipartito scinditur, ac unam ipsius partem, quæ grandior est, deorsum ad quintam thoracis vertebram, et deinde per reliquam dorsi sedem detorquet, in omnes quæ cordi subsunt regiones ramos exhibituram.Ascendentis partis series, ac primum arteriæ ad sinistri lateris primam costam oblique tendentis. At minor pars supra cor repositis sedibus distribuenda sursum properat, ac statim in progressu asperæ arteriæ innitens, ac uenæ cauæ inter membranas thoracem intersepientes substrata, ex sinistro ipsius latere ramum distribuit oblique sursum ad primam sinistri lateris costam exporrectum, qui quidem qua pulmoni accumbit atque sinistræ thoracem intersepienti membranæ alligatur, nullas deriuat propagines : uerum simulatque primam thoracis attigit costam, ab humiliori ipsius sede propaginem deorsum diffundit, quæ costarum radicibus attensa, in tria quatuor superiorum costarum sinistri lateris interualla singulas soboles spargit : a quibus rursus surculi in dorsalem medullam, et musculos thoraci uertebrisque hic instratos excurrunt. Cæterum ab elatiori sede eius obliquæ ad primam costam conscendentis rami, alia enascitur propago nuper commemorata multo amplior, quæ ad septimæ ceruicis uertebræ latus oblique repens, in huius lateris transuersi processus foramen se inserit, ac deinde per transuersorum reliquarum uertebrarum processuum foramina conscendens, perinde atque hac excurrens uena digeritur. Nam in progressu dorsali medullæ surculos deriuat ea subingredientes foramina, quæ neruis emittendis rerum Opifex exculpsit. Deinde et musculis ceruicem hic occupantibus ab illa propagine ramuli quoque sparguntur. Quod uero eius reliquum est, simul cum comite uena per foramen in posteriori sede sinistri capituli occipitis ossis insculptum, caluariam subit, atque in sinistrum duræ cerebri membranæ sinum exhauritur. Præter hanc propaginem uertebris exporrectam, arteria quam oblique ad primam sinistri lateris costam contendere diximus, alia ab anteriori ipsius sede pullulat propago, obliquiori ductu pariter superiora anterioraque petens. Hæc etenim pectoris ossis summum accedens, ac sinistræ thoracem intersepientis membranæ adhærens, decliuis perfertur secundum pectoris ossis sinistrum latus, qua ipsi costarum coarctantur cartilagines. Hæc propago in eosdem omnino ramos digeritur, in quos uenam hac repentem dispensari retulimus, præterquam quod nullæ soboles a præsenti propagine cutem accedant, nisi forsitan obscurissimæ in mamillæ corpus pertingant. Qua enim hæc arteriæ propago pectoris ossi exporrigitur, uerarum costarum cartilaginum interuallis ramos offert, a quibus alij ramuli in musculos assurgunt cartilaginibus incumbentes. Deinde et ab hac propagine in sui lateris membranam quæ thoracis amplitudinem intersepit, et in glandium in iugulo repositum, surculi mittuntur. Quod autem ipsius reliquum est, secundum sinistrum mucronatæ cartilaginis latus thoracis cauitatem ingreditur, et recto hic abdominis musculo subnatum, ad umbilici quodammodo regionem procedit, in progressu utrinque ad partes abdominis ramulos offerens, et iuxta umbilicum in plures dissectum soboles alterius arteriæ terminos respicit, quam huc ab imo sursum contendere docebimus. Vbi arteria oblique ad primam protensa costam, hactenus commemoratas edidit propagines, sinistram aditura axillam, et musculum perforatura dorsi motorum secundi paris sinistrum, ab ipsius elatiori parte priusquam e thorace penitus labitur, notatu etiam dignæ
magnitudinis ramum deriuat, qui in posteriores ceruicem occupantes musculos ad occipitium usque discinditur, nullibi interim cutem subiens.Sinistram axillam petentis portionis series. At quum primum illa arteria thoracis cauitatem, et primam costam euicit, iamque uicinor axillæ redditur, ex posteriori ipsius sede ramum utcunque insignem spargit in cauam scapulæ regionem, et eius sedis musculos absumendum. Post hunc ex superiori ipsius regione aliam, sed non adeo crassam, depromit sobolem, quæ ad humeri cum scapula articulum iuxta summum humerum et scapulæ gibbum in ramulos digeritur, quorum unus cum humerali uena ubi adhuc in alto reconditur aliquousque prorepit. Huic soboli alius succedit ramus, nonnihil demissius ab axillam petente arteria enatus, ac in musculos anteriori thoracis sedi instratos numerosa propaginum sobole digestus. Dehinc ramuli in glandes axillæ cauitatem opplentes ab hac arteria admodum rari sparguntur. Quinetiam priusquam tota arteria in manum absumenda feratur, propago quædam thoracis lateri exporrigitur, potissimum in musculum excurrens, cuius beneficio brachium quodammodo decliue dorso adigitur. Quod præsentis arteriæ iam superest, axillari uena concomitatum, ac in brachium procedens penitius occulitur, et primum graciles ramos internæ musculorum humerum amplexantium sedi, et membranis neruos continentibus distribuit. Insuper deorsum sensim adhuc prorepens, et continuo interiori axillaris trunco attensa, aliam emittit propaginem, quæ secundum posteriorem humeri sedem, qua ipsi cubitum extendentes musculi adnascuntur, oblique prorepit ad externum humeri tuberculum contendens. Hæc enim propago una cum uena quam hac duci retulimus, et dein cum quarto brachium petente neruo ad externam cubiti sedem pertingit, et sub musculorum capitibus aliquousque deductus cessat, qui hic ab humeri externo tuberculo principium ducunt, et partim radij, partim autem brachialis, partim uero digitorum motibus famulantur. Vbi autem sinistræ manus arteria has soboles digessit, inter duos cubitum flectentes musculos recondita, ipsisque ramulos præbens, ad medium cubiti articuli flexus prorepit, hic utrinque ramulum ipsi articulo exhibens, et musculi cubitum flectentis posterioris insertioni innitens, hicque subinde pulsum euidentem edens. Hinc arteria inter musculum secundos quatuor digitorum articulos flectentem, et illum qui tertio eorundem digitorum articulos flectit, mergitur, ac ubi nonnihil per cubiti internam sedem prorepsit, bipartito scissus unum ramum radio, alterum ulnæ exporrigit.Arteriæ ramus, cuius pulsum ante brachiale exploramus. Qui secundum radium fertur, cuiusque pulsum in dies in ægris exploramus, non procul a brachialis radice sobolem deriuat, quæ sub tendinibus pollicem extendentibus ad summæ manus externam sedem procurrit in musculos digesta, qui inter primum pollicis os et postbrachialis os indicem sustinens collocantur. Quando ramus radio exporrectus illam emisit sobolem, una cum tendinibus digitos flectentibus transuersum brachialis ligamentum transgreditur, et sub dilatescente in summa manu tendine, similiter ac uena huc pertinens, et neruus quoque illi attensus in tres ramos disscinditur, quorum unus in duas diremptus propagines internam pollicis regionem accedit. Secundus uero duplici ramo internam indicis sedem implicat. Tertius autem indiuisus internum latus interioris medij digiti sedis conscendit. Ramus arteriæ qui ulnæ exporrigitur, similiter per transuersum brachialis ligamentum manus uolam subit, et duos ramulos minimo digito et totidem anulari, unum autem medio offert, sed interim nullam sobolem in externam summæ manus sedem dispensat. quamuis interim unam illis musculis porrigit, qui externum latus postbrachialis ossis occupant, quo minimus digitus suffulcitur. Rami ulnæ exporrecti motum haud manifesto percipimus, nisi homo admodum gracilis ac macilentus, aut magno pulsu præditus fuerit.Naturam arterias recondere. Quippe Natura ut omnes propemodum arterias, hunc quoque ramum retinet, tendinibus magis quam is qui radio exporrigitur, occultatum, atque ita nusquam earum portionem Natura in cutem conspicue emittit, quemadmodum soboles a uenis passim et frequenter perferri prius commemoratum est. Merito igitur nullam in extremis manibus a foris aliam a nuper dicta, quam pollici ac indici ascripsimus reperies arteriam, quia ne musculus quidem unus inibi consistit. At interna regio quoniam pluribus est septa musculis, ideo multas quoque arterias sibi uendicat. Ad hunc sane modum primus arteriæ magnæ partis superiora petentis ramus diuaricatur, qui ad primam sinistri lateris costam contendit.Series maioris portionis magnæ arteriæ partis, quæ superiora corporis petit. Maior autem ampliorque ascendentis arteriæ partis portio asperæ arteriæ innitens, recta sursum ad glandium in iugulo repositum properat. id enim arteriæ huic similiter ac uenæ lectuli modo substernitur, ac ipsius beneficio ramorum scissio iniurijs innoxie ferendis promptior efficitur. Quum uero in hunc modum arteria sursum tendit, priusquam elatiorem pectoris ossis sedem superat, adhuc in thoracis amplitudine in duos impares ramos finditur.Sinistra soporalis. Sinister, qui gracilior est (amplus tamen et ipse) nonnihil oblique in læuum deflexus, sursum cum interiori iugulari secundum asperæ arteriæ sinistrum latus per ceruicem exporrigitur, ipsaque soporalis eius lateris arteria censetur.
