Texte : Jean Pecquet
Nova de thoracicis
lacteis Dissertatio
(1654)
Épître dédicatoire

Note [e]

Page 99, Ioan. Pecqueti Diepæi Doct. Med. Monspeliensis Nova de thoracicis lacteis Dissertatio.

judicem, qui non Riolanico more, quod in juven-
tute perperam didicit, in senectute confiteri non vult,
sed integerrimi consoris instar, soli veritati novit par-
cere. Nec enim tibi gratulor minùs dictionis meæ (ut
cætera prætermittam) obscuritatem perstringenti,
quàm inventum nostrum confirmanti ; æquus utrin-
que laudem mereris. Et quamvis possim hominum
ingenium acriori studio incumbens in ea, quæ intellectu
magis ardua sunt, veram affectati causam involucri
prætendere ; Verumtamen ingenuè fatebor scriptis meis
deesse plurima, quæ auctorem soleant commendare
cùm privato defectu, tum patriæ. Nam quoniam est
ea Galliæ consuetudo, pene dixi calamitas, ut vix im-
punè quis apud Magnates nostros in Latinas voces
linguam expediat ; neglectis extraneis coluntur ver-
naculæ et ex loquendi insolentiâ, orationis vitia sca-
turiunt. Faxo tamen, ut, quandoquidem simplex est
gratia veritatis, nullis imposterum verborum, ut vo-
cas, flosculis obveletur. Reverà imperfectam pulchri-
tudinem arguit ornamentum : nec syncerè decorum
est, quod adventitiâ indiget venustate. Sed ne gene-
rosas tui temporis impensas tædula meæ verbositatis
prolixitas ad inutile diverticulum derivet ulteriùs,
querulum voto concludam epistolium ; ut, veluti con-
ceptum ex subitis perituri mos cremij flammis pyra


Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Nova de thoracicis
lacteis Dissertatio
(1654)
Épître dédicatoire, note e.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0040&cln=e

(Consulté le 11/12/2025)

Licence Creative Commons "Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.