Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Adrien Auzout (1651)
Note [f]
Page 160, ad ioan. pecquetum doct. med. monspeliensem gratulatoriæ epistolæ.
duæ præcipuæ, et contrariæ Sanguinis corruptiones
exoriuntur. Vnde jam vix reperire est paginam in li-
bris tum Medicis, tum Anatomicis, in quâ crassi erro-
res sæpuis non occurrant.Non quod nesciam ex mutatione Theoriæ, quam
jam mutandam esse clarum est, non statim necessario
aliam praxin instituendam ; vix enim ex plerisque in-
ventis Anatomicis quidquam in praxi necessariò im-
mutandum videas, cum in plerisque morbis vel uni-
versalia tantum remedia præscribantur, quæ vi inci-
siva, incrassativâ, aliâ ve facultate alterativâ, vel ex-
purgativâ ; eos expellant ; vel si peculiaria, et (ut
vocant) appropriata medicamenta usurpentur, ea ex-
perientiâ solâ, non autem ratiocinio, et ex Theoria
deductis argumentis tali morbo fugando efficacia
innotuerint : unde parum aut nihil intersit quo no-
mine morbus appelletur, cui parti tribuatur, quæve
ipsius causa fingatur modo in plerisque tali morbo af-
fectis, seu similia symptomata passis, repetitis expe-
rimentis constet profuisse remedium, quamvis, quâ
id faciat facultate, quóve modo, lateat. Repertâ ta-
men verâ doctrinâ nonnunquam causæ deteguntur,
quæ antea latebant, cur quædam auxilia morbos le-
vent ; sæpe datur aditus ad experiunda quædam re-
media, quæ priùs in usu non erant, sæpe etiam quæ-
dam recepta ablegare oportet, methodúmque mu-
tare.Tanti itaque est tuum inventum (industrie Pecqve-
te) quod si nondum singularum officium partium
patefacit, aliquibus saltem sua munia penitus restituit.
Nec enim per illud innotescit usus lienis, quem nihil
expurgare me convincit visceris dispositio, in quo
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.