Dextrum brachium petens arteria. At dexter ramus sinistro crassior, similiter sursum tendit : et simulatque primam thoracis costam contigit, ex dextro ipsius latere arteriam promit in easdem prorsus soboles discissam, quas a ramo, qui sinistræ manui offertur, pullulare scripsimus : ad superiorum uidelicet costarum interualla, ad transuersos ceruicis uertebrarum processus, ad pectoris os, ad posteriores in collo locatos musculos : et ut rem in pauca contraham, in eosdem omnino ramos digeritur, in quos sinistræ manus arteriam desinere commemorauimus.Dextra soporalis. Quod uero maioris dextrique rami adhuc superest, crassitie illi congruit ramo, quem secundum asperæ arteriæ sinistrum latus prorepere paulo ante diximus. atque is hac porrigitur, ita ut ille dexter, secundum asperæ arteriæ dextrum latus sursum conscendit, ac huius lateris soporalem constituit arteriam, quæ uti et sinistra καρωτὶς nuncupatur. Quum autem sinistri lateris soporalis arteria (perinde ac dextri etiam) ad fauces usque pertingit, in duos disscinditur ramos, quorum grandior idemque interior fauces subit, ac mox laryngi et linguæ propagines deriuans, ad caluariæ basim properat : priusquam uero in caluariam mergitur, in duos impares deducitur ramos.Soporalis ad caluariam series. Maior per peculiare foramen nulla concomitatus uena, caluariam inibi ingreditur, ubi glandula cerebri pituitam excipiens in quodam ossis cuneum referentis sinu ponitur. Hic ramus mox in ipso ingressu utrinque singulas emittit propagines, ac unam per proprium foramen ad narium amplitudinem dispensat, quæ suo extremo inter nasi cartilagines, adeoque ad nasi usque extremum ita cum aliquot faciei arteriolis deperditur, ut tactu etiam ipsius motum inibi percipiamus. Altera propago in latus sinistrum duræ cerebri membranæ multipliciter discinditur, ipsum autem arteriæ corpus duas illas diffundens propagines bipartitur, et caluariæ basi suffultum, itaque diuisum in anteriora nonnihil tantisper repit, donec denuo ipsum colligatur. Subinde uero huc usque non diuisa, neque collecta rursus, sed simplex prorsus fertur. Vtcunque autem sit, siue simplex huc pertingat, siue prius in duas partes diuisa hic se rursus colligat, inibi insignem utcunque ramum per secundi neruorum cerebri paris foramen ad oculum et interiorem temporalis musculi sedem distribuit. Quod uero ipsius reliquum est, duram cerebri membranam perforat, ac partim in tenuem cerebri membranam, partim ad sinistrum cerebri uentriculum conscendit, plexum inibi faciens quem secundinis seu extimo foetus inuolucro tum comparabimus, quando cerebri uasorum seriem secundo ab hoc Capite persequemur. Vbi etiam paulo diffusius quæ iam postremo loco commemoraui repetam. Alter ramus arteriæ partis, uti dicebam, ad caluariam ductæ, cum coniuge uena in posteriora secundum caluariæ basim fertur, et ramulum musculis ceruicis uertebrarum anteriorem sedem occupantibus, iuxta primæ secundæque uertebrarum interuallum offert. ac dein caluariam ingreditur : et commune foramen cum sexto cerebri neruorum pari nactus, simul cum uena in sinistrum seu secundum duræ cerebri membranæ sinum exhaurit. Porro sinistræ soporalis ad fauces diuisionis exterior graciliorque ramus, genis seu buccis ramulum offert, penitius latitantem. Insuper in duas propagines sectus, unam sinistro tempori, alteram secundum sinistræ auris posteriorem sedem digerit, pulsum etiam edentes sensibilem. Atque in hunc sane modum ascendens arteriæ pars in ramos finitur.
Ad inferiora costarum interualla arteriæ. TRVNCVS magnæ arteriæ deorsum ad thoracis uertebras explicatus, ab infima ipsius sede qua uertebris incumbit, non autem lateribus, utrinque propagines in octo inferiora thoracis interualla deriuat, quæ similiter ac uenæ coniuge carentis rami secundum interualli ductum ad costarum usque cartilagines in ueris costis prorepunt, spuriarum uero costarum interualla excedunt, in abdominis latera magis quam ipsæ costæ pertinentes.
[Illustration]
Hac figura portionem arteriæ a tergo finximus, ut aliquo pacto series proponeretur, qua hæc ramos costarum interuallis ex posteriori ipsius sede digerit.
Ab his propaginibus ramuli in dorsalem medullam per foramina neruorum gratia in uertebris sculpta, ac dein ad musculos uertebris thoracique adnatos sparguntur, pari omnino serie qua uenam coniugis expertem disseminari superius proditum est. Ipse autem arteriæ truncus uertebrarum corporum sinistræ sedi quodammodo innitens, deorsum sub septo transuerso qua id undecimæ thoracis uertebræ corpus respicit, extra thoracis amplitudinem labitur, ac mox utrobique septo transuerso unam offert propaginem, quæ in plures secta surculos, in humiliorem septi iuxta uertebras sedem præcipue deperditur, soboles sursum ad septi elatiora adeoque
Arteriæ magnæ rami omentum, iecur, bilis uesicula, uentriculum, duodenum et coli partem accedentes. ipsum cordis inuolucrum qua id septo adnascitur spargens. Post commemoratas propagines magna arteria, ex elatiori sui corporis sede, unum promit truncum, ramos in uentriculum, iecur, bilis uesiculam, lienem, omentum, et duodenum intestinum, et colon quoque ubi uentriculo id exporrigitur, ad hunc modum offerentem. Præsens truncus simulatque prodijt, elatiori sede inferioris membranæ omenti suffulcitur, ac in duos magnitudine propemodum æquales ramos diremptus, hunc qui gracilior paulo est dextrorsum, illum uero qui modice amplior uisitur sinistrorsum mittit. Dexter ramus uenæ portæ in glandoso corpore, quod sub uentriculi posteriori sede huic omenti membranæ intertextum cernitur, adnexus, sursum ad iecoris cauum contendit, in medio ductu ex humiliori ipsius sede surculum inferiori omenti membranæ, ipsique adeo colo intestino hic deriuans. Post hunc ab elatiori parte sobolem uentriculo exporrigit, quæ in posteriorem ipsius sedem qua is dorsum spectat, pauculis ramulis digeritur. Ex humiliori rursus sede, dexter arteriæ ramus ad iecoris cauum tendens, duas denuo profert soboles. Vnum cum uenæ portæ ramo intestino diffundit, quod duodenum appellamus, secundum cuius mediam longitudinem et aliquousque ad ieiuni intestini initium ea soboles porrigitur. Altera nuper commemorata paulo amplior, ad dextram fundi uentriculi sedem retorquetur, et superiori omenti membranæ innexa, ex elatiori sede in anteriora et posteriora fundi uentriculi ramulos frequenti sobole spargit, perinde ac ab inferiori sua sede alias in omenti superiorem membranam ducit. Atque hæc arteriæ cum portæ uenæ ramo hac ex porrecto ad medium fundi uentriculi cessat. Quod uero dextræ arteriæ rami adhuc superest, postquam ab eminentiori duos insigniter exiles surculos bilis uesiculæ transmisit, in ramulos aliquot sectum ad iecoris cauum terminatur, non admodum alte in iecoris substantiam disseminatum. Sinister ramus ab arteriæ caudice prodiens, quem dextro modice crassiorem esse dicebamus, inferiori quoque omenti membranæ ipsiusque glandoso corpori committitur, coniungens se uenæ portæ ramo, in tot quot ille soboles digerendus. Mox enim præsens arteriæ ramus ab eminentiori sede propaginem uentriculo qua dorso innititur offert, quæ primum sobolem unam utrinque in mediam uentriculi sedem eius quæ dorso incumbit regionis exporrigit. deinde sursum ascendens, uenæ portæ modo superius uentriculi orificium coronæ instar appositissime cingit, ramulos uentriculi corpori et graciles surculos stomachi termino, quo is uentriculo continuatur, distribuens. Inter reliquos autem ramos unus secundum uentriculi superiora dextrorsum exporrectus, uentriculi humilius aditorificium, surculos quoque in progressu anteriori et posteriori sedibus uentriculi depromens. Sinister arteriæ ramus lienem potissimum accedens, ab humiliori ipsius sede propaginem in inferiorem omenti membranam diffundit, quæ paulo post exortum in duos ramos inuicem ualde diductos discinditur, numerosam arteriarum sobolem deorsum in nunc dictam omenti membranam et colon intestinum propagantes. Hac edita propagine, sinister ille arteriæ ramus sinistrorsum magis ducitur, et uenæ ipsi attensæ ritu in duas diffunditur arterias : et hæ rursus in alias tantisper dirimuntur, donec frequenti ramorum serie lienis cauo secundum rectam lineam implantentur. Priusquam uero omnes arteriæ in lienem cessent, ab humiliore parte eius quæ demissiorem lienis sedem adit, plerunque ramulus inferiori membranæ omenti offertur. Deinceps ab illa arteria, quæ infimæ lienis arteriæ proxima est, priusquam hæc in lienem deperditur, propago pullulat, quæ superiori membrana omenti suffulta, dextrorsum ad uentriculi fundum contorquetur, sinistramque uentriculi fundi sedem perreptans, geniculatim ramulos anteriori et posteriori sedibus, ac dein superiori membranæ omenti soboles spargit. Item ab alijs lienem adeuntibus arterijs ramuli enascuntur, qui sinistrum uentriculi latus illo prorsus modo adeunt, quo a uenis lienem petentibus propagines eodem pertinere, superius commemoratum est.Præcipua mesenterium accedens arteria. Cæterum a magnæ arteriæ corpore, paulo inferius quam truncus cuius iam seriem absoluimus, principium ducit, ab elatiori quoque corporis parte alia promitur arteria, quæ in superiorem mesenterij sedem in plurimas soboles diffusa, uenæ portæ modo excurrit in ieiunum, et ilium et coli intestini partem, quæ a iecoris cauo ad dextrum renem usque pertinet.Renum arteriæ. Post hanc inferius paululum ab utroque magnæ arteriæ latere, ampla educitur arteria in sui lateris renem, quemadmodum et uena, transuersim prorepens. Hæ arteriæ in renes integræ absumuntur, uixque uenarum modo ramulos notatu dignos in pinguem renum tunicam disseminant.Seminales arteriæ. Insuper ab arteria sinistrum renem accedente, ac demissius plerunque, quam ea quæ sinistro reni offertur, principium sumente, seminalis arteria non enascitur, sed frequentissime ut et dextri testis arteria) ab arteriæ magnæ corpore originem ducit. Aliquantulo enim humulius quam dextræ seminalis uenæ initium a caua exurgit, ab anteriori arteriæ magnæ sede seminalium arteriarum exortus pendet, quæ ipso ortu inuicem sunt conterminæ : ac dextra quidem
