Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
seconde Responsio
au livre de Jean Pecquet (1654)
4. Seconde partie

Note [e]

Page 35, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
1. Ad Ioannem Pecquetum
.

nutritionis. Vena Vmbilicalis defert sanguinem
maternum ad Hepar, ibidem bifida est, vt Venæ
Portæ et Cauæ inseratur. Sanguis Venæ Ca-
uæ non in dextrum Cordis ventriculum trans-
fertur ; sed per Anastomosin venalem seu orea-
lem {a} inter truncum Cauæ et Arteriam venosam
traducitur in sinistrum Cordis ventriculum, vbi
Arteriosus euadit, et transmittitur in Aortam,
atque per Arterias Vmbilicales, si exuperant re-
fluit in placentam ; nec enim Arteriæ Vmbilica-
les defreunt sanguinem ad Cor, alioquin euer-
teretur naturalis ordo Circulationis, si sanguis
arteriosus ascenderet. Apud Hippocratem, An-
tiquius et primum alimentum est vmbilicus
 : si
hunc ordinem seruat Natura in fœtu, quidni in
adulto infante continuando per omnes ætates ?
nam in Ventriculo dextro Cordis nullus san-
guis reperitur in fœtu humano, canino ac vacci-
no, indicio manifesto sanguinem maternum non
ire ad istum ventriculum, si nullo modo inseruit
sanguificationi, in fœtu et in infante : Vesicula
fellea repertitur in Hepate fœtus humani, bellui-
ni, et auium. Fel istud excrementum est sangui-
nis in Hepate elaborati, Vascula Chylifera for-
mata in grandiore fœtu sunt repleta sanguine,
sicut omnes Mesenterij Venæ, quod arguit ist-
hæc vascula propagines esse Venæ Portæ, quod
deprehenditur si Vena Vmbilicalis exsuffle-
tur, omes Venæ Mesaraicæ inflantur et in-
tumescunt.

Ridiculus ille, dum quærit progressum Ve-
narum Lactearum in canibus femellis lactanti-
bus vsque ad vbera, quæ sunt in sumine sita, ac


  1. Sic pour : oualem (errata).


Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
seconde Responsio
au livre de Jean Pecquet (1654)
4. Seconde partie, note e.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1053&cln=e

(Consulté le 21/02/2026)

Licence Creative Commons "Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.