Note [b]
Page 153, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.
ctius, et fidelius administrasses in agnis,
vitulis, capreolis bene pastis, ut in cani-
bus fieri assolet. Miror cur omiseris feles,
animalia domestica ; quorum magna co-
pia ; mentionem eorum non fecisti, quia
in illis non invenisti venas istas lacteas.Pag. 18. Audacter pronuntias, etiam
hominibus non esse disparem chylosæ sub-
stantiæ officinam. Ego contrà, officinæ
dissimilem esse structuram affirmare au-
sim, quia si extat in brutis, non sequitur
reperiri in homine, nam hominis, et bru-
ti fabricæ partes internæ, sunt prorsus dis-
similes, si accurate spectentur, et nisi homi-
nem viuum secueris, nunquam invenies
istas venas lacteas cum receptaculo chyli ;
quia in brutis statim internecione, eua-
nescunt, et abolentur, ut tu ipse asseueras,
ut ne quidem ipsarum vestigia conspi-
ciantur.De existentia et hyparxi venarum la-
ctearum in homine, tua probatio nititur
Observatione Gassendi, sed aliter describis,
et alios usus assignauit. Verum est, istas ve-
nas lacteas ab Asellio descriptas, in homi-
ne extare, id à me olim publicè in Scholis
demonstratum cum admiratione, etiamsi
tum essent mihi ignotæ venæ lacteæ Asellij.
Deinceps id conabor in hominibus sup-
plicio addictis, et genialiter pastis ac sa-
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.