Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
4e de 6 parties
Note [d]
Page 111, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos.
Si verum sit istud diuortium Medicorum Pa-
risiensium, valde metuo (et hoc vatem fatidi-
cum prædixisse memineris) ne tandem Scho-
lam nostram funditus euertat, introductâ aliâ
Scholâ Monspeliensi in hanc Vrbem, vt vitentur
circa ægros miseræ sententiarum concertationes, nul-
lo idem censente, ne videatur accessio alterius. Ita-
que prospicite Medici, dum non vultis vobis in-
uicem cedere, ne inuenta vestra videamini dissipa-
re, inquiebat Cassiodorus : Tandémque hîc acci-
det, quod olim Romæ factum, referente Plinio :
Per quæ effectum est, vt nihil magis prodesse vi-
deatur, quàm multitudo grassantium in tanta Me-
dicorum discordia : Et tunc perditio tua ex te
Israël, erit. A condita et erecta Academia Pa-
risiensi, nullus Doctor Parisiensis adeo absurdum
et perniciosum vitæ humanæ et nostræ Medi-
cinæ Paradoxum pronunciauit, et scripto con-
firmauit, sanguificationem fieri in Corde solo,
Iecoris officium esse bilis colatorium et recon-
ditorium : hoc nunquam tulissent impunè Ma-
iores nostri, vel è Doctorum catalogo istum ex-
pungerunt, nisi tam falsum et perniciosum do-
gma e iuraret, vel ei renunciaret. Rides, et in
ludibrium vertis Riolani pietatem, qui post de-
cursum huius vitæ spatium, Cælicolis se adscri-
ptum putat. Mutilasti hunc locum more tuo,
qui extat ad finem Præfationis ad Spigelium, et
Riolano minaris seueras pœnas, in vindictam
Pecqueti, eiúsque asseclarum, quas non meruit ;
Dicicit à iuuentute illud Regis Prophetæ fir-
miter eius animo inscriptum : Initium sapientiæ
timor Domini : Atque id diligentiùs obseruat in
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.