Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Adrien Auzout (1651)
Note [d]
Page 158, ad ioan. pecquetum doct. med. monspeliensem gratulatoriæ epistolæ.
bi ideam seminariúmque contraxerit.
Si itaque juxta Thomam Bartholinum in appen-
dice de Venis Lacteis cap. 3. Sola trunci ignoratio Do-
ctos nonnullos in suspenso adhuc tenet, qui si in Hepate de-
monstrari posset, salva esset res. Quomodo audebunt ve-
ri Philosophi post detectum, et tam clarè à te demon-
stratum Truncum, universámque ejus semitam (licet
ad Hepar non appellat, ut ex veteri errore optabat
sincerus Anatomicus) ancipites hærere, et de verâ
Chylum deferentium Venarum existentiâ dubitare ?
Omnium tamen consensum spondere nollem, memor
inveniri etiam non paucos, qui alterum sæculi nostri
in Anatomicis celebre Inventum, licet jam vetus et
ipsâ luce evidentius, Circulationem Sanguinis dico, non
solum elevare, sed etiam denegare audeant ; vel quòd
omnem in Physicâ novitatem (etiam ipsis notam)
protervè repudient, cum odierint rursum fieri dis-
cipuli, aut velint de omnibus argumentis sive verò
sive falsò dicere, ut saltem in libris, eorum nomen et
sententia, licet damnata referatur ; vel quod vix quid-
quam de eâ audierint, examinare parum curantes,
quæcunque noviter observantur quasi verò nullius
possent esse momenti, et inter curiosa tantùm repo-
nenda forent, quod tamen in Medicinâ, etiam publi-
câ authoritate esset coërcendum, ubi de salute Homi-
num res agitur, in quam peccari sine crimine non po-
test. Maximè quando hujusmodi sunt, quæ detegun-
tur, ut universum Medicinæ Systema immutare co-
gant. Quod de Sanguinis Circulatione clarum est ; cum
ex ea multa adversariis quæ ex conficto motu Sangui-
nis deduxerunt Antiqui, consequantut. Per solas
enim Arterias Cor Sanguinem distribuit, quemad-
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.