Texte : Jean Pecquet
Nova de thoracicis
lacteis Dissertatio (1654)
Expérience iv
Note [d]
Page 135, Ioan. Pecqueti Diepæi Doct. Med. Monspeliensis
Nova de thoracicis lacteis Dissertatio.
canaliculum ad tertiæ ex superioribus costæ cartila-
ginem secui, effusa est perampla lactis copia : et quid-
quid sanguinis ex venâ et arteriâ thoracicâ eodem
ictu abscissis eruptiones spectantium obtutus cona-
rentur confundere, nihilo tamen seciùs dignosci
exactè potuit ex chyloso alveolo lac scaturire. Hoc
ego experimentum sæpius iteravi pari semper in la-
ctantibus catellis lactis uberrimi ex rupto vasculo ef-
fusione, quoties ab exterioribus juxta primas costas
thoracis partibus operationem exorsus sum. Verùm
quoniam hactenus tam exactè laborare, ut integrum
detegerem, non potui, sufficiat tibi esse ibidem in
quod peritiam tuam non frustra valeas exercere.Ex hoc Experimento concludo.
I. Qvandoqvidem thoracicæ lacteæ con-
tinuato ductu à receptaculo ad subclavios
ramos feruntur, nec minùs ab intestinis ad recepta-
culum mesentericæ, esse à mesentericis lacteis ad
thoracicas continuum receptaculi sequestri operâ
demeaculum ; et chylum proinde ab intestinis ad ra-
mos subclavios, non verò ad jecur, aut ad cavam de-
scendentem, portam-ve continuatâ pariter alvei li-
centiâ profluere.II. Qvandoqvidem mesentericæ lacteæ,
sicut experimenti secundi patuit evidentiâ, continua-
tè profluunt in receptaculi capacitatem, et conti-
nuato similiter alveo thoracicæ quoque lacteæ rece-
ptaculi lacunam, ut et hâc planum experientiâ fit,
exhauriunt ; atque adeò tum demum eodem tenore
cavæ scandentis subeunt canales, nec proinde qua-
piam utræque lactearum ullâ commissuræ cum portâ
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.