Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre xviii
Note [b]
Page 63, thomæ bartholini de lacteis thoracicis historia anatomica.
plurima in cibis sumpta cum chylo lacteo ad mammas
mulierum observata sunt deferri. In qvam rem Martia-
nus exempla à se visa Romæ signavit. Uxor Cementarii
Romani, assumpto purgante, post horam puellæ annicu-
læ mammam porrexit, qvam lactabat, unde tam fortiter
statim vel brevi interpositâ morâ purgata est, ut de super-
purgatione lethali dubitatum sit. Mater verò nullam me-
dicaminis vim est experta. Idem notat de capra muliere
Elaterio sumpto Hippocrates in Epid. et de aliis {a} lactibus
Theophrastus, Dioscorides, Varro, Massarias, {b} etc. Teste
Aristotele {c} 7. Hist. An. c.11. pili poculo hausti ex mammis
qvandoqve excernuntur sive pressis sponte, sive cum lacte.
Narrat idem Martianus filium Domitiæ de Grifonibus {d}
menstruum sæpius cum stercore excrevisse furfures,
qvum panem furfuraceum comederet nutrix. Extractus
qvoqve fuit Romæ è papilla lactantis surculus cichorii,
qvem priori cœna comederat mulier. Deniqve Pamphiliæ {e}
uxori Melphi {f} cum purgationis gratia lib. vi. lactis potas-
set, citissimè in mammas fluxit, qvæ tumidæ maximum
dolorem inferebant. Si de viis qværamus, ipsi ambigunt.
Hippocrates l. de Nat. Pueri venas nominat ad mammas
et uterum delatas ; sed qvales illæ sint, non exponit. Mar-
tianus Annot. in l. de Carnib. cæcos qvosdam ductus la-
ctis ad mammas et à mammis approbat. P. Castellus lib.
2. Emet. c.59. à ventriculo materiam lactis ad mammas
ferri suspicatur, vel per vias adhuc incognitas, vel per poro-
sitates in corporibus raris. Veslingius in Syntagm. ult. nec-
- Sic pour : alii de.
- Sic pour : Massaria.
- Sic pour : Aristotelis.
- Sic pour : Griffonibus.
- Sic pour : Pompiliæ.
- Sic pour : Melsi.
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.