Texte : Jean Pecquet
Nova de thoracicis
lacteis Dissertatio (1654)
Expérience ii
Note [c]
Page 121, Ioan. Pecqueti Diepæi Doct. Med. Monspeliensis
Nova de thoracicis lacteis Dissertatio.
receptaculo mesenterij nec non et thoracicarum la-
ctearum commercio, atque unicum id esse, quà chy-
lus devolvitur, demeaculum et unicum iter.III. Inclusum semel thoracis in lacteis chylum
non posse deorsum ad receptaculum (obstantibus vi-
delicet valvularum obicibus) atque adeò ne à rece-
ptaculo ipso refluere : pressi nimirum sæpius post li-
gatas thoracis lacteas turgidum lacte receptaculum,
irrito tamen semper inde mesenterium versùs repel-
lendi chyli conamine : manifesto sanè argumento
etiam esse intra receptaculi cavitatem valvularum
objectacula in mesentericarum ostiis ad excubias seu
regressûs interdictum constituta.Atque ne quid in re tanti ponderis intentatum re-
linquerem, et diaphragma sæpius et unà mesente-
rium penitus abscidi, nec tamen ex receptaculo vel
minima lactis guttula visa est destillare ; et certè mihi
non sunt exploratæ minùs ejusmodi valvulæ, quàm
quas in venis descripsit Fabricius ab Aquapendente : eas
sæpius observavi vel in jugularibus ipsis exterioribus.
Nec profectò contradiceret Riolanus, si ætatis imbe-
cilla ad operandum virtus exacto Anatomes labori
posset etiamnum sufficere. Non tamen diffitebor
bruta magis, quàm homines, ejusmodi valvulis in-
digere, prona scilicet, nec refluentis sanguinis aut
chyli ponderosâ mole gravanda.IV. Vtinam tentasset eximium hoc experimen-
tum Riolanus ; aut saltem sua non indignum existimas-
set præsentiâ spectaculum : Receptaculi nempe am-
plitudinem ex effluentis, dum rumpitur, chyli copiâ
cognovisset, et ex eâdem copiâ, si cum eâ, quæ me-
sentericis lacteis laxato vinculo influit, et cum tho-
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.