Texte : Jean Pecquet
Experimenta nova anatomica (1651)
Chapitre iii

Note [a]

Page 7Ioan. Pecqueti Diepæi Experimenta nova anatomica.

Caput iii.

Detectum intra Thoracem Lactearum bivium, ad

quartam dorsi Vertebram, à Chylosâ Subclavio-
rum evolvitur scaturigine, ultra quam nullus La-
ctearum surculus ad superiora porrigitur
.

Suffecissem illicò in demortui locum,
quem mihi tum ex improviso sors Ca-
nem obtulerat, nisi exhaustas ex longâ
inediâ Lacteas macies portendisset. Ie-
junum igitur parabam confarcire ; cùm
arbitrio virorum, quos rei novitas ad spectaculum
exciverat, impastum animal eviscero.

Manifestum fuit, quod intempestivè urgentibus
significaveram ; exinanitus nempe tam miserè cum
Intestinis erat Ventriculus, ut nec Lactearum usquam
ulla vestigia, ne in mesenterio quidem, superfuerint
cujusquam scpectantium oculis sentienda.

Reclamavit extemplò irrequietæ censuræ superci-
liosa austeritas, atque non apparentibus, fidei denega-
vit substantiam. Ego, cum viderem plures, ne univer-
sos dicam, contemptu assensum gesticulante, quid-
quid argumentarer mihi concedere. Bene est (in-
quam apud me) oculis tandem didicistis uti : at iis-
dem ipsis oculis, quorum fastidiosos nictus facili subi-
vi obsequio, æquum est, iteranti Extispici detis
pœnas.

Prædixeram certè, accelerantibus temerè immatu-


Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Experimenta nova anatomica (1651)
Chapitre iii, note a.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0013&cln=a

(Consulté le 10/12/2025)

Licence Creative Commons "Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.