De Roland Desmarets de Saint-Sorlin, Avant 1650
Note [u]
admittere : probatis tantùm, et spectatis vi-
ris id concedi vellem, ídque sub chirogra-
pho : alioqui res omnis mihi ostentationis
magis, quàm magni alicuius emolumenti
esse videtur. Sed quorsum, inquies, ista ?
nempe ut tibi declararem, te non minùs
sapienter, quàm humaniter facere mihi vi-
deri, quòd præter præcipuum illum fru-
ctum, quem ex libris tuis, sedulò quantum
per occupationes licet, iis incumbendo,
percipis, alium etiam illos communican-
do colligis : multùm in hoc a quibusdam
cani Æsopico similibus abhorrens, qui cùm
libros suos rarò attingant, tamen illorum
facere copiam, et aliis meliùs vsuris com-
modare recusant. Ex instructissima siqui-
dem, quam possides bibliotheca, volumi-
na leuiter etiam notis, nedum amicis uten-
da liberaliter præbes : ex quorum numero
cùm is sim, qui his frequentiùs vtar ; quam-
uis sæpe aliàs, quantum eo nomine me tibi
obstrictum esse sentiam, coram testatus
sim, tamen hac etiam epistolâ significare
volui. Vale.
"Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.