Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre xv
Note [f]
Page 51, thomæ bartholini de lacteis thoracicis historia anatomica.
qvanqvam de illa dubitari nemo : Nos tamen de-
monstravimus candicantes fibrillas simili succo ichoro-
so, cum portâ hepatis concavum repetentes, qvæ fibrillæ
membranarum esse neqveunt, qvia 1. cavæ sunt. 2. hu-
morem profundunt. 3. candidiori colore se qvam fibræ
membranarum manifestius produnt.II. Hepate affecto in hydrope, scirrho, aliisqve mor-
bis, læditur sanguificatio. Ergò aliqvid chyli in sano sta-
tu assumet concoqvendi. Qvanqvam hydropes incre-
scant non rarò illæso hepate, tamen sæpissimè hepar af-
fectum in dissectis apparuit, et externus hypochondrii
dextri tumor testatur. Apud Wierum l.4. de Præst. Dæm.
c.16. in cadavere puellæ hydropicæ Monspelii, duo spi-
thamæ longitudinis vermes inventi, qvorum unus mea-
tum vesiculæ bilis duodeno insertum occuparat, {a} alter in
ipsummet hepar progressus gibbum jecoris invaserat.
In cacochymo adolescente hepar exsangue et scirrhosum
vidit Hildanus in Obs. Chir. et in fabro idem cachectico
apostemata multa exigua. In dissectis Hydropicis inve-
nit Zacutus l.2. Prax. adm. Obs.38. 45. hepar modò lapi-
dosum, modò loco ejus massam carneam. Et rectè Car.
Piso de Illuv. {b} Seros. p.307. monet in demortuorum hy-
dropicorum dissectionibus tumorem aliqvem visceris al-
terutrius (hepatis vel lienis) ferè unam esse, certè freqven-
tissimam Ascitis parentem. Qvod et nos non semel vidi-
mus. Militis Angli in India, inflammatione hepatis pri-
mum, mox extrema macie mortui cadaver referans
- Sic pour : occupabat.
- Sic pour : Colluv.
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.