cauæ venæ corpus transcendens, dextræ seminali uenæ attenditur, quousque pubis os superans, ac ex magna peritonæi cauitate excidens, ipsi uenæ permisceatur, atque cum illa anfractus gyrosque efformet, quorum basis humilior'ue sedes superiori testis regioni implantatur, ac testis substantiæ et hanc proxime inuoluenti tunicæ ramos præbet. Ad hunc quoque modum sinistra seminalis arteria sinistræ congreditur uenæ, et in mulieribus quoque arteriarum series earundem uenarum distributioni penitus congruit. Vt scilicet media arteriarum pars in testes adeat, seminaliaque uasa constituat, altera autem fundum uteri implicet.Ad humiliorem mesenterij sedem arteria. Enarratis hactenus propaginibus, alia succedit, inferius quam seminales arteriæ, ab anteriori etiam magnæ arteriæ sede principium ducens, et in humiliorem mesenterij sedem distributa. Quandoquidem hæc in colum intestinum, qua a liene ad rectum usque intestinum prorepit, ac dein in ipsum quoque rectum imprimis digeritur. A posteriori autem seu inferiori magnæ arteriæ sede, qua hæc uertebris committitur, geniculatim ramuli utrinque ad singulas lumborum uertebras promuntur, qui in dorsalem medullam et musculos uertebris hic adnatos excurrunt. Atque huiusmodi ramuli inuicem fere amplitudinis ductusque specie conueniunt, si modo unicam utrobique propaginem exceperis, quæ quum cæteris insignior multoque crassior sit, ac iuxta sacri ossis summum præcipue prodeat, non solum musculos uertebris attensos accedit, uerum transuersim per peritonæum abdominisque musculos ad latera usque abdominis exporrigitur.Arteriæ magnæ supra sacrum os diuisio, arteriæque super cauam ascensus. Hactenus magna arteria in lumborum regione uenæ cauæ sinistro lateri succubuit. quum uero sacri ossis principium attingit, uenamque conscendens, in duos grandes truncos instar Y ad hunc modum inuersi bipartitur. Fit uero situs huius permutatio propter arteriæ dignitatem. Quum enim hæc dignior nobiliorque censeatur, non immerito ipsam magis quam uenam recondi, occultari, et in alto corporis ferri, ac demum iniurijs ferendis pertinacem effici, sagax rerum Opifex uoluit. Ne uero hic ab excarni ossis sacri initio in dorsi motibus arteria prompte lædatur, superpositam prius arteriam inibi uena superiorem esse, illamque hanc conscendere uoluit, ut uena instar substerniculi cuiusdam arteriæ subderetur. Cæterum priusquam uenæ cum arterijs in crus delabantur, quum iam sacrum os uasa superarunt, uenæ arterijs superiores uehuntur : arteriæque quoniam digniores sunt, sub uenis reconduntur. Rami uero qui a magnæ arteriæ supra sacri ossis initium diuisione prodeunt, uenarum ramis exactissime correspondent. Si exiguos forte surculos se cluseris, qui ab humiliori arteriæ sede, qua hæc primum bipartito scinditur deorsum ducti, ac osse sacro suffulti, ipsius foramina subeunt, hac dorsalem medullam posterioremque sacri ossis sedem petentes. Atque hæ interdum adeo insignes occurrerunt, ut sectionum rudes has uenas esse arbitrarent, quæ in recti intestini finem, seu anum desinentes, fæculentum sanguinem nonnunquam expurgarent.Truncorum diuisionis supra os sacrum factæ series. Sinister itaque, quemadmodum et dexter huius supra os sacrum factæ diuisionis truncus, non procul a diuisione in duos grandes partitur ramos, quorum interior exteriori gracilior est : ac ilico duas a se diffundit propagines, quarum unam rursus interiorem, alteram uero exteriorem doctrinæ studio non inepte appellabis. Exterior simul cum uena inter sacrum os et ilium os, qua hæc inuicem dehiscunt, in exteriora transuersim exporrigitur, et frequenti utcunque sobole musculos ilium os amplexantes, ipsumque adeo coxendicis articulum implicat. Anterior autem in uiris uesicæ fundo, et ceruici ipsius seu peni, et paucas admodum etiam podici soboles dispensat. In mulieribus uero, quibus hæc propago grandior uisitur, in humiliorem fundi uteri regionem numerosa serie distribuitur. Neque is uteri duntaxat insitum calorem refocillat, sed et foetus quoque, quando is utero geritur. Dein hæc propago præter uterum, etiam muliebrem uesicam, et uteri ceruicem ramulis quibusdam intertexit. Quod interioris rami qui binas nunc explicatas eduxit propagines reliquum est, deorsum repit, sui lateris arteriam, quæ in umbilicum fertur, admittens. Arteriæ etenim ab umbilico secundum fundi uesicæ latera deorsum ductæ, ac in natis hominibus coriaceæ inanesque redditæ, in sui lateris ramum inseruntur, ipsi'ue continuantur, quem modo ab interiori illo ramo reliquum esse deorsumque ferri dicebam. Is nanque non minus quam uena ipsi attensa pubis ossis foramen petit. Priusquam uero id transit, propaginem assumit ab externo trunci ramo, ubi is iam in crus est prolapsurus.Arteria pubis ossis foramen transiens. Præsens itaque ramus ea propagine adauctus, per pubis ossis foramen ducitur, et in musculos foramen id occupantes, et illos qui a pubis osse principium sumunt dispergitur, perinde ac uena pubis ossis foramen transiens. Ac quemadmodum hæc iuxta medium longitudinis femoris extremo quodam ipsius surculo alteri uenæ in quintum femur mouentium musculum dispensatæ commiscetur, ita sane et præsens arteriæ ramus suo fine cum alia coit arteria, quam illi musculo a maxima crus petente arteria distribui non ita multo post subijciam. Exterior nanque ramus sinistri trunci eius diuisionis, quam supra os sacrum fieri dicebam, per inguina in læuum crus descendit : anteaquam uero peritonæum permeat, propaginem sursum peritonæo exporrigit, quæ ad rectum abdominis sui lateris musculum accedens, surculos in conterminas sedes transuersim utrinque digerit.
Ipse autem sursum ad umbilici usque regionem properans, in ramulos disscinditur, qui arteriæ eodem a pectoris regionibus tendentis ramulos spectant, ac mamillarum cum utero communionem (si modo arteriarum beneficio aliqua fit) præbent. Quum uero grandis arteria in crus descendens peritonæum superauit, ramulum ad pubis ossium commissuram mittit, qui exiguus est, neque ut eo tendens uena in multas soboles dispergitur, quarum ne una quidem cutem subit, nisi forte exilis quæpiam in penis inuolucrum diffundatur.Arteriæ in crure series. In crure autem, arteria modo uenæ subiecta, ipsaque uena ueluti propugnaculo munita, ramum in anteriores femoris os amplexantes musculos digerit, qui etiamsi in frequentes scinditur soboles, nullam tamen cuti exporrigit. Deinde a grandi arteria alius educitur ramus, in quintum femur mouentem musculum, et eos qui internam femoris sedem occupant musculos, ad genu usque quodammodo in propagines sparsam, et quadam ipsius sobole illius arteriæ extremo commixtam unitamque, quam per pubis ossis foramen in crus pertingere scripsimus. Cæterum ipsa grandis arteria sensim deorsum prorepens, secundum femoris os ita conuoluitur, ut ab anteriori inguinum sede inter duo inferiora femoris capita in poplite consistat, nusquam non uena grandiori quæ crus accedit concomitata. In hoc per femoris posteriora descensu, arteria propaginem educit, quæ in musculos posteriorem femoris sedem occupantes excurrit, et aliquousque cum illis uenarum propaginibus deducitur, quas uenam efformare docui, quæ per genu flexum seu posteriorem ipsius sedem in suræ cutem sparsa sobole pertingit, arteriæ interim nulla propagine ad cutem emergente. At grandis arteria in ipso poplite, uti diximus, recondita, utrinque propaginem emittit in alto quoque occultatam, et in genu articuli latus penitius digestam. Vbi uero arteria tibiam subire incipit, ab externo ipsius latere ramum diffundit, qui fibulæ exporrectus inter septimum et octauum pedis motus autorum musculos reconditur, atque in reliquos qui anteriorem tibiæ sedem sibi uendicant, soboles ultra medium longitudinis tibiæ digerit. ipse autem arteriæ truncus inter capita duorum primorum pedem mouentium musculorum repens, inter quartum pedis motuum opificem musculum, et duos quorum beneficio ultimi digitorum flectuntur articuli, ac quintum pedem mouentium occultatur, neque multum a ligamento membraneo fibulam tibiæ ossi secundum totam fibulæ longitudinem colliganti distat, et sub medio longitudinis tibiæ in duos ramos dirimitur, quorum interior inter calcem et tibiæ os pedis inferiora subit, una cum musculorum tendinibus humiliora pedis hac petentibus. In descensu interior ille ramus surculum tali cum tibia articulo offert. In pedis uero planta inter musculum secundos quatuor digitorum articulos flectentem, et tendines qui tertios articulos flectunt repositus, in duas primum partitur soboles, quarum una duplici ramo inferiorem pollicis adit sedem : altera uero in progressu in duos surculos digesta, unum ad indicem deriuat, in duos tamen prius deriuatum ramulos : alterum uero surculum interno lateri inferioris medij digiti sedis, indiuisum offert. Exterior ramus illius quæ ad medium longitudinis tibiæ fit diuisionis, inter fibulam et calcem pedis inferiora accedit, una cum tendinibus septimi et octaui pedem mouentium musculorum. atque hic in duos minimos digitos et externum latus medij digiti disseminatur : in ipso autem ad pedis inferiora progressu, tali cum tibia articulo propaginem præbet, et aliam hac longe grandiorem digerit, sub interiori malleolo ad principium illorum musculorum qui pollicem et tres digitos ipsi proximos in externum latus abducunt. Hæc propago in superiori pedis sede motum etiam edit tactu sensibilem. Verum ut uenarum pedem subeuntium seriem uariari suo loco relatum est, ita sane et arteriæ distributio inibi discrepat : quippe interdum, neque id infrequenter obseruabis omnibus digitis surculos offerri, ab illo ramo quem pedis inferiora inter calcem et tibiam petere diximus, illo qui fibulæ exporrigitur plantam non accedente. at tunc ab arteria in posteriori tibiæ sede recondita, grandis ramus per membraneum ligamentum tibiæ ossi fibulam, qua hæc ossa inuicem dehiscunt colligans, in anteriorem tibiæ sedem pertinet : atque inter eius sedis musculos occultatus, una cum eorundem tendinibus per transuersum ligamentum in anteriore tibiæ sede conspicuum, in superiorem pedis regionem deriuatur, musculis illis qui digitos in externum latus abducunt, quodammodo reconditus. Atque hic ramus interdum ligamentum id membraneum transit, mox sub genu articulo, ubi tibiæ os a fibula primum dehiscere incipit, interdum uero iuxta inferiorem tibiæ sedem, prout nimirum ramus quem arteria tibiam subiens, uersus octauum et septimum pedem mouentes musculos digerit, aut demissius fertur, aut elatius in ramos dissectus cessat, aut etiam prorsus deest. utrumque enim accidere reperi, quum summo studio non arteriarum solum, sed et uenarum neruorumque seriem primum discere, ac subinde tum priuatim, tum publice ostendere, ac demum hic uerius quam elegantius describere sum conatus.
