Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
3e de 6 parties
Note [b]
Page 90, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos.
Contra Naturam pugnare, et quod oculis spectan-
tium patet, inficiari. Non disputat Riolanus de
Hyparxi tuorum tubulorum Lacteorum, sed de
vsu dumtaxat. Id centies repetiuit, et tu chor-
dâ semper oberras eâdem : Exstantes sunt et
conspicui, et sæpissime vnicus, sed non inser-
uiunt deferendo Chylo, ad sanguificationem in
Corde perficiendam.Textus Responsionis Riolani.Despectus fuit Pereycus, Pictor egregius,
quod in Tonstrinis et Asellis pingendis
perpetuò occuparetur. Propterea non sine ra-
tione vereor, ne mihi probro et dedecori verta-
tur, quod ego iam dudum in studio Anatomi-
co spectant, ab annis quadraginta, quibus
Anatomem profiteor in Academia Parisiensi,
totius Europæ celeberrima, atque per Dei gra-
tiam honorificum tandem in Schola nostra gra-
dum antiqui Decani, ordine receptionis asse-
quutus, porst certamen, vel potiùs disputatio-
nem amicam cum doctissimo Harueo, peritissi-
mo Anatomico et coætaneo initam de Circula-
tione sanguinis, iterum pugnam instaurem cum
Iuuene, leuis armaturæ, qui vix primos iuuen-
titis annos adeptus est, vt Epistolæ commenda-
titiæ ferunt, ac proinde adhuc adolescens.Postea se effundit in laudes Pecqueti, ac si
pretio conductus fuisset, ad laudandum istum
Iuuenem. Detexit sagax ille Iuuenis multiplici
Observatione Chylum, ceu genitum è cibis recèns in
ventre confectis albescentem succum duobus vascu-
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.