Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre xii

Note [c]

Page 38, thomæ bartholini de lacteis thoracicis historia anatomica.

Solitarius igitur ramus sinister sub œsophago, thymo,
et arteria thoracica, et clavicula sinistra, ad axillarem venam
sinsitram tendit ; idqve interdum simplici ramo, interdum
triplici, nonnunqvam numerosiori divisione per exigua
foramina vel unicum si unica sit insertio, statim ubi exter-
na Jugularis vena in axillarem se infundit. Observavi et
statim sub internæ jugularis progressu ingressum, incum-
bereqve glandulis exiguis in musculorum colli intercapedi-
ne. Ubi unica tantum est insertio simplicis rami, obser-
vavimus in homine et canibus foramen esse oblongius,
et valvulam mitralem tenerrimæ texturæ in axillaris ca-
vitate formanini suprapositam, qvæ inhibet regressum
chyli sanguinisqve ad inferiora et adscensum ejusdem ad
artus, qvia cor tantum respicit, et postica parte obvertitur
axillari.

Non observatæ sunt lacteæ ulterius sive ad caput ten-
dere, qvia in jugulari adstat valvula, sive ad artus tam pro-
pter valvulas venarum brachii qvam perpetuum sangui-
nis decursum, unde nec ullus chylus ad illas partes ferri
pressione innotuit. Singulare est qvod in cane qvodam
septima post pastum horâ dissecto vidimus, ad pedes an-
teriores serosa qvædam vasa, qvemadmodum in abdo-
mine, venas pedis comitari utrinqve pellucida instar illo-
rum qvæ in thorace et abdomine aliàs observavimus,
qvorum neqve ingressum neqve egressum potuimus tum
distinguere, sed vinculo intercepta tumebant versus ipsos
artus.


Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre xii, note c.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1032&cln=c

(Consulté le 10/12/2025)

Licence Creative Commons "Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.