Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
1. Lettre de Charles Le Noble
à Jean ii Riolan, première partie

Note [b]

Page 4, observationes raræ et novæ de venis lacteis.

potentissima sententiarum tuarum grauitate,
inuidorum telis, eos tuæ gloriæ præcones expe-
riaris, qui seuerioribus æmulandi stimulis com-
pulsi, se tuorum Operum deuouerant impugna-
tores. Et certè conceptam de Te opinionem tuis
longè meritis inferiorem habet, qui omnium æui
nostri Anatomicorum Te principem iactat ; ha-
bebunt enim à Te futura sæcula, quor præteri-
torum ignorantiam accusent, et inscitiæ supe-
riores Anatomicos iure posteriores possint ar-
guere : siquidem et antiquis ignota multa in hu-
mano corpore arcana, oculatissimâ experientiæ
indagatione isti, et ab ipsis olim inuenta,
sed multa adhuc confusione intricata, iam ex-
plicatiùs à Te digesta, locupletiùs aucta, exactio-
ri methodo tradita, cuilibet nunc facillimè per-
uia redduntur. In perficienda quidem te Ana-
tomica, diuturna multáque plurimorum desu-
dauit industria, sed vni Tibi debet, quod perfe-
cta sit, et quamuis hanc artem suis omnibus nu-
meris absolutam nimium credula putauerit. An-
tiquitas, meliori tamen ratione persuasa poste-
ritas sentiet, prima dumtaxat à veteribus iacta
fuisse huius operis fundamenta : tibi verò vni
concessum, manum huic extremam, et vltimum
complementi fastigium adhibuisse. Plura de tuis
laudibus hic attexere non patitur, quod ad Te
scribere me compulit argumentum, ne potiùs gra-
tulari tibi videar, ob relicta posteritati præstan-
tioris doctrinæ monimenta, quam (quod præ-
sentis Epistolæ scopus est) tuam de motu Chyli
sententiam impensiùs efflagitare. Cùm enim eâ
semper fuerim erga te mente affectus, vt post-


Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
1. Lettre de Charles Le Noble
à Jean ii Riolan, première partie, note b.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1060&cln=b

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons "Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.