Note [a]
Page 188, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.
Riolanum injuriâ Lactearum Thoracicarum inven-
tum damnare, quoniam primùm à juvene dete-
ctum est, illumque malo exemplo juvenilem ætatem
à scientia deterrere.Magnam vim esse veritatis statim suæ
responsionis initio declarat Riolanus, cu-
jus non minùs potenti quàm secreto im-
pulsu præsagit ipse, non sine ratione
Scholæ Medicæ Parisiensis cœterarum
principis seniori, {a} probro ac dedecori verendum {b} fore,
quod adversus Experimenta anatomica pugnam in-
stauret. Vt enim prius in doctissimum Harveum de
sanguinis circulatione disputans plurimarum obser-
uationum evidentissimæ experientiæ se opponit : sic
in hocce opere canales Chyli thoracicos discerpens,
eidem manifestissimè adversatur. Quam verò gloriam,
nisi inanem et falsam captare, quemnam operis fru-
ctum percipere potest ? {c} qui omnis medicæ certitudi-
- Traduction à mes yeux impossible sans remplacer “ cœterarum principis seniori ” par “ cæterorum collegarum principi seniori ”.
- Sic pour : verendum.
- Sic pour : non potest.
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.