Note [g]
Page 9, observationes raræ et novæ de venis lacteis.
fundamento asserere. Nunquid à pyloro tamdiu
sistitur alimentum in ventriculo, donec transeat
in chylum quidquid in eo substantiæ melioris at-
que purioris est ?Nunquid ipsummet sanguinem ac spiritus ma-
gis defæcatos et subtiliores, à quibus immediatè
semen coalescit, vt prolificam à testiculis virtu-
tem accipiant, necesse est diu in canalibus sper-
maticis immorari, siquidem sine iusto temporis
spatio non potest ille humor, licet fluidus et
λεπτομερης, longa vasorum deferentium curricula
multis et labyrinthæis inter se plexibus irretita
sensim effluendo permeare ?Nónne tandem, tametsi et sanguine perfectis-
simè elaborato à natura generentur spiritus ani-
males, mira tamen eiusdem Naturæ prouidentia
præter rete mirabile in circuitu sellæ ossis sphe-
noïdis singulari artificio protensum, adhuc in
ventriculis plexum choroidem efformauit, vt il-
le sanguis tot et tam exiguos, tótque nexibus in-
tricatos amfractus pedetentim excurrendo, sit
ibi longo detentus hospitio, impressum tandem
tarda præparatione facultatis animalis sigillum
atque characterem acciperet.Valet etiam ad id comprobandum quod tam
verè dictum est à Galeno, quam studiosè obser-
uatum, scilicet venulis innumeris et mirabiliter
insertis esse jecur vndique plenum, vt chylus in
illis diutius retentus et tandem in parenchyma-
tis substantiam expressus, ab ipsius caliditate ve-
lut vinum musteum feruere, concoqui, alterari
in laudabilis sanguinis generationem posset. In
hac autem ebullitione ex ipsis excrementis quod
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.