DECIMIQVARTI CAPITIS FIGVRA
[Illustration]
PRÆSENTI figura nuda uasorum cerebri delineatio proponitur, a uenis arterijsque incoepta, priusquam illæ penitus in caluariam merguntur. Cæterum si forte hæc tabula singula cerebri uasa non ad amussim ostendat, eam nihilominus quo res alioquin difficilima minori negocio oculis subijciatur, ac a studiosis in dissectionibus promptius obseruetur, non mediocriter accommodaturam mihi persuadeo. Ne autem ramorum frequentia pleraque obscurarentur, unius duntaxat lateris uasorum seriem (nisi quandoque res secus exigat) delineatam conspicis, haud præteriens omnes propemodum septimi libri figuras huc quoque spectare, ac ab interiori margine ad illas lectorem ablegandum, perinde atque ad figuram huius libri calci insuendam.
| A | Interior iugularis, qua iam caluariæ proxima est. |
| B | Soporalis arteria. |
| C | Secunda uena. |
| D | Prima caluariam petens uena. |
| E | Quarta uena. |
| F | Tertia uena. |
| G | Quinta uena. |
| H | Sexta uena. |
| I | Secunda arteria. |
| K | Prima caluariam ingrediens arteria. |
| L | Tertia arteria. |
| M | Dexter, seu primus duræ cerebri membranæ sinus. |
| N | Sinister duræ cerebri membranæ sinus, quem secundum nuncupamus. |
| O | Primi et secundi sinuum congressus. |
| P,P | Tertius duræ membranæ sinus. |
| Q | Tertij sinus finis osseo commissus septo, quo olfactus organorum sedes interdiuiduntur. |
| R | Quartus duræ membranæ sinus. |
| S,S | Ductus a dextro sinu pullulantes, ac in duræ tenuisque membranarum sedes, quæ illis proximæ sunt, excurrentes. |
| T,T | Ductus ex tertij sinus latere in tenuem diffusi membranam, quos solum abtruncatos depingere licuit. |
| V,V | Ramuli ab infimo tertij sinus angulo in eam duræ membranæ partem deriuati, quæ dextram cerebri partem a sinistra seiungit. |
| X,X | Tertij sinus surculi cum illis commissi uasculis, quæ per uerticem caluariam subingrediuntur. |
| Y,Y | Exiguæ propagines ab elatissimo quarti sinus angulo, in duræ membranæ sedem aliquousque excurrentes, quæ dextram cerebri partem a sinistra hic supra cerebellum interdiuidit. |
| a,a | Ductus a dextro quarti sinus angulo deprompti, qui in duram cerebri membranam, qua cerebello hic incumbit, ac dein in tenuem et cerebelli et cerebri membranam diffunduntur. |
| b | Ductus a quarto pendens sinu, ac secundum totam longitudinem, humilioremque sedem eius duræ membranæ partis propagatus, quæ dextram cerebri partem a sinistra dirimit. |
| c,c,c | Surculi sursum a commemorato iam ductu in dictam quoque duræ membranæ partem deriuati. |
| d,e | A quarto sinu propagati ductus, qui uenarum prorsus modo tenui membrana suffulti, secundum cerebri longitudinem supra callosum cerebri corpus ducuntur. Ac unus quidem qui d insignitur, parti dextræ cerebri attenditur. Alter uero e notatus, sinistræ parti exporrigitur. |
| f | Ductus a quarti sinus humiliori sede in tenuem cerebelli membranam propagatus. |
| g | Ductus f notati propago per cerebri anfractus gyrosque in humillimam dextri cerebri uentriculi sedem pertingens, ac cum hac ascendente arteria, quam y notabimus, coiens. |
| h | Ductus f notati propago retrorsum repens, ac multifariam in tenuem cerebelli membranam dissectus. |
| i | Præcipua quarti sinus propago, sub cerebri corpore fornicis cameræ'ue modo extructo ad interiorem usque sedem tertij uentriculi cerebri procurrens |
| k,l,m | Propaginis i notatæ in duas partes dissectio. in qua l partem indicat dextro exporrectam cerebri uentriculo, m uero eam quæ sinistrum adit, hicque abtruncata cernitur. |
| n | Tertiæ caluariam ingredientis uenæ surculus, ad auditus organum exporrectus. |
| o,o,o | Series sinus duræ membranæ, in quem tertia uena exhauritur, cui perpetuo sinus attenditur, in quem tertiæ arteriæ ramus r notandus absumitur. |
| p,p | Propagines eorum quos iam ultimo commemorauimus sinuum, in tenuem cerebri membranam sparsæ. |
| q | Diuisio tertiæ et maximæ caluariam ingredientis arteriæ, simulatque in caluariæ amplitudinem mergitur. |
| r | Ramulus tertiæ arteriæ, qui in duræ membranæ sinum absumitur, atque secundum cerebri latera excurrit, o, o, o notata. |
| s | Ramulus per proprium foramen in narium amplitudinem digestus, et quodam surculo |
| t | t insignito nasi extremum accedens. |
| u,u | Duo grandes rami eius diuisionis, cui q inscribitur. |
| x | Propago ex grandium illorum ramorum, quos u et u notauimus, coitu per secundi paris neruorum cerebri foramen ad oculos potissimum excidens. |
| α | Propago crassior dicti modo congressus, quæ duram cerebri membranam perforat, ac mox in duos ramos bipartitur et insignitos. |
| β | Ramus propaginis α notata, in tenuem cerebri membranam frequenti sobole hic dispersus. |
| γ, δ | Ramus propaginis α insignitæ, dextrum accedens cerebri uentriculum, et plexum efformans, qui extimo fœtus inuolucro confertur, quique hic δ notatus conspicitur. |
DVM superius uenæ ramos caluariæ basim ingredientes recenserem, utrinque sex eos obseruari relatum est.Sex uenæ caluariam ex altero latere ingredientes. Arteriarum uero seriem persequens, utrobique etiam tres arteriarum propagines caluariam subeuntes enumeraui. Ac prima quidem illius enarrationis uena, propago ea censebatur, quæ per transuersos ceruicis uertebrarum processus conscendens, caluariam petebat. Secunda ac tertia internæ iugularis uenæ rami erant, unus qui cæteris caluariæ immissis uenarum propaginibus crassior ampliorque uisitur : ac per grande foramen, quod etiam sexto cerebri neruorum pari paratum est, caluariam ingreditur, prius propaginem in anteriorem uertebrarum sedem uersus primam et secundam ceruicis uertebram diffundens. Alter peculiari foramine iuxta tertij quartique parium cerebri neruorum inciso utens, caluariam citra arteriæ consortium subit. Quartam uero uenam externæ iugularis sobolem esse scripsi, quæ priuato foramine caluariam petit, ubi Λ imitans sutura postremæ parti temporis commissuræ iungitur. Quinta demum illa est, quam per foramen secundo cerebri neruorum pari in caluariam porrigi dicebam. Sexta autem et ultima caluariam subintrat per foramen in octauo capitis osse exsculptum, quod eorum
foraminum quæ odoris gratia cælari putamus, maxime anticum et grandius quoque cernitur.Tres arteriæ ex altero latere caluariam subeuntes. Prima arteria quum magnæ arteriæ seriem persequerer, illa occurrit, quæ una cum prima caluariam subeunte uena, per transuersos cervicis uertebrarum processus sursum attollitur, atque simul per idem foramen cum iam dicta uena in caluariam mergitur. Cæterum secunda et tertia, rami soporalis arteriæ censebantur. Vnus, quem uenæ coniunctum per foramen nerui sexti paris cerebri caluariam ingredi, atque propaginem ad anteriorem ceruicis uertebrarum sedem deriuare dictum est. Alter uero, qui commemorato nuper ramo amplior apparens, absque uena comite per proprium sibi foramen caluariam petit. Atque huiusmodi fere arteriarum uenarumque in altero tantum latere caluariam subeuntium est numerus. qua autem ratione et serie inuicem committantur et coëant, rursusque dirimantur, ac uarie in cerebri membranas excurrant, hic enitar persequi, id ante omnia monens, nullam prorsus uenam aut arteriam in cerebri substantiam ad eum modum intexi, quo pulmonibus, lieni, iecori, et plerisque etiam musculis eiusmodi uasa implicari nouimus.Cerebri substantiæ uenas non innasci, sed ipsius membranis implicari, ipsasque uenarum modo cauari. Nam uasa cerebri membranis duntaxat contenta, passim cerebro accumbunt, uixque ullibi ipsius substantiæ adnascuntur, quemadmodum in sermonis progressu audietur diffusius. Dura igitur cerebri membrana ubi quadam ipsius portione inter dextram et sinistram cerebri partem consistit, ac dein ubi inter cerebrum et cerebellum implicatur, penitiusque uelut septum quoddam subintrat, sinus quosdam exigit uenarum modo oblongos, et uenis caluariam petentibus capaciores : sed interim uenarum modo neutiquam teretes existunt.
VTERQVE triangulus tam superior quam inferior tribus costis quartæ circuli partis modo curuatis constat 1, 2, 3 insignitis. Verum superior duo latera 1, 2, introrsum obliquata gerit, tertium autem 3 insignitum extorsum. Inferior triangulus tria latera 1, 2, 3 notata introrsum curuata exhibet.
