Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
4e de 6 parties
Note [f]
Page 113, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos.
Responsio ad Caput quartum.Hisce tribus præcedentibus capitibus enixi
sunt Pecquetiani asseclæ, conuitiis, calum-
niis, mendaciis, et imposturis suis Riolanum
infamare, vt maior laus accedat Pecqueto, in con-
temptum, et ludibrium Riolani. Nunc sequenti
capite meditantur serio et strenuè cum ipso age-
re, et probare vsum Venarum Lactearum Tho-
racicarum : Sed ineptè admodum vt manifestè
ostendam.Turpe est difficiles habere nugas,
Et stultus labor est ineptiarum.Pag. 207. 208. Si Doctores illi Parisienses fideli-
ter cum Riolano agerent, debebant eius opi-
nionem postremam, in Iudicio nouo de Venis La-
cteis Thoracicis expressam examinare. Ibi no-
tauit Riolanus ex Vesalio, Ramum Mesenteri-
cum deferri subtus Mesenterium ad magnam
glandulam, in quam vndique corriuatur Chy-
lus, per Venas Mesentericas. Venas illas eas esse,
quas Herophilus ab Hepate non oriri statuit, re-
ferente Galeno, sub finem lib. 4. de vsu partium :
vt enim Herophilus dicebat, in glandulosa quæ-
dam corpora desinunt hæ venæ, cùm cæteræ omnes
sursum ad Portas referantur. Ideóque duplex ge-
nus Venarum Mesentericarum contribuebat He-
rophilus, quasdam deducentes ad Glandulas :
alias referentes Chylum ad Hepar. Lacteas Ve-
nas cùm viderent antiqui Medici et Aruspices,
qui pecudes pro Hostiis in sacrificiis, vel pro
diuinatione, viuas aperiebant, vt earum exta ri-
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.