Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
4e de 6 parties
Note [a]
Page 108, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos.
Pecquetianus alter exprobrat Riolano, quod
præcipuum suæ reprehensionis argumentum de sor-
dibus spiritus vitales inquinantibus ex eius secun-
da Epistola deprompserit, quod ipse præuidit, et
per antecessum soluit. Multum tibi debeo, quod
mihi suppeditaris arma potentissima, ad euer-
tendam istam sanguificationem in Corde fa-
ctam. Sed meæ rationes sunt valde dissimiles
tuo ratiocinio.Page 203. Riolano familiarissimum est, sol-
uere inexpugnabile argumentum ab experientia
depromptum, sine operum Naturæ inspectione.
Exempli gratiâ, vt evertat demonstrationem Cir-
culationis sanguinis in Porta, quæ manifesta est, li-
gato viui canis Mesenterio, et maximè constricto
eiusdem Portæ trunco iuxta Hepar, inter quod et
vinculum subsidens statim exsanguis Portæ trun-
cus obseruatur, qui laxato vinculo, sanguine tur-
gidus apparet. Nescis inter ista duo vincula ra-
mum Splenicum et Mesentericum contineri,
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.