[Illustration]
Verum horum sinuum cauitas secundum ipsorum ductus longitudinem insinuata, trianguli speciem exprimit : non quidem cuiusuis, sed qui tribus costis longitudine paribus, et instar quartæ partis circuli incuruatis constat. Neque rursus trianguli costarum obliquitas seu incuruatio, in omnibus sinibus eadem existit. nam hæc (uti postea auditurus es latius) alicubi trianguli imaginem refert, cuius una costa extrorsum obliquatur, reliquis duabus introrsum flexis : alicubi uero trianguli formæ cauitas hæc accedit, cuius tres costæ æqualiter introrsum obliquantur.Duræ cerebri membranæ sinuum usus. Lib. 9 de Administrandis sectionibus. Præsentes sinus non solum uenarum usum, sed et arteriarum quoque præstant, quanquam id a Galeno cæterisque dissectionum professoribus haud animaduersum fuerit, quum illi hos sinus uenarum munere tantum fungi arbitrentur : neque sinus eos arteriarum ritu pulsare e uiuorum sectione, aut uulneratorum inspectione obseruauerint. Quinetiam ipsis non uidetur perspectum fuisse, in istos sinus et uenas et arterias pariter exhauriri, suamque quam amplexantur et continent materiam infundere : uenas quidem sanguinem crassiorem, arterias uero uitalem spiritum simul cum sanguine impetu per corpus diffuso. Præter istos sinus, in duræ membranæ implicationibus sinuatos, hæc alios quamplurimos obtinet : ex quibus (quemadmodum et nuper commemoratis) frequentes ductus in tenuem cerebri membranam, ac cum hac quoque in cerebri uentriculos excurrunt, qui omnes exacte teretes uenis similiter, cauitates exigunt. non tamen uniuersi parem animanti usum præbent, quum nonnulli uenarum pariter arteriarumque munere fungantur, alij uenarum duntaxat, alij arteriarum.Cuiusmodi cerebri membrananarum sint sinus. Atque hæc ambo, cerebri membranæ inter reliquas corporis partes peculiaria, rara, et priuata sortiuntur, eandem nimirum cauitatem ductum'ue arteriæ et uenæ pariter munus obire, et interim ipsos in membranarum corporibus ductus seu sinus neque uenam, neque arteriam proprie censeri posse, uerum proprias quasdam implicationes, ac tales omnino fistulas sinus'ue, quales quis formaret, quando stylos crassiori cuipiam corio secundum ipsius crassitiem in longum, quasi uenarum sinus, extructurus impingeret. Quapropter horum sinuum, aut fistularum, aut cauitatum, aut uenarum, aut arteriarum si mauis seriem enarraturo, uarie nunc hac, nunc illa uoce, prout negocio accommodum uidebitur, uti, quid prohibebit ?Venæ et arteriæ in primum duræ membranæ sinum exhaustæ, ipsiusque sinus series. In uno itaque latere (par enim utriusque est ratio) sex caluariam subingredi diximus uenas, et tres arterias, ac prima uena simul cum prima arteria, quæ per transuersos ceruicis uertebrarum ducuntur processus, deinde secunda uena, et secunda arteria omnes simul in unius duræ cerebri membranæ sinus initium confluunt, qui ad earum quas modo retulimus uenarum et arteriarum in caluariam ingressum incipit : ad latus nimirum maximi in occipitis osse foraminis, quo dorsali medullæ uia præbetur : deinde et ad eminentiorem foraminis sedem, quod sexti paris neruorum cerebri gratia insculpitur. Sinus hic occipitis ossi semper attensus, secundum cerebelli descriptionem ex prioribus uersus exteriora oblique retrorsum sursumque conscendit, et ilico in progressu quartam assumit uenam, quam ab
externa iugulari proprio foramine caluariam ingredi recensuimus. Præsens sinus hinc rursus retrorsum modiceque sursum instar quartæ circuli partis protenditur, quousque elatissimam cerebelli partem occipitis ossi contiguam attigerit.Primi et secundi sinus congressus. Ibidem enim dextri lateris sinus cum sinistro coit, atque ex ambobus una communis cauitas efficitur. Iste amborum sinuum congressus occipitis ossi, quemadmodum et sinus ipsi contiguus est, non quidem ad amussim sub elatissima parte eius suturæ quam Λ assimilamus, uerum multo humilius, et propemodum in media regione consistit, quæ inter postremam foraminis, quo dorsalis medulla ducitur sedem, et dictæ modo suturæ uerticem habetur.Tertius sinus. Ex mutuo hoc amborum sinuum congressu, alij duo exoriuntur sinus longitudine et cauitatis forma inuicem uariantes, quippe unus longior est, et caluariæ semper quemadmodum prædicti duo contiguus, secundum capitis longitudinem antrorsum procedit. Ex eminentissima enim sede congressus dextri sinus et sinistri principium ducens, sub elatissima suturæ Λ imitantis parte, et sub ea quæ secundum capitis longitudinem fertur, et deinde sub frontis ossis medio ille sinus protenditur usque ad ossium septum ab octauo capitis osse in caluariæ amplitudinem deducto. Quemadmodum uero dexter et sinister sinus (nisi mauis illum primum, hunc uero secundum nuncupare) inter cerebrum et cerebellum qua hæc ossi proxima sunt, in dura cerebri membrana feruntur : ita quoque tertius sinus, quem priorem ex duorum primorum mutuo congressu enatum recensui, in ea duræ membranæ consistit sede, quæ dextram cerebri partem a sinistra dirimens, secundum totius capitis longitudinem est eminentissima, et caluariæ semper contermina.Quartus sinus. Alter uero sinus ex communi duorum primorum sinuum congressu pronatus, et qui opportune quartus constituetur, dissectionum professores, quantum coniector, latuit. Porrigitur autem ab anteriori sede communis primi secundique sinuum congressus recto tramite uersus priora cerebri, nusquam deorsum neque sursum uergens. Consistit enim in dura cerebri membrana, ubi secundum cerebelli longitudinem id et cerebrum ad eas usque cerebri sedes intercedit, quæ testium et clunium imagini assimilamus. Quartus itaque sinus suo ductu cerebelli longitudinem, et duræ cerebri membranæ inter cerebellum et cerebrum implicationem haud excedit, dextræ et sinistræ cerebri partibus et cerebello æque attiguus : ac proinde id sibi priuatim uendicat, quod sit breuissimus, et nusquam caluariæ contiguus.Cuiusmodi quatuor sinuum sint cauitates. Præterea ipsius cauitas correspondet triangulo trium æqualium costarum, quæ omnes ex æquo introrsum curuantur.
TRIANGVLI species, cauitati quarti sinus correspondens.
[Illustration]
TRIANGVLVS cauitati respondens primi, secundi, et tertij duræ membranæ sinuum.
[Illustration]
Infimam enim costam imprimit extuberantior, ac (ut sic dicam) teres in cerebelli longitudine prominens portio : duas uero superiores costas incuruant dextra sinistraque cerebri partes, hic non in acutum, sed in obtusum angulum cessantes. Cæterum tres priores sinus duas costas introrsum, tertiam extrorsum obliquatas gerunt. Horum enim sinuum costa ossi attensa extrorsum curuatur, quandoquidem his duræ membranæ sinibus, et reliquis ipsius uasis seu ductibus, qui passim per alias membranæ sedes excurrunt. Natura caluariam insculpsit, sinus quosdam efformans secundum semicirculi cauum incisos, qui duræ membranæ sinus ea parte qua caluariam spectant, conuexos gibbosque excipiunt, ac admittunt. atque demum in causa sunt, quo minus membranæ sinus a caluaria comprimantur, ipsorum'ue motus qui arteriarum modo fit impediatur. Verum reliquæ duæ trium primorum sinuum costæ introrsum curuantur, in primo quidem sinu et secundo a cerebello et cerebro, in tertio autem sinu a dextra et sinistra cerebri partibus. Hæ enim perinde ac cerebellum qua ipsis sinus accumbunt, obtusos et ueluti in quartam circuli partem extuberantes angulos efficiunt. Hactenus itaque quatuor in dura cerebri membrana sinus enumerati sunt, in quos primæ et secundæ et quartæ exhauriuntur uenæ et primæ secundæque arteriæ.Propagines a 1 et 2 sinibus enatæ. Quas uero propagines, sinus hi deinceps in duram cerebri membranam et tenuem, ac demum ad cerebri uentriculos diffundant, subsequens modo sermo enarrabit. A primo et secundo duræ membranæ sinibus, in uniuersam eius membranæ partem, qua cerebellum operitur, uarij surculi deriuantur instar uenarum sinuati et sparsi. Ab his deinde surculis, et ipsis dextro inquam sinistroque sinibus, extra duram cerebri membranam ductus plurimi uenarum corpore donati propagantur, in tenuem quæ cerebellum ambit membranam, et eam quæ cerebrum qua id cerebello innititur, implicat excurrentes.Propagines a tertio. Porro a tertio sinu permulti ijdemque ampli ductus utrinque ex lateribus propagantur, non quidem ulterius in duram cerebri membranam, uerum in tenuem, qua hæc dextram sinistramque cerebri partes secundum elatiorem cerebri sedem amplexatur et continet. Præsentes ductus, quemadmodum et alij paulo
