Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
3e de 6 parties
Note [h]
Page 96, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos.
Medicina, quæ non comparatur, nisi longo vsu
et exercitatione.Aristoteles in Ethicis, scribit, inueniri posse
Iuuenes, qui optimi sint Geometræ, Mathema-
tici et Musici, (vt Pecquetus) sed qui non sint
prudentes, lib. 6. cap. 8. Hoc enim præstare quod
in rebus agendis præcipuum est, non est munus
Iuuenum, sed seniorum, qui præter cæteros ex-
cellunt intellectu, iudicio, experientiâ, rationis
lumine, et summa circumspectione. Apud Io-
bum, cap. 31. {a} Annorum multitudo docet sapien-
tiam. Senilis (ait Quintilianus) authoritas ma-
ior est, quod plura nosse et vidisse creduntur.
Qua de re modestè gloriatur idem Iobus, cap. 29.
D. Hieronymus in Epistolis. Senex crescente sa-
pentia fit doctior, et veterum studiorum dul-
cissimos fructus metit. Apud Euripidem in Phœ-
nissis.Non prorsus omnibus grauis premitur malis
Fili, Senectus ; huic temporis longinquitas
Tribuit experientiam, acrior hinc senum
Quam Iuniorum orationis est vigorClaudam hunc articulum de honore Sene-
ctutis, pulcherrimâ sententiâ Ecclesiastici. Quàm
speciosum canitiei iudicium ! quàm speciosa Ve-
terani sapientia, et gloriosus intellectus, et con-
silium ! Corona senum multa peritia, et gloria
illorum timor Domini. Ideóque Iuuenis Pec-
quetus temere pronuntiauit de nouo officio
Cordis, eique absque ratione et iudicio fauent
Pecquetiani Doctores Parisienses. Legem posue-
runt, inquit Hippocrates, ac tulerunt homines sibi-
ipsis, non cognoscentes, de quibus tulerunt, et ea
- Sic pour : 32.
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.