Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
2e de 6 parties

Note [b]

Page 70, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos
.

sub finem libri. Viuet in æternum celebris libellus,
nominisque tui gloriam pereunte etiam marmore,
posteris enarrabit : Nam Anatomem Pathologiæ
summa cum gratia coniunxisti ; Osteologiâ nouâ
vtilissimâ magno cum fructu locupletasti. Macte
esto 
{a} virtute vir Insignissime, et me ama, qui te fe-
licem simul et longæuum, et vt omnia tua cele-
berrima scripta, sempiternæ laudi tuæ sint, exoptat
.

Vides quibus titulis, et quàm honorificis
Riolanum exornat Harueus. Cui respondit Rio-
lanus
cum summa humanitate et modestia. An-
te meum reditum in Galliam dum in Anglia de-
gerem, sæpius interpellatus fui ab Harueo, vt
meum sensum de Circulatione sanguinis, illi
aperirem.

Non potui meas dubitandi rationes liberè
proferre, quia extorris et transfuga in Angliam
cum Serenissima Regina mea Domina, quia
Gallis inimica est Anglia : in Seripho insula mutæ
sunr ranæ, aliò translatæ canunt : ex Plinio.

Quum autem Harueus confidenter asseueras-
set, libro de generatione Animalium, pag. 154.
Editionis Anglicanæ, circuitum sanguinis admi-
rabilem à se iampridem inuentum, neminem refel-
lere, vel quidpiam opponere potuisse, quod respon-
sum mereatur, accuratiùs relegi eius exercitationes
Anatomicas primas de motu sanguinis Circulato-
rio
 ; Atque hæc causa fuit iteratæ scriptionis ad-
uersus Harueum, quod viderem meum Respon-
sum neglectum.

Highmorus Anglus Anacephaleosim scripsit, de
Circulatione totius sanguinis, in quauis particula
per vniuersum corpus
. Crederet forsan aliquis in


  1. Sic pour : ista (texte source).


Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
2e de 6 parties, note b.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1055&cln=b

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons "Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.