ante commemorati, simulatque tenuem membranam contingunt, numerosa admodum serie uarijs anfractibus per eam excurrunt dispergunturque. Qua uero id fiat ratione, quisque ductuum sit numerus (quia multiplex is uisitur, raroque eandem retinet seriem) hic non enitar prolixius commemorare, quum id etiam ex cerebri anfractuum instar tenuium intestinorum inuolutorum forma numeroque pendeat. Præter hos ductus a tertio sinu numerosa profecto serie, in tenuem membranam dispersos, graciles aliquot surculi ex demissiori cauitatis tertij sinus sede, in eam duræ membranæ partem decliues propagantur, quæ dextram cerebri partem a sinistra interdiuidit. Deinde ex elatissima tertij sinus sede, tenues admodum portiunculæ illis committuntur uenis, quæ ex uerticis cute in caluariam per exigua ipsis insculpta foramina procidunt.Propagines a quarto. Verum quartus duræ membranæ sinus frequentes etiam educit propagines, pari quodammodo serie perpetuo pullulantes. Quum primum enim hic sinus ad eas cerebri particulas, quas clunibus et testibus comparamus, pertingit, atque iam ramulos quosdam exiles ex elatissima ipsius sede in eam quoque duræ membranæ partem, quæ dextram sedem cerebri a sinistra disterminat, ac dein ex lateribus in eam duræ membranæ sedem quæ cerebellum integit, in progressu obtulit, ex superiori ipsius regione propaginem educit cauitate uenis similimam, et quæ in humillimam dictæ iam duræ membranæ partis sedem secundum capitis longitudinem usque ad septum sinuum olfactus organorum perfertur, et in itinere surculos ex elatiori sua sede sursum in eandem duræ membranæ partem diffundit. Præter hanc notatu dignam propaginem, quartus sinus ex eadem sede qua illam deprompsit, utrinque secundum dextram et sinistram cerebri partem, unum edit ductum uenarum corpori similimum, qui calloso cerebri nobis uocando corpori proxime secundum capitis longitudinem propagatus, tenuique membrana suffultus, in progressu tenui membranæ ramulos aliquot communicat : ac dexter quidem ductus dextræ cerebri parti, sinister uero sinistræ exporrigitur. Quemadmodum uero quartus sinus ad utramque cerebri partem nuper dictas deprompsit soboles, sic quoque ab infima ipsius sede propter ipsius iuxta cerebri testes terminum, propagines distribuit in tenuem membranam quæ cerebellum amplectitur. Atque earum propaginum nonnullæ retrorsum tensæ, superiorem cerebelli sedem perambulant. Nonnullæ uero per humiles cerebri anfractus, qui iuxta cerebri testes consistunt, etiam ad anteriores cerebri uentriculos repunt, plexui quem illic haberi docebimus commiscendæ. Cæterum præter has quarti sinus propagines ductus'ue, is aliam insignem et amplam educit propaginem, quæ ex ipsius ad cerebri testes extremo recto tramite antrorsum uersus cerebri uentriculos excurrit, plexum efformatura quem a secundarum seu extimi fœtus inuolucri forma, Græci χοροειδῆ nuncupant. Hæc namque propago simulatque e quarto sinu prodit, aut ubi ipse sinus in hanc propaginem degenerat, illa præter proprium ipsius corpus a tenui membrana processus quosdam seu membranulas exigit, quæ ipsi obuolutæ tuto illius ramos atque implexus colligant, ac suspensos apte suffulciunt. Simplex namque et absque coniuge ex quarto sinu enascitur, testium medio supertensa : quod ubi attigit, uelut in multos discinditur surculos, qui unius retis instar inuicem dirimuntur et coëunt.Processus a quarto sinu cerebri petens uentriculos. Hæc propago glandulam cerebri testibus innixam, quæ a nucis pineæ seu turbinis forma κωνοειδὴς et κωνάριον Græcis uocatur, transcendit, ac sub ea cerebri particula prorepit, quæ a cameræ aut testudinis specie ψαλιδοειδὴς Græcis nuncupatur. Quum uero propago, sub illa cerebri prorepens particula, ad anteriorem usque communis dextri et sinistri uentriculorum cerebri cauitatis, anteriorem'ue tertij cerebri uentriculi sedem pertingit, bipartito scinditur, unam partem dextro offerens uentriculo, alteram sinistro. Cæterum quo nam modo partes hæ retis semper forma quasi contextæ, et membranulis ipsis adnatis contentæ, arterijs eodem pertinentibus commisceantur, opportune subiungam, ubi arterias sermone in illos quoque uentriculos deduxero.Quid cerebri torcular. At arbitrabitur fortassis quispiam, in hac duræ membranæ sinuum enarratione aliquid a me prætermissum, quod mentio nulla adhuc illius regionis inciderit, quam procul dubio a torculari ληνὸν Græci uocauere. Hanc sane non præterijssem, si modo certo quænam pars ita appellata fuerit, mihi constitisset. quippe aliquam sinuum sedem ita nuncupatam fuisse non ambigo : sed apud Galenum non constat, an communem primi secundique duræ membranæ sinuum congressum, a quo et tertius et quartus prodeunt, ita primum Græci appellauerint : num uero quarti duræ membranæ sinus terminum cerebri testes respicientem, atque in uentriculos exporrectum uidetur namque Galenus modo huic, modo illi parti torcularis nomen accommodare : uti sane utramque torcular dici nihil obstat. Concursus enim ille in quartum et tertium sinum, sanguinem tanquam uinum e torculari promit. perinde ac terminus quarti sinus in omnes quas emittit propagines sanguinem dispensat : adeo per me licebit, quamuis sinuum sedem torcular appellare, ac in illis regionem constituere in qua Arabes sanguinem extra uenas consistere
putarunt, modo sinuum ac cerebri uasorum seriem non perturbes : quorum quia iam primæ, secundæ et quartæ uenarum, et item duarum primarum arteriarum distributionem exequutus sum, modo proximum est, tertiæ uenæ et arteriæ diuaricationem subnectere.Tertiæ caluariam petentis venæ series. Tertia igitur uena, quæ minor est internæ iugularis portio, simulatque ramulum per foramen ipsi et neruulo cuidam quinti paris commune ad auditus organum transmisit, caluariam ingreditur, ac duram contingens cerebri membranam, in sinum uenæ prorsus modo cauatum et prorepentem cessat, qui nullam arteriæ sobolem in suijpsius cauitatem admittit, sed passim alium sinum sibi comitem asciscit, in quem arteriæ ramum exhauriri mox dicam. Præsens sinus in quem tertia absumitur uena, uarias soboles in totam duræ membranæ sedem cerebri basi substratam diffundit, a quibus denuo ductus aliquot in tenuem cerebri membranam (ut a quatuor illis grandioribus duræ membranæ sinibus) deducuntur. Inter cæteras autem huius sinus propagines per duram membranam excurrentes, una secundum cerebri latus sursum ad uerticem usque contendit, uenæ modo in multam sobolem deriuata.Quintæ ac sextæ uenarum series. Ad hanc quoque speciem quinta uena per foramen secundi neruorum cerebri paris ingressa, dein et sexta per maius octaui ossis capitis foramen, qua illi olfactus organa incumbunt, caluariam petens, in proximam sibi duræ membranæ sedem exhauriuntur. Harum utrarumque et tertiæ uenarum sinibus (quia illi caluariæ perpetuo attenduntur) caluaria aptis cauitatibus cedit, quas ipsi elegantissime insculptos primo libro recensuimus.Tertiæ arteriæ series. Tertia arteria peculiari transuersoque foramine in caluariam ingressa, in duos graciles et totidem crassos dirimitur ramos. Vnus gracilium, qui exterior est, tertiæ uenæ mox attenditur, et in duræ membranæ sinum exhauritur, illi undique attensum et commissum, in quem tertiam uenam absumi diximus. Alter gracilium ramus, qui interior humiliorque uisitur, per proprium et sibi duntaxat exsculptum foramen recta ductus, in narium amplitudinem procurrit, atque in plures dissectus ramulos, unum nasi extremo offert. Verum duo grandes rami in dextro latere (quod nisi aliud subiunxero, de sinistro quoque intelligendum est) nonnihil inuicem deducti, et adhuc caluariæ instrati antrorsum prorepunt, et mox in unum denuo coëunt, et statim a congressu in duos impares ramos diuiduntur. Minor commune cum secundo neruorum pari foramen sibi uendicans, tandem cum uisorio neruo ad oculos prorepit, atque in internæ temporalium musculorum sedi surculos communicat. Grandior autem ramus sursum conscendens, duram perforat membranam ad latus glandulæ cerebri pituitam excipientis. Quum primum uero in duræ cerebri membranæ amplitudinem contendit, in duos denuo ramos partitur, ac horum unus multiplici sobole in tenuem membranam hic cerebro obductam spargitur : alter uero tenuis membranæ portiuncula concomitatus, in uarios surculos inuicem complicatos disscinditur, ac in cerebri anfractus tantisper ascendit, dum in humilimam dextri uentriculi sedem pertingat. Hinc in posteriora primum sursum ad postremam usque eius uentriculi sedem fertur, in ascensu portiunculam propaginis cuiusdam assumens, quæ a quarto duræ membranæ sinu cerebri anfractibus inibi offertur. Quum uero hic arteriæ ramus retis quasi modo implexus, posteriorem dextri uentriculi cerebri sedem superauit, secundum eius uentriculi ductum in anteriora porrigitur, donec ipsi altera pars eius propaginis misceatur, quam sub cerebri corpore fornicis aut cameræ modo extructo, a quarto duræ membranæ sinu huc pertingere dictum est.Plexus in prioribus cerebri uentriculis constitutio. Ab hac itaque arteria, et dextra eius propaginis parte plexus ille in dextro cerebri uentriculo constituitur, quem ab extimi fœtus in uolucri forma χοροειδῆ nuncupari scimus, id nomen etiam subinde tenui membranæ cerebri accommodantes. In sinistro cerebri uentriculo plexus ille constituitur, a sinistræ soporariæ ramo, et eodem tendente altera parte eius propaginis, quam ad cerebri uentriculos a quarto sinu pertinere, superius scriptum reliquimus.Quis Galeni reticularis plexus. De reticulari uero Galeni plexu nihil hic mentiendum duxi, quod iam cerebri uasorum seriem mihi perspectam esse haud dubitem. atque ideo minus modo aliquid confingendum est, quod nouimus Galenum boum cerebri dissectione delusum, non hominis cerebrum, uti neque ipsius uasa, sed boum recensuisse. Si enim tertiæ caluariam petentis arteriæ seriem in homine examinaueris, illam, uti ego nunc enarraui, comperies : interdum tamen unicum obseruabis esse ramum, duos illos, quos aliquousque protensos inuicem coire dixi. Cæterum si bouis arteriam indagaueris, duramque cerebri membranam iuxta glandis pituitam cerebri excipientis latera diuiseris, aliquid Galeni reticulari plexui simile comperies, neque amplius hæc mea paradoxa admiraberis, quum ea homini, ut Galeni descriptio aliqua ex parte boui, conueniat. Verum hæc ad septimum spectant librum, qui principis animæ sedi consecrandus, horum uasorum dissecandi rationem lucidissime persequetur.
[Illustration]
PRIMA figura exhibetur nudæ et ab omnibus partibus liberæ uenæ arteriosæ delineatio : cuius orificium apertum finxi, ut tres membranæ sanguinem e pulmonibus dilatato corde in dextrum ipsius sinum regurgitare prohibentes, in conspectum uenirent :
| 1,2,3 | notantur autem illæ notis 1, 2, 3. |
| A | Sedes, qua arterialis uena ex cordis dextro sinu originem ducit. |
| B | Interior arterialis uenæ tunica, quintuplo propria uenæ tunica crassior. |
| C | Exterior uenæ arterialis tunica, peculiari respondens uenarum tunicæ. |
| D | Arterialis uenæ caudicis in duos truncos diuisio. |
| E | Ac E quidem dextrum truncum indicat, multiplici sobole dextris pulmonum sedibus distributum. |
| F | F uero dextrum indicat truncum. |
| G | G et G autem insignitur arterialis uenæ per pulmonum substantiam series. |
[Illustration]
Hæc figura nudæ omnibusque partibus liberæ uenalis arteriæ delineationem proponit, ipsiusque characteres ita se habent.
