Note [b]
Page 158, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.
Nunc ad chyli motum accedo, Quem
scribis exprimi per apertos porulos trans in-
testinorum tunicas, in lactearum canalicu-
los secedere ; Naturam vero mirabili illitu,
introrsum quod rugosum, aut spongiosum,
mollissimæ substantiæ peristroma aggluti-
nasse. Omnes Anatomici agnoscunt tuni-
cam intestinorum esse carnosam, ut exsu-
gat chyli tenuiorem portionem, et si acri-
monia præterlabentium humorum ero-
datur, reparari queat : Propterea istud ru-
gosum, et spongiosum non reperitur in
intestinis, nisi loricatio quædam, vel in-
crustatio pituitosa.Pag. 76. Chylum non trahi sic probas,
Sive liges in mesenterio lacteas, sive intra
thoracis caueam easdem innodaueris, trans
vinculum, hoc est versus intestina, tume-
scentes attractoriam sententiam suffocabunt.
Istud experimentum tibi non militat ; nam
non dicis infra vinculum, versus recepta-
culum vacuas esse lacteas innodatas, sed
tantum tumescentes versus intestina ap-
parere. Non est verisimile receptaculum
membraneum, chylum prolectare, ideo-
que propelli chylum in lacteas venas, ut
asseueras. Ac proinde eludis comparatio-
nem illam de hirudinibus, quæ sugunt
Sanguinem : sic venæ mesaraicæ, inquit
Galenus, intestinis affixæ eliciunt chylum,
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.