Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Adrien Auzout (1651)

Note [c]

Page 157, ad ioan. pecquetum doct. med. monspeliensem gratulatoriæ epistolæ.

sed quia non videtur aliis operationibns {a} natura con-
forme in duplici tamque diverso statu eandem per-
colationem facere : certum est autem ex sanguine
serum in renibus indesinenter separari, eoque
solo separari posse videtur, quando scilicet iteratis
per cor et alia viscera transitibus coagulatus fibro-
susque redditus est ; Sed cum per renes chylus non
transeat ut certissimum est, non percolaretur chylus
in renibus, sed in receptaculo, quod à membranula
capiendo tantum chylo idoneâ penitus est alienum.
An existant quoque meatus, quos admittere cogun-
tur, qui Lac merum Chylum esse putant, quod ta-
men vix probabile existimo ; Tum quòd nulla, licet
diligenter indagantibus, se prodat via per quam Chy-
lus possit ad Mammas deferri ob situm vasorum La-
cteorum præsertim in brutis ; Tum quod sæpe Lacti
succedat Sanguinis, quando nimium exuguntur Nu-
trices, quod sine dubio non satis fuerit temporis ad
immutandum in Lac Sanguinem, ut etiam in Semine
quandoque contingit. Imò etiamnum vivit Mulier,
quæ licet iam octies feliciter pepererit, nil nisi me-
rum Sanguinem suffecit, quoties à partu exugeretur ;
Naturâ Sanguinem quidem ad Mammas deferente,
verùm alicujus rei defectu in Lac non transmutante.
Omitto ingentes nodos seu Varices, quasi Recepta-
cula quædam, quæ circa Mammas Animalium non-
nisi profecto subministrando pro Lacte Sanguini oc-
currunt. Tum quod sæpe nutrices morbos internos
eosque quasi hæreditarios infantibus communicent,
à ventriculi aut intestinorum intemperie minimè
pendentes ; sed ab aliorum viscerum affectione, per
quos proinde materia lactis transiisse debuit ut mor-


  1. Sic pour : operationibus.


Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Adrien Auzout (1651), note c.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0048&cln=c

(Consulté le 11/12/2025)

Licence Creative Commons "Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.