| H | Venalis arteriæ a corde pronascens initium. Huius uasis orificij membranæ quia in corde consistunt, hic simul cum uase, ut in arteriali uena, exprimi nequierunt. |
| I | Indicatur crassities simplicis arteriæ uenalis tunicæ. |
| K,L | Prima uenalis arteriæ diuisio, simul cum ipsius ortu facta. |
| M,M,etc. | Series uenalis arteriæ per pulmonum substantiam innumeris propaginibus facta. |
Vasa in arteriarum uenarumque sermone adhuc reliqua. RELIQVA adhuc in uenarum arteriarumque sermone sunt duo uasa, quæ singula duabus uocibus a dissectionum proceribus explicantur : ac unum quidem uenam arterialem, alterum uero arteriam uenalem appellant, nomen nimirum ab usu, et appendicem a corporea substantia indentes. Vena itaque arteriosa uas dicitur, ex elatiori sede dextri cordis uentriculi in pulmones numerosissima ramorum serie digestum, sanguinem'que in eo cordis uentriculo elaboratum pulmonibus subministrans. Atque hoc uas non uenæ, sed arteriæ constat corpore : unde etiam quia sanguinem uenarum modo defert, uenæ nomen obtinuit. quod uero arteriarum tunicis conformetur appendix iste, arteriosa illi adijcitur. Porro alterum uas a sinistro latere basis sinistri cordis uentriculi egressum, sparsa etiam sobole in pulmones disscinditur, ac aerem ex pulmonibus in sinistrum cordis uentriculum deferendo potissimum famulatur, et interim uenarum corpore constituitur. Vnde quia aeris deductui subministrat, spiritaleque organum est, arteria appellatur, a substantia autem et conformatione uenalis dicitur. Atque ita secundum corpoream substantiam, uas quod ex dextro cordis sinu pronascitur, arteria est : quod autem ex sinistro, uena. Contra usus ratione, uas ex sinistro sinu prodiens, arteria censetur : ex dextro autem, uena. Cæterum quæ uenarum arteriarumque corporea sit substantia, duobus primis huius libri Capitibus perstrinxi. Quamobrem uero hæc uasa et ortu et usu ac substantiæ conformatione a uena arteriaque discrepent, deinde cuiusmodi membranæ ipsorum orificijs præficiantur, in sexto libro qui uitalis animæ partibus dedicabitur, exequar. Nobis uero præsenti libro finem imponentibus, nemini mirum uideri debet, prolixum Caput hic non subnecti, quod uenas citra arteriæ consortium in corpus diffusas, item arterias citra uenæ consortium recenseret. Quandoquidem si quis earum desideret (uti sane debent omnes) enumerationem, ilico hanc ex uenarum et arteriarum tabulis, cum has mutuo conferet, spectabit. Integræ enim magnæ arteriæ delineationi, nuda uenæ cauæ effigies proportione respondet, ambasque in eandem circumferentiam digessimus. Cæterum quo minus hac in parte meam operam quis requirat, ad præsentis Capitis adeo'que totius libri finem, meæ Epitomes tabulam impono, qua uenas et item arterias meo marte sum conatus exprimere. Hæc enim quum et arterias simul cum uenis complectatur, etiam lucidissime commonstrat, quæ nam uena citra arteriæ consortium, et quæ rursus arteria absque uena coniuge per corpus digerantur. Verum quum uenæ cauæ ramorum seriem in præsentis libri contextu prosequerer, non semel sane ad uenæ sectionis tractationem sermo lubens prorupisset, modo uenam huic illi'ue parti uiciniorem, modo remotiorem, eamque aut grandem aut exilem, et secundum rectitudinem undecunque hæc petatur, fibrarumque consensum huic aut illi parti correspondentem, enarraturus : et non uulgariter admoniturus, sanguinem e secta uena fluentem, in totius uenæ corpore complecti : ideoque non partium uenis accumbentium situm, sed uenarum ductum atque distributionem in illa quæ omnibus in ore est, rectitudine animaduertendam : itaque de uenæ sectione agendum, atque de utero quopiam, qui hinc inde uarios processus educeret, et interim unicus continuusque esset. At semper quantumuis inuitus sermonem cohibui, quum ex uenæ distributionis enarratione, adeoque ex uenarum effigie cuiuis (qui modo tres euacuationis species, et præsentis, aut eminentis affectus naturam minime ignoret) futurum sit longe facillimum, dignoscere quæ'nam uena huic illi'ue membro propinquior sit, quæque amplior aut gracilior : deinde quæ leui aut difficili opera diuidi possit : postremo, quæ fibras et rectitudinem cum laborantis membri uenis participet.
[Illustration]
In præsenti figura primum maiusculi Latinorum occurrunt characteres, organa præter uenas arteriasque obuia notantes. Significatur itaque
| A,A,A | Septum transuersum. |
| B | Cordis inuolucri portio, inibi asseruata, ubi id septo continuatur. |
| C | Cor sua sede repositum. |
| D,D,D,D | Quatuor pulmoni fibræ lobi'ue. |
| E | Aspera arteria. |
| F | Gibbi iecoris magna portio. |
| G,G | Cauum iecoris. |
| H | Vesicula excipiendæ bili flauæ parata. Si interim ex characterum serie aliqui omittantur, non ideo aliquid præsenti figura expressum, nos innotatum præterijsse arbitraberis, quum ex Epitomes nostræ tabulishuc duntaxat tantum assumpserimus, quantum uenarum arteriarumque digestioni ostendem. |
| O | Lienis caua sedes. |
| P | Dextri renis anterior sedes. |
| Q | Sinister ren. |
| S | Virilis uesicasimul cum umbilico et uasis umbilico asscriptis, reliquisque partibus quas sparsim in characterum explicatione indicabimus. |
| T | Venæ cauæ caudicis sedes, inter septum tranuersum et cor consistens. |
| V,X | Vasorum coronarum ritu cordis basim ambientium sedes, atque adeo cordis basis. |
| Y | Cordis mucro. |
| Z | Rami ab arterijs uenisque coronalibus deorsum per cordis superficiem diffusi. |
| a | Hac parte cauæ caudexin dextrum cordis sinum dehiscit. |
| b | Dextra cordis auricula. |
| c | Sinistræ auriculæ cordis mucro. |
| d | Venæ arterialis caudex. Venalis autem arteriæ initium quia in sinistro cordis latere (ut hic cauæ orificium in dextro) consistit, conspici hac figura nequit. |
| e,e | Notant tamen e et e uenalis arteriæ et uenæ arterialis in dextram pulmonis partem progressus, nondum pulmonis substantia undique circundatos. |
| f | Magnæ arteriæ caudex. |
| g | Magnæ arteriæ truncus, partes cordi subditas petens. |
| h | Superiora petentis magnæ arteriæ trunci portio, sinistro brachio potissimum oblata. |
| i | Dicti modo trunci insignior portio, atque adeo ipsius in duos impares ramos distributio, |
| k,l,m | quorum alter sinistra est soporalis k notata, grandior uero dextram format soporalem l insignitam, et arteriam potissimum in dextrum brachium excurrentem et m notatam. |
| n,n | Hac excurrunt septi transuersi nerui, quorum initium in figura cui illa cuius indicem prosequimur, firmatur, P insignitur. |
| o | Venæ pari destitutæ initium, ipsius uero series in præsentis figuræ tergo est conspicua. |
| p | Cauæ in iugulo bipartitio, ac utrinque ad p latera exortus apparent uenarum pectoris ossi propriarum, ac ad umbilici usque regionem excurrentium. |
| *,q | Harum altera simul cum coniuge sibi arteria * insignita, in uno latere q notatur. |
| r | Venæ superior aliquot costarum interualla adeuntis initium. |
| ∫,∫ | Vena per transuersos ceruicis uertebrarum processus cluariam petens, atque in secundum duræ membranæ sinum simul cum coniuge arteria absumpta. |
| t,t,u,u,x,x,y | Notatur enim primus sinus t, t,secundus u, u,tertius x,x, quarti initium y. |
| z | Axillam petens uena, quæ in sinistro latere humerariam indicatam promit. In dextro autem latere illius initium hic ab externa pendet iugulari. |
| β,γ | Hic abtruncatæ propagines illæ sunt, quæ ab axillam petente uena in thoracis anteriora, posteriora et latera digeruntur. |
| δ | Interior iugularis. |
| ε | nterioris iugularis in duas uenas distributio, quarum altera secundum duræ membranæ petit sinum, altera in latus sinistrum duræ membranæ excurrit. |
| ζ | Exterior iugularis. |
| η | Exterioris iugularis ad fauces distributio. |
| θ ι κ λ μ | Ipsius pars post aures ad occipitium excurrens notatur, ad tempus et uerticem, ad faciem et frontem, ad secundum duræ membranæ sinum. μ uero duo ipsius rami indicantur, quorum alter per octauum capitis os caluariam petit, alter per secundi paris neruorum cerebri foramen. |
| ν | Aliquot subsequentes chararacteres in dextro ponuntur latere, soporalis arteriæ seriem indicantes. Atque hic ν arteriæ portionem indicat caluariam petentem, postquam ramum a se diffudit, cum externa iugulari ad faciem, et ad tempus, et post aurem digestum. |
| ξ | Soporalis ramus primum duræ membranæ petens sinum. |
| ο | Præcipua soporalis portio per priuatum foramen caluariam petens. |
| π | Versus narium amplitudunem exporrectus ramus. |
| ρ | Ramus in dextrum latus duræ membranæ excurrens. |
| ς,τ | Rami soporalis præcipui, qui plexum reticularem efformare perperam creduntur. |
| υ | Ramus oculos petens. |
| φ | Ramus tenuem adiens membranam cerebri basi obuolutam. |
| χ | Plexus, quem extimo fœtus inuolucro comparamus. |
| ψ | Sexti paris neruorum cerebri dexter neruus, illic abscissus qua secundum laryngis latus deorsum fertur. |
| ω,ω | Dexter recurrens neruus. |
| 1 | Sexti paris neruorum cerebri truncus sinister. |
| 2,2 | Recurrens neruus sinister. |
| 3 | Neruulus cordis basim accedens. |
| 4 | Posteriora ceruicis et occipitium adiens uena. |
| 5 | Scapulæ posteriora petens uena. Verum etsi posthac arteriam priuatim non insigniamus, prompte ex delineatione liquet, cui'nam uenæ arteria exporrigatur. |
| 6 | Ad cutem qua summus humerus integitur. |
| 7 | Humeraria qua cutem subit, cubitumque adit. |
| 8 | Humerariæ ramus altiora cubiti articuli interdum petens. |
| 9 | Ramus ab humeraria ad communis uenæ constitutionem repens. Verum modo conduxerit potius minores latinos characteres assumere, ne quum arithmetici characteres geminandi essent, plura ipsis obliterentur. |
| a,a | Humerariæ ramus per radium cubitique exteriora ad ulnæ appendicem et brachiale properans, axillarisque ramo p notando, illic ubi π uisitur, aucta, et paruum digitum, deinde et anularem præcipue accedens. |
| b | Axillaris ramus, cuti anteriorem interioremque brachij sedem inuestienti dispensatus. |
| c | Ad musculos cubitum extendentes. |
| d | Ramus quartum brachij neruum ad cubiti usque exteriora concomitans. |
| e | Axillaris in duos truncos partitio. |
| f,f | Truncus in alto latitans, et arteria undique concomitatus, et per cubiti flexum in cubitum tendens. |
| g | Dicti trunci ramus radio exporrectus, et surculos pollici, indici et medio exhibens. |
| h | Arteriæ dictum ramum concomitantis soboles, externam manus sedem inter indicem ac pollicem accedens. |
