Note [f]
Page 162, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.
instratæ, longissime distantes ab ista im-
pulsione. Possuntne intestina superne
adeo reuelli per contractionem muscu-
lorum, ut comprimere valeant istas ve-
nas lacteas ? Hoc ridiculum est.Pag. 79. Propterea aliam perpetuam cau-
sam istius impulsionis quæris in respiratio-
ne, Cuius motu dilatatis ; et contractis pul-
monibus impulsionem chyli in venas lacteas
fieri putat. Attamen tunicam Pulmonum
solidam, et imperuiam esse satuit, quod in-
sufflatis pulmonibus deprehendit falli turpi-
ter Chirurgos qui expirantem è vulnere tho-
racis aërem, candelam extinguere putant.
Testimonium adducit Riolani, qui ta-
men contrarium scripsit in Anthropogra-
phia, cap. de pulmone, quò remitto Lecto-
rem pro responsione ad hunc articulum.Interim monebo Harvævm, lib. de
generatione animalium, pag. 5. meæ opi-
nioni fauere, scilicet membranam exte-
riorem pulmonum esse foraminulentam,
aërem quoquouersum extra pulmones in
alueum thoracis effundi, et ad inferiores
partes penetrare ; atque auibus asperæ ar-
teriæ fines trans pulmones descendere in
abdomen, atque in gallo indico, et galli-
naceo ipso immisso in tracheam arteriam
stylo, transitus è pulmonibus in cauitates
abdominis apertos et patentes inueni.
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.