Texte : Trois lettres de William Harvey
sur les Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1652-1655)
Note [a]
Page 620, Guilielmi Harveii Opera omnia.
Epistola tertia.
Responsoria Morisono, Medicinae Doctori :
Parisios.
Clarissime vir,Quvm literis tuis humanissimis hactenus nihil responde-
rim, id inde factum, quod libellus D. Pecqueti (super
quo judicium meum expetebas) nisi sub finem proxime præ-
terlapsi mensis, ad manus meas non pervenerit. Hærebat, cre-
do, apud aliquem, qui vel deferendi incuria, vel res novas per-
legendi aviditatem me illius fruitione diu adeo frustratus est.
Vt igitur quid de eo sentiam plane intelligas, laudo sane pluri-
mum viri illius in corporum dissectionibus diligentiam, in ex-
perimentis novis faciendis dexteritatem, et in judicio super iis-
dem ferendo solertiam. Nempe difficili hoc tramite ad verita-
tis abdita pertingimus ; sensuumque suffragiis innixi Deum in
operibus suis ducem ac praeceptorem agnoscimus : dum specio-
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.