Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli (1651)
Chapitre viii
Note [a]
Page 49, Ioan. Pecqueti Diepæi Dissertatio anatomica de circulatione sanguinis et chyli motu.
Caput viii.
Esse non Pondus, sed et rarefactorium
Aëri Elaterem, Experimentis
demonstratur.Agerem de Aëris ponderositate, etiam in proprio (ut aiunt) loco, nisi notum
foret omnibus argumentum. Ecquis
enim non videat Aërem ultrò in lacu-
nas et scrobes, vel ad imum usque (si
foderis) centrum mundi descensurum ? quis nesciat
folliculum, quò turgidior est, eò etiam fore se ipso
flaccido graviorem ? quis, si trutinaverit intensam
condensato Aëre (quæ pneumatica dicitur) catapul-
tam (vulgo une harquebuse ou canne à vent) ejusdem
tum pondus non observaverit superaturum explosæ
gravitatem ? cui demùm ælopilæ calidæ, seu cujus
Aër si caloris apprimè rarefactus est, ignota levitas,
nunquam ejusdem frigidæ gravitati comparanda ?Nec verò Aëreum ejusmodi pondus in athmosphæ-
ræ vapores refundendo, putes sententiâ me deterre-
ri. Per Aërem enim athmosphæram intelligo, nec al-
tius impræsentiarum mea Philosophia transcendit.Hunc fingito tibi velut spongiosi vel lanei potiùs
cumuli terraqueum orbem ambientis molem ; cujus
proinde partes superiores ab inferioribus, compres-
sione gradatim incedente, sustineantur, sicut, quo
terris accedunt viciniùs, eo etiam incumbentium
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.