Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre xi

Note [e]

Page 80, Ioan. Pecqueti Diepæi Dissertatio anatomica de circulatione sanguinis et chyli motu.

rum enixus non parum viscera comprimunt ; sicut eo
putem motu è ventriculo exprimi chymum in intesti-
na, et ex intestinis chylum seu candicantem succum
in lacteas venas irrumpere.

Mitto contractionem illam atque distensionem,
quâ musculi respirationis operâ continuato motu
agitantur, non sic enim viscera comprimunt, ut ex
intestinis chylum valeant exprimere. Mitto et arte-
riarum circum intestina micantium vibrationem ;
nam quiescentibus post ligatam cœliacam arteriis,
nihilminùs lacteas irrepens chylus tumefacit. Super-
est igitur ut ad vehementem musculorum contractio-
nem, vel ad continuam expirandi, nec non aspirandi
vicissitudinem confugiamus.

Verùm quia perpetuus chyli, quandiu quidem ali-
menta suppetunt, transitus, jugem pariter compres-
sionis postulat causam, qualem ineptum in musculo-
rum contractione propemodum momentaneâ quæ-
rere ; ad repirationis demum vices, meo quidem ju-
dicio, recurrendum.

De respiratione.

Quî fiat Respiratio, et quid ad chyli motum confe-
rat, exponitur, Pulmonum non esse perviam tuni-
cam Experimentis innotescit
.

Fit autem Respiratio (quod ignotum nemini) al-
terno pulmonum et aëris elatere ; sicut dilatatio-
ne aëris, quem exceptum calore rarefaciunt, pul-
mones et simul Respirationis musculi distendantur,


Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre xi, note e.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0031&cln=e

(Consulté le 10/12/2025)

Licence Creative Commons "Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.