Note [a]
Page 35, observationes raræ et novæ de venis lacteis.
appendix
ad Epistolam Riolani.
Qvoniam hodierna Anatome, et
peritia Medici, ab ignaris veræ Me-
cinæ reputatur consistere in cogni-
tione et demonstratione Venarum
Lactearum Mesentericarum et Thoracicarum,
neglecta cadauerum humanorum Anatomica
scientiâ, qualis in Scholis docetur, et inde mul-
tum se profecisse putant in Medicina, dum asse-
runt Cor hæmatoseos esse officinam ; Iecur bilis
reconditorium, et Vasorum Lymphaticorum
scaturiginem, Illos omnes, qui tractant istam
Anatomem eo modo cum iactantia et ostenta-
tione intolerabili, insanire sustineo, dum se vo-
cant veræ sapientiæ Anatomicæ cultores et pos-
sessores : Alios mutæ frigidæque Anatomes, Pro-
fessores appellant : Itaque proposui manifestè de-
monstrare illorum inscitiam et imperitiam in
rebus Anatomicis.Atque vt perspicua sit et intelligibilis nostra
demonstratio, priùs ostendam in Cadavere hu-
mano vnica lectione duarum horarum, absque
vlla laceratione, partium Vitalium in Thorace,
et Naturalium in aluo, sedes et functiones. Aper-
to igitur Thorace, cum eleuatione sterni, et ab-
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.