Note [c]
Page 159, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.
et alibi venam Portam suis ramis tan-
quam manibus attrahere chylum scribit.
Nugaris dum follicantis pulmonis opera tur-
gescunt hirudines, sanguinem in earum
ventriculum immitti. Ergo pulmones ha-
bent hirudines, potestne id fieri sine
suctu.Non missura cutem nisi plena cruoris
hirudo.Dum applicantur hirudines, sunt vacuæ,
sensim turgescunt sugendo. Inueni apud
Vlissem Aldrouandum, lib. de insectis, in hi-
rudinibus unum, continuumque ductum
adesse ab ore usque ad caudam. Nec Mouf-
fetus Anglus, lib. de insectis, de pulmonibus
hirudinum loquitur. Istis perspicacior fui-
sti, ventriculum obseruasti.Pag. 77. Intestinis et cæteris corporibus
membranosis contractio propria, dilatatio
extranea. Disce docendus adhuc, nulla cor-
pora membranosa, contrahi, nisi habeant
aliam membranam carneam, quæ ratio-
ne fibrarum capax est contractionis, quan-
do dilatatur à corpore extraneo aduenien-
te ; sic ventriculus ratione membranæ car-
nosæ, intestina pariter ratione istius car-
nosæ substantiæ, quin etiam vesica, et v-
terus post dilatationem, ubi vacuantur con-
trahantur, modo dilatatio non fuerit ma-
xima ; Nam ruptis, vel nimium laxatis, fi-
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.