Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli (1651)
Chapitre viii
Note [i]
Page 57, Ioan. Pecqueti Diepæi Dissertatio anatomica de circulatione sanguinis et chyli motu.
|
|
Exterioris Aëris cum interiori Hydrargyri cylindro
æqui pondium ostenditur.
Lubet etiam, ne pertinax in te Antiquo-
rum opinio adversùm argumenta re-
murmuret, quibus exterioris aëris cum
Hydrargyro interiori stabilitur æqui-
pondium, te vacui in vacuo, tentatum
primò feliciter acutissimi Auzotii sagacitate, Experi-
mentum condocefacere.
Habe superiori similem et simili protensam collo
lagenam AB, nisi quòd stet juxta basim B, canaliculi
G, auctarium, per cujus ostiolum, quoties opus fue-
rit, ingressus aëri pateat in lagenam. Per inversæ su
blimisque basis B, apertum ostium inducito quadra-
tum parallelepipedâ compage vasculum C, sicut ejus
capacitas versus supremum basis B, hiatum patula,
fundo suo subjectæ perpendicularis colli AC, fistulæ
horizontaliter immineat. Sanè vasculum C, exter-
nis quatