Annexe : Sylloge d’Alcide Musnier (1654)
sur les veines du chyle et de la lymphe
Note [f]
Page [A8] ro, io. alcidii munieri sylloge.
Hoc autem Inuentum non auctori-
tate, vel coniecturâ, sed ipso sensu, si fidis-
simo Veritatis internuntio compara-
tum, stetit hùc vsquè suis immobile
fundamentis, Medicâque Ciuitate iam
ferè donatum est.Quià tamèn inquietum Cor homi-
nis ardet sempèr vlteriùs auiditate di-
scendi, sæpèque Dominus Iuniori reue-
lat, quod melius est ; {a} nouissimè contigit,
(anno scil. 1650.) vt Io. Pecquetvs
Iuuenis Medicus Diepæus, cùm Lu-
tetiæ viui Canis Anatomen impensiùs
exerceret, in Lacteos quidèm sed ab
Asellio diuersos, ignotosque Canalicu-
los felicitèr impingeret. Ab Intestinis
enim et maximè Tenuibus, (undè pri-
mùm oriri Vasa illa Chylifera viden-
tur,) non ad celeberrimum illud Pan-
creas in medio Mesenterij positum, non
ad Hepar, non ad Cauæ Truncum, sed
ad quoddam suprà Lumbos Receptacu-
lum velutì stagnum, apertissimè progre-
di deprehendit : Hinc eadem Vasa per-
- Note marginale : « Regulæ S. Ben. c. 3. »
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.