Texte : Jean Pecquet
Nova de thoracicis
lacteis Dissertatio
(1654)
Expérience iv

Note [c]

Page 134, Ioan. Pecqueti Diepæi Doct. Med. Monspeliensis

Nova de thoracicis lacteis Dissertatio
.

locum, in quo bifurcationes earundem subclaviis
inseruntur canalibus, vacuantur, parcente scalpello,
ne quâ in parte libentur, eò usque ab omni vicini
corporis societate, utramque vel alterutram expedio.
Cum ad subclavios, quà iisdem inseruntur, ramos
perventum, ligamen relaxo : opplentur illico bifur-
cationes chyloso flumine. Et quia non semel animad-
verteram ex bifurcationibus ejusmodi esse ramulum,
qui non subclavio canali insereretur sed quasi furtim
versus axillam inter thoracis musculos diverteret,
uberibus illac suspicor annonam succedere ac com-
portari.

Conjectura auget repertus pluries in iis quæ la-
ctassent canum femellis canaliculus. Sequor ergo la-
titantem incredibili labore, nec mihi tamen licuit ha-
ctenus illæsum et ineffusum planè detegere, eo præ-
sertim in loco quà supra costarum superiorum pri-
mam ad exteriora se penetrat : et eâ de causâ catellas
actu lactantes coactus sum exponere ad anatomem et
ab earum mammis lactis ductum retro perquirere.
Labor fuit profectò sed improbus, sed immanis :
nempe dum externas partes excoriarem, ita sese tho-
racis musculi contrahebant, ut in compressum cana-
liculum nil lactis sinerent exhausto, et proinde non
ampliùs visibili succedere.

Aperui non ita pridem Monspelij lactantem catel-
lam coram illustrissimo Riverio (qui regius ibidem
medices professor summâ cum almæ universitatis
laude munus eximium obit) perito quoque inter
chirurgos anatomistâ Martetio, quem Thoracola-
ctearum et receptaculi demonstrandorum methodum
edocuimus, aliisque pariter spectabili merito non
paucis ; ac tum inter operandum lacteum ejusmodi


Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Nova de thoracicis
lacteis Dissertatio
(1654)
Expérience iv, note c.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0045&cln=c

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons "Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.