Note [d]
Page 34, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
1. Ad Ioannem Pecquetum.
gat, quod erat vsitatum apud Iudæos, et alias
nationes, vt demonstrauit Seldenus, Iurisconsul-
tus Anglus, lib. de Iure Natura et Gentium : vbi
explicat, quo iure Iesus-Christus adhuc adoles-
cens, ob admirabilem pietatem et eruditionem,
arrepto flagello, templo expulerit vendentes et
ementes cum interpretatione : Templum Dei Do-
mus est Orationis, Vos autem fecistis Speluncam
latronum. Propterea in ea ætate, quam per Dei
misericordiam attigi, in rebus Anatomicis, me
fortem veritatis Zeloten prædico, iure senectu-
tis et peritiæ, quam adeptus sum.Gaudent scribentes et se venerantur, et vltro
Si taceas laudant quidquid scripsere beati. Ho-
ratius.Quod fecit Pecquetus, ideoque correctore opus
habuit.Page 137. Si rumpantur Lactei spinæ cana-
les, vel effringantur, {a} receptaculi Laguncula,
interruptum alimentum fati instantis naturali-
ter subsequitur necessitas. Admitto tuam con-
fessionem, at hoc frequentissimè in violentis
contorsionibus spinæ accidit, vel à defluxione
in Lumbares Vertebras : id sæpius contigisse
vidi, homines Altitudine sex pedum ad quatuor
cum dimidio pedes imminutos fuisse, et tamen
vixere eum isto incommodo, interruptâ anado-
si Chyli ad subclauias. Ergo non est istud iter
Chyli consuetum ad Cor, pro sanguificatione.Multis rationibus, quas produxi aduersus
sanguificationem in Corde factam, istam adhuc
adjungam vt euidenter innotescat, natiua fun-
ctio Hepatis. Considerate in fœtu progressum
- Sic pour : effringatur.
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.