Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre xviii
Note [c]
Page 64, thomæ bartholini de lacteis thoracicis historia anatomica.
dum perspectas vias vaporibus lacteis condonat. Jo.
Dan. Horstius Manud. ad Med. p.1.c.1. sect.2.n.4. auda-
ter venas lacteas et rubras in mammis distinguit. J.C.
Benedictus l.4. Epist. Med.5. Hippocratem qvidem tue-
tur, sed in consensu mammarum cum utero acqviescit.
Nihil promptius qvam per lacteas thoracicas novas rem
hanc controversam componere. Vicinæ illæ sunt mam-
mariis et thoracicis vasis, ramulosqve passim diffundunt.
In femina pregnante vel lactante, post pastum dissecta,
facile erit experimentum.In Viro non ita promptum est observare, nisi papil-
las lacte habeat tumentes, qvod rarum qvidem, aliqvan-
do tamen, et in pueris, observatum. Nuper Anatomiæ
nostræ subjectus fur, per mammarias effundebat ex tho-
race serum biliosum. Anastomosis certè vasorum Epi-
gastricorum cum mammariis, adeò decantata Anatomi-
cis, tam est oculis rara, ut sæpius deesse qvam adesse depre-
henderim. Et qvid illa in tanto lactis proventu posset ?
Vidit qvidem Riolanus Anatomicus emeritus l.3. Anthr.
c.3. in puerpera recenter enixa Mammariam internam et
Epigastricam, crassitie et mole calami scriptorii pares : sed
sangvini vel diutius retento vel ad motum tardiori id im-
putandum, vel conatibus puerperæ, siqvidem et reliqva
vasa sanguinea circa uterum eo tempore valde disten-
duntur, ut ad vivum depingit Beslerus Tab.3. Uter. Mul.
Qvin idem Riolanus in Prætermisssis, varicosas easdem
observavit in Viro Marchienso cum D. Matthieu Colle-
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.