Texte : Lettre de Thomas Bartholin
à Johann Daniel Horst critiquant
l’opinion de William Harvey
sur le chyle (1655)

Note [d]

Page 173, De Lacteis Venis Sententia Cl. V. Guilielmi Harvei
expensa à Th. Bartholino.

tioni aëris, vagitibus, motionibus, respirationi fortiori,
aliisque accidentibus imputandum, quibus in lucem editus
excipitur. Revera autem eadem excrementa esse de-
bent, ubi in victu nulla est mutatio. Sic similis erit ex-
crementorum conditio, quamdiu solo lacte infans nutri-
tur, antequam ad alia alimenta transierit. Certè ex fæ-
cibus embrionem per os in utero sugere, et lacte nutriri
Hippocrates l. de Carnibus divinavit, cujus sententia fuit,
Compressis labris ex matris utero tum alimentum sugere, tum
etiam spiritum
, quod hoc indicio probavit, quia pueri cum
in lucem prodeunt, stercus in intestinis habere conspicuuntur, et
simul ac in lucem editi sunt, tum homines tum pecora, id iis
per ventrem secedit. Atqui neque stercus haberet, nisi in utero
sugeret, neque ut primum puer natus est, ubera sugere nosset,
nisi in utero suxisset
. Nempe discolor chyli seu lactis est
facies, et pro partium diversitate, diversa excrementa se-
parantur. Non verò Lacte solo in utero nutritus fœtus
ex Hippocrate, sed et sanguine per umbilicum attracto. I-
deoque Hippocrates l. 4 de Morb. stercus Embryonum ex
lacte et sanguine deducit, quia ad nutritionem eorun-
dem utrumque conjungit. Sanguis enim et sua deponit
excrementa in adultis per arterias mesentericas, qvæ,
quanquam inediâ laboret homo, in fæces alvinas sece-
dunt. Has autem sordes ex chylo primum mutuatus est,
quem crebris circulationibus perpurgat, partim proprio
vitio contraxit.

Me urges : si sugeret Embryo lac in utero materno,
sugeret simul circumfusos humores alios. Quin id fiat
dubitare non possumus, quia excrementiis humoribus
nuper nati solent abundare, et in faucibus catellorum, vi-
tulorum etc. multa inveniuntur, quæ aliena sunt à col-


Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Lettre de Thomas Bartholin
à Johann Daniel Horst critiquant
l’opinion de William Harvey
sur le chyle (1655), note d.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1011&cln=d

(Consulté le 10/12/2025)

Licence Creative Commons "Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.