| i | Reconditi illius trunci ramus ulnæ exporrectus, et paruo digito, anulari et medio soboles depromens. |
| k | Sub cute excurrentis axillaris trunci iuxta cubiti articulum diuisio. |
| l | Axillaris ramus communem constituens. |
| m | Communis uena. |
| n | Communis uenæ instar diuisio, atque dein ipsius per externam manus sedem series. |
| o | Surculus communis internam manus adiens sedem, et hic alijs commixtus ramulis. |
| p | Axillaris ramus ulnæ exporrectus, uarieque in cutem dissectus, et suo extremo qum quodam humerariæ ramo coiens, ubi posuimus. |
| q,q | Series uenarum internam cubiti cutem et uolam implicantium. |
| r | Vmbilici portio. |
| ∫,∫,∫ | Vena ab umbilici in iecur exporrecta. |
| t | Meatus urinam fœtus inter secundum ipsius inuolucrum et intimum deferens. |
| u,u,u,u | |
| ε | Portiuncula nerui iecoris cauo a uentriculi neruis deprompta. |
| ϛ,ϛ | Meatus bilis uesiculæ duodeno insertus. |
| τ | Venæ portæ caudex. |
| υ | Iecori inserta arteria, et neruus quoque illi exporrectus arteriæ. |
| φ | Bilis uesiculam adiens arteria et neruus. |
| χ | Venæ bilis uesiculam adeuntes. |
| ψ | Vena et item arteria posteriorem uentriculi sedem iuxta ipsius inferius orificium accedentes. |
| ω | Vena uentriculum petens, qua gibbum ipsius dextram dorsi sedem spectat. |
| a | Vena, arteria, neruus dextram fundi uentriculi sedem implicantes. |
| b | Minor portæ maximæ distributionis truncus. |
| c | Grandior truncus maximæ partitionis uenæ portæ. |
| d | Vena et arteria duodeno intestino potissimum exporrectæ, et ipsis attenso corpore glanduloso suffultæ. |
| e | Vena cum coniuge arteria dextram sedem adiens inferioris membranæ omenti. |
| f,f | Radix arteriæ in iecur, uentriculum, lienem et omentum, et bilis uesiculam digestæ. |
| g | Vena cum coniuge arteria superius uentriculi orificium coronæ modo tandem cingens, atque in uentriculi figura inter a et a occurrens. |
| h | Vena et arteria præcipuam inferioris membranæ omenti sedem petens, et colon qua uentriculo exporrigitur implicans. |
| i,i | Glandulosum corpus uasorum distributioni hic præsectum. |
| k | Inferioris omenti membranæ sinistram sedem accedens uena. |
| l,l | Vasorum series ad lienem. |
| m,m,n | Vasa ab illis quæ lieni inferuntur sinistram uentriculi sedem adeuntia. Verum præcipua n indicantur, quæ sinistram sedem fundi uentriculi implicant. |
| o,o,o | Series est uenarum et item arteriarum intestines propriarum. |
| p,p | Radix præcipuæ arteriæ intestina petentis. |
| q,q | Minor arteria intestinis propria. |
| r,r | Glandulæ in mesenterio positæ, et nuper narratos uasorum diductus corroborantes. |
| ∫ | Foramen septi transuersi stomachum transmittens, atque adeo sinus iecoris stomacho cedens. |
| t | Iecoris ligamentum, quo sinistra ipsius pars septo nectitur. |
| u | Magna arteria septum permeans, atque adeo ipsius ramus in dextram septi partem excurrens. |
| x | Cauæ uenæ caudex. |
| y | Vena sinistri renis pinguem accedens tunicam. |
| α | Vena et arteria reni dextro oblatæ. |
| β | Vena dextri renis pinguem tunicam intexens. |
| γ | Sinistrum renem accedens uena et arteria. |
| δ | Sinistra seminalis uena. |
| ε | Dextra seminalis uena. |
| ζ | Arteriarum seminalium ortus. |
| η, η | Sinistræ seminalis uenæ et arteriæ congressus. |
| κ | Sinistrum testem una cum tunica adhuc ipsi propria atque a peritonæo pronata, et 1, 2 notata delineauimus: ita tamen hic est dissecta apertaque ut nihil quominus apte cernatur impediat.imo etiam musculum illi innatum commonstrat κ indicatum. |
| λ | Hac uena et arteria peritonæi amplitudinem egrediuntur. |
| μ | Varicosum corpus ipsaque adeo uenæ arteriæ uaria et admirabilis implicatio. |
| ν | Sinister testis tunica ipsi proxima obtectus. |
| ξ,ξ | Vasis semen deferentis ad testem reuolutio. |
| ο,ρ | Vasis semen deferentis ascensus ad pubis os. |
| ϖ | Sinistri uasis semen deferentis ad pubis ossis posteriora inflexus. |
| ϛ | Dextri uasis semen deferentis reflexus. |
| τ | Dextri sinistrique uasorum semen deferentium coitus. |
| φ | Vasorum semen deferentium insertio. |
| χ,χ | Glandulosum corpus uasorum semen deferentium insertionem excipiens. |
| ψ | Meatus urinæ seminique communi. |
| ω,ω | Musculus orbiculatim dicto iam meatui obductus. |
| œ,œ | Penis atque adeo ipsius corpora. |
| æ,æ | Venæ et arteriæ lumborum uertebris ipsisque adnatis musculis, et abdominis lateribus exporrectæ. |
| b | Vena caua et arteria super os sacrum partitio. |
| c,c | Arteriolæ sunt sacri ossis foramina petentes. |
| d | Sinistri partitionis dictæ trunci diuisio. |
| e | Interioris rami dictæ diuisionis propago, nates et coxendicis ossi adnexa petens. |
| f | Dicti rami propago tandem uesicæ et utero digesta. |
| g | Pars est arteriæ fœtui peculiaris, quam antea ad uesicæ latera u, uti et hic quoque in maiori figuræ portione, notauimus. |
| h | Portiuncula exterioris rami dictæ antea diuisionis ad reliquum accedens interioris rami. |
| i | Reliquum interioris rami per pubis ossis formen in musculos interiorem femoris sedem occupants distributum. |
| k | Sedes qua soboles dicti reliqui alteri uenæ commiscetur. Verum hic ex tabula prompte animaduertis, quando et arteriæ subaudiendum est, quum scilicet uenæ arteriam attendi cernis. |
| l | Exterioris rami propago, abdominis inferiorem sedem ad umbilicum usque perrepens. |
| m,m | Vena per femoris et tibiæ interiora sub cute ad digitos usque pedis distributa, et in progressu uarios edens surculos. |
| n | Coxendicis anteriora petens, sub cute tamen. |
| o | Musculos et cutem femoris exteriorem sedem occupantes intertexens. |
| p | Musculis anteriorem sedem femoris occupantibus digesta. |
| q | Dictæ modo uenæ congressus cum ea quæ per pubis ossis foramen femur adit. |
| r | Hac præcipua femur petens uena secundum femoris os reflectitur. |
| ∫,t | Propagines musculos posteriorem femoris sedem occupantes, et cutem huius sedis ad suram usque accedentes. |
| u | Diuisio in poplite, atque adeo rami in musculos a femoris capitibus hic pronascentes distributi. |
| x | Maioris dictæ diuisionis trunci ramus, cutem internam ad summum usque pedem implicans. |
| y | Vena et arteria (quanquam id non additum oportuit) fibulæ exporrecta, ac inter musculos latitans. |
| α | Maioris dictæ diuisionis trunci ramus, cutem internam tibiæ sedem integentem, ad digitos usque uarie subiens. |
| β | Ramus dicti trunci suram ad calcem usque petens. |
| γ | Propago grandioris trunci inter musculos tibiæ anteriorem sedem occupantes, ad pedis usque superiora et digitos digesta. |
| δ | Trunci grandioris reliquum inter musculos posteriorem tibiæ sedem sibi uendicantes deorsum repens, et inter tibiam et calcem pedem subiens, ramulos digitorum inferiori sedi communicans. |
| Ramuli a uena et arteria in membranam excurrentes, qua peritonæo committuntur. | |
| ι | Portio uenæ et arteriæ testem adeuntium, superiorem fundi uteri sedem petens. |
| κ | Commixtio uenæ et arteriæ seminalium, quæ instar pyramidis est, et uaricibus assimilatur. |
| λ | Testis sinister. |
| μ,μ | Vas semen a teste in uterum deferens. |
| ν | Obtusus uteri fundi angulus, in quem uas semen deferens insertionem molitur. |
| ξ | Hac sede fundus uteri in ceruicem terminatur, hacque regione ipsius consistit orificium. |
| ο,ϖ | Vteri ceruix. |
| ϱ | Hic uesicæ ceruix in uteri ceruicem producitur ac desinit. |
| ϛ | Vasa sunt inferiorem uteri fundi sedem et ceruicem implicantia. |
| τ,τ | Ceruicis uteri oris colliculi. |
| υ,υ | Meatus urinam e renibus uesicam deducentes. |
Quoniam magna figura cum ipsi annexis partibus uiri uenas ac arterias omnes proponit, lectori me non incommodaturum duxi, si muliebrium uasorm tantam seriem proponerem, quantam a uirilibus uasis illa differt. Quod duntaxat in seminalium uasorum ad testes ductu perficitur, et uenis arterijsque uterum implicantibus. Quæ omnia præsenti figura simul cum muliebri uesica proponuntur : ipseque characterum index est eiusmodi.
[Illustration]
TERTII LIBRI FINIS.
Vt figuras hac charta impressa commode suis sedibus glutines, illæque ualidiores reddantur, primum præsenti chartæ membranam subglutinabis, singulasque figuras a superflua papyro resecabis.
[Illustration]
PRIMA, quæ uenæ pari carentis distributionemproponit magnæ figuræ tergo illic uenit committenda, ubi cauæ caudex eam uenam promit. Ac o in utrisque figuris scriptum spectatur.
[Illustration]
SECVNDA, ubi a redundanti papyro circuncisa erit, duas partes constituet, quarum superior uenam arteriamque dextri lateris exprimit, sub pectoris osse superiorem abdominis sedem petentes Huius itaque q ad magnae figurae q figetur, et * ad ranum qui ad dextrum latus ζ et m in magna figura occurrit. Cæterum humilior pars uenam arteriamque exprimens, quæ inferiorem abdominis sedem implicans, illic est iungenda, ubi earum radices iuxta l in dextro latere spectantur.
[Illustration]
TERTIA cæteris dignior, uenæ portæ distributionem simul cum arterijs illam concomitantibus, magnaque inferioris membranæ omenti portione et liene pariter exprimens, ad cauam iecoris sedem maiori figuræ nectetur, ubi ν, φ, ϛ et contermini aliquot characteres in utrisque figuris spectantur.
[Illustration]
QVARTA portionem gibbæ sedis iecoris proponens, non inutiliter ueluti ex puncto illic glutinabitur, ubi A inter ∫ et F maioris figuræ consistit.
[Illustration]
QVINTA præter testes ipsorumque inuolucra et urinarios meatus, uenas arteriasque seminales ostendens, illic est committenda, ubi κ in ambabus figuris obuium est, aut ubi uena seminalis arteriæ primum iungitur, meatuque urinarij illis subijciuntur.
[Illustration]
[Illustration]
SEXTA primum sub SEPTIMA venit glutinanda. Septima enim uesicæ et penis anteriorem sedem proponit, una cum uasis quæ umbilico asscribimus. Sexta autem humiliorem penis superficiem in hoc expressimus, ut tota figura ex ambabus illis consurgens charactere φ super quintæ figuræ φ necti queat, ac postmodum penis intar S implicari.
[Illustration]
OCTAVA figura mulieris uesicam et umbilici uasa, urinariorumque meatuum portionem continens, maiori non est committenda, sed illi figuræ quæ in chartæ tergo ubi maior impressa est, uterum ipsius, uenas et arterias seminariaque uasa commonstrat. Iungetur itaque octaua ad paruam illam figuram ubi κ occurrit, uenaque seminalis arteriæ committitur : nexus uero fiet urinarijs tantum meatibus, proportione a uesicæ situ sumpta.