Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre xviii
Note [e]
Page 66, thomæ bartholini de lacteis thoracicis historia anatomica.
posuisse, ut cordatus et prudens evadat puer, utqve è matris
corde, sugat, unde intellectum conseqvatur : R. Jehuda,
ne mulierum pudenda puer videre cogeretur ; R. Mat-
thana vero ne in loco sordido sugeret, sicut ex Rabbino-
rum traditione refert Buxtorfius Syn. Jud. c.3. Ego facili
conjecturâ adderem, si vera esset Hippocratis suppositio,
chylum in mammis humanis crudiorem, cordis vici-
nam calorem desiderasse, qvi qvidem in ventriculo ca-
num aliorumqve est robustior, nec ita externis injuriis pa-
tens ob spinam in prono gressu eminentem, qvod innu-
erat ante Galenus cap. dicto extremo. Ad alterum Au-
zoti argumentum, et raram experientiam, in re parum
absimili respondeat Castellus l.2. Emet. c.59. p.180. Nam
problema hoc in utramqve partem ventilari potest. Audio
Rothomagi editum nuper opusculum Giffarti {a} de sub-
stantia seu materia lactis, in qvo lac negatur esse chylus
per vas Pecqvetianum adductus, at qvibus rationibus aut
experimentis novis, ignorare cogor, donec ad nos libel-
lum Bibliopolæ pertulerint.
- Sic pour : Guiffarti.
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.