Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
2e de 6 parties
Note [d]
Page 72, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos.
primæ Responsionis ad Pecquetum proposui in
Præfatione Responsionis.Dum Responsio ad Experimenta noua Ana-
tomica Pecqueti de Venis Lacteis, typis manda-
retur, peruenit ad manus meas liber D. Petri
Guiffarti, eruditissimi Medic Rothomagensis, ip-
sius dono oblatus, cum Epistola ad examen libri
inuitante : eóque viso et examinato, non potui,
nec debui silere. Atque hæc est causa admoni-
tionis ad Petrum Guiffartum, de Cordis officio
nouo.Tandem Slegelius cùm resciuisset à Riolano,
dum fuit in Anatomicis eius Discipulus, vt fate-
tur, ipsum scripturum de Circulatione sanguinis,
et Responsurum Harueo, expectauit septem-
decim annis meam Dissertationem de Circulatio-
ne sanguinis, quam ipse didicit ex ore Haruei ;
cui quisque studio deuinctus adhæret, hunc lau-
dat, hunc imitatur, præ hoc omnia aliorum do-
gmata ipsi frigent, et sordent. Ideóque causam
suscepit Haruei, cum Præfatione honoris ad
Riolanum, quem appellat Anatomiæ Principem,
et sæpius Monarcham, Phœnicem Anatomico-
rum : et pag. 6. sic laudat Riolanum. Maximi
semper à me factus est Riolanus, et merito suo ;
nam hoc alibi non possum non hic repetere : Si quis
legerit alios libros Anatomicos insalutato Riolano,
multum sciat adhuc sibi defuturum ; si quis verò
solum Riolanum, vnáque diligenter manum operi
adhibuerit, sine aliis peritum anatomicum eua-
surum. Notate verba ista Pecquetiani asseclæ.Istam declarationem coactus fui facere, vt
redderem meos aduersarios impostores et men-
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.