Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Adrien Auzout (1651)

Note [g]

Page 161, ad ioan. pecquetum doct. med. monspeliensem gratulatoriæ epistolæ.

nullum capiendo excremento receptaculum, nullus
saltem devehendo ductus nesessarius, conspicitur,
ut in omnibus aliis visceribus percolantibus videre
est ; sed potius vi quâdam fermentativâ, aut coagu-
lativâ, sanguinem allabentem, perficere. Sicut nec
Pancreatis et in eo canalis Virsungici, quem ad lienem
non pertingere patet oculis, in canibus, multisque
aliis animantibus, licet ob Pancreatis amplitudinem
in hominibus, ejusque cum liene contactum puta-
rint aliqui à splene atram bilem in intestina devehere,
cum tamen et color albicans, et parvitas, et exun-
dans aliquando intra duodenum liquoris stilla, eum
aqueo humore potius plenum quam nigro et fæcu-
lento sanguine convincat. Ita ut demirer quomodo
persuasum fuerit quibusdam, quibus ignotum erat,
se veram Animalium originem, modúmque eorum
conformationis optimè nosse. Illud majoribus laudi-
bus non extollo cum res ipsa clamet, tibique obstri-
ctum reddat universum Orbem.

Verùm cum infinita restent detegenda, ibi sisten-
dum non est, à te enim plura speranda suadet ætas
tua, cùm vix primos Iuventutis annos adeptus, tanto
thesauro Medicinam locupletaveris ; possísque plu-
res Scientias et Artes novis repertis cumulare. Per-
ge itaque (Mi Pecqvete) Physicam, et præsertim
Medicinam, et Anatomiam tuis observationibus
exornare. Id enim exigit tum Professio tua, tum res
Publica, cum præcipuum sit, quod in hac vitâ cura-
re debemus, Sanitas nostra, cujus gratiâ optandum
esset ut Medici ipsi dissecare, à se alienum non puta-
rent ; deinde ne periti Anatomici huic uni rei incum-
berent, ut summam dexteritatem jam notas partes


Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Adrien Auzout (1651), note g.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0048&cln=g

(Consulté le 11/12/2025)

Licence Creative Commons "Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.