Note [g]
Page 163, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.
Aër eorum pulmones follium opera in-
spiratus, non sine impetu ad inferiora
pertransit.Page 80. In respiratione dum pulmones
dilatantur, deorsum premunt diaphragma,
iecurque, quod tum pistillum agens succu-
tientis per unterualla molis grauamine adi-
git chylum, non tantum è ventriculo, et
intestinis secedere, sed etiam in lacteas im-
pellit. Non explicat in qua parte respira-
tionis pulmones dilatantur, et diaphra-
gam deprimitur. Dein Hepar tangit dum-
taxat colum intestinum in homine, vel
potius illi suppositum est, nulla alia in-
testina comprimit ; Per omnia volumina
intestinorum sunt dispersæ venæ lacteæ,
at intestina gracilia in lateribus medio,
et imo ventre collocata, et disposita ia-
cent : Crassa superne reducta et reuoluta
sunt instar arcus, vel sepimenti tenuia
circumdant. In brutis contrarius est in-
testinorum situs. Quomodo in his iecur
pistilli vicem obire potest suo pondere ?Addis hunc etiam motum compressiuum
iuuare possunt ventriculus, et intestina.
Non video quomodo id præstare queant,
nam deorsum vergunt in brutis, quæ
prona terram spectant, etiamsi bruta in
latera iaceant, in quo situ diu stare ne-
queunt. Deinde, secundum ductum et
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.