Note [a]
Page 3, observationes raræ et novæ de venis lacteis.
Eruditissimo et Doctissimo Medico, omnium
Anatomicorum longè præstantissimo, ac Re-
giorum in nobilissima et antiquissima Pari-
siensis Medicinæ Facultate Professorum De-
cano, Domino, D. Ioanni Riolano,
eius obseruantissimus Carolus le
Noble, Doctor Medicus in Medicorum
Rothomagensium Collegium cooptatus.Ea est, Vir Illvstrissime,
insignis tuæ doctrinæ altitudo, vt
nesciat quisquis aggreditur elu-
cubratos à te libros legere, vtrum
profundam ingenij tui subtilita-
tem minùs valeat assequi, an verò
magis debeat vberem eruditionis fœcunditatem
admirari. Illi mentis tuæ indefessè laborantis tam
mirabiles quàm ingeniosi partus, mox vt obste-
tricante prælo nascuntur, omnium, ne pereant,
excipiuntur manibus ; nullius, vt adolescant, non
fouentur sinu : et inter cætera, quæ tuis in Ope-
ribus mira suspiciuntur, hoc omnem superat ad-
mirationem, quod tuos sentias laudatores, quos
censores suspicari debueras, et obtusis suaui, sed
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.