Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
3e de 6 parties
Note [f]
Page 94, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos.
qui habuit in votis ipsum præcipuè demereri et co-
lere. Non dubito, quin id facturus fuisset Pec-
quetus, nisi reuocatus fuisset ab Authore primæ
Epistolæ, qui iudicauit Riolanum indignum istis
mysteriis Eleusiniis ; Nam antea Pecquetus do-
mum Riolani frequentabat, et liberum ei præ-
buit accessum, dum videret ipsum studiis Anato-
micis deditum, et quasdam difficultates in re
Anatomica proponere, quas Riolanus soluebat.Pag. 191. In tantum creuit Juuentem depri-
mendi cupido, vt ideo vniuersæ juvenili ætati Rio-
lanus maledixerit. Vbi sunt maledicta ab eo pro-
lata ? quia dixit ; cum Iuuene disputaturus ad gre-
garij militis officium redactus sum, si depositâ
senectutis dignitate, cum ipso certare velim.
Sic Orestes apud Euripidem, cum Sene certatu-
rus, eius aspectum reformidat, rogátque vt bar-
bam vel deponat, vel occultet. Inde cauillandi
sumit occasionem alter assecla Pecquetianus.
Quomodo ex Sene potuit Riolanus fieri iuuenis, et
postea recuperare senilem dignitatem : Nunquam
Riolanus barbam et capillos pinxit, et fucatâ
facie apparuit. Nouit quid scripserit Martialis
contra tales personatos homines.Mentiris Iuenem, tinctis, Lentine, capillis,
Tam subitò coruus, qui modò cygnus eras ?
Non omnes fallis, scit te Proserpina canum,
Personam capiti detrahet illa tuo.Porrò Riolanus nuspiam Iuuenes deterruit ab
Anatomico studio, imò omnes Medicinæ stu-
diosos inuitat et hortatur, ad hoc studium, et ab
eo inchoandum esse passim inculcauit, initio suæ
Anthropographiæ, et commentario in librum Galeni de Ossibus.
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.