Note [e]
Page 156, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.
stat minime fieri ; unde iam vix erperire est
paginam in libris, tum Medicis, tum Ana-
tomicis, in qua crassi errores sæpius non oc-
currant.Post istos laudatores, quis non procla-
maret, Tu es Pecquete, Gallinæ filius albæ,
nos viles pulli, nati infelicibus ouis. Atque
ad maiorem venerationem, tanquam no-
uo Medicinæ conditori,—————— tibi liliæ {a} plenis
Ecce ferent Nymphæ calthis, tibi Candida Naïs
Pallentes violas, et summa papauera carpens,
Narcissum, et florem iunget bene olentis anethi.Itaque vera doctrina aut peritia Anato-
mica, deinceps consistet in extispicio vi-
uentium animalium ad indagandas actio-
nes viscerum, quod non improbo, si non
confestim aperto thorace, et abdomine,
remotis ac rescissis partibus extinguere-
tur animal ; sed ista fieri viuente animali
nequeunt. Consistendum igitur in vera
anatome partium corporis humani, vn-
de cognoscitur naturalis conformatio vi-
scerum, situs et progressus, vasorum con-
nexiones, et communicationes inter se,
musculorum origines et insertiones, va-
sorum progressus, {b} ut inde cognoscant
- Sic pour : lilia.
- Répétition de ce qui est écrit trois lignes plus haut.
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.