Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
4e de 6 parties
Note [b]
Page 109, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos.
in quos sanguis decurrit, et laxatis vinculis re-
pletur sanguine truncus portæ.Pag. 204. Conquirit vndique ex libris Rio-
lani, quod arrodat, sed non sine corruptione et
mutilatione locorum, essentialia verba detra-
hendo. Reprehendit Riolanum, quod experi-
menta improbet, pag. 149. Quisnam Medicus
in praxi occupatus, tempus, operam et quæ-
stum suum disperdere voluerit, in earum rerum
exploratione, quæ nihil conferunt, ad melius me-
dendum : omisit ista verba. Manebit potiùs in
antiqua doctrina versisimili, ab omni seculo, et ab
omnibus nationibus approbata, quam in dubia et
incerta ridiculus esse, si faueat istis paradoxis
opinionibus Haruei, quæ non possunt sustineri
rationibus, nisi visu et tactu demonstrentur.
Quare in hac ætate prouecta lubens et volens, {a} ab-
stineo ab istis experimentis difficillimis, laborio-
sis, quæ aliis curiosis iuuenibus et diuitibus reli-
quo. Hæc sunt mea verba, quæ truncavuit alter
Pecquetianus more suo. Causas istorum experi-
mentorum quæ improbo, aperui pag. 148. et
149. {b} disputans contra Harueum. Addo quod
scripsit Orus Apollo, cap. 38. {c} Innuunt Ægyptij
cuicunque victus suppetit, eum literarum stu-
diis, aliis artibus vacaturum. Vnde apud eos eru-
dito Sbo vocatur, quod nomen si interpreteris,
plenum alimentum sonat.Pag. 205. Reprehendit Riolanum, quod ac-
cusarit duos Medicos Parisienses, fautores et fi-
deiussores doctrinæ Pecquetianæ : Quod postea
confirmat : si Cor est primum hæmartoseωs orga-
- Addition marginale : Omisit ista,
- Addition marginale : Ista deleuit (sic pour Istas deleuit).
- Sic pour : 36 (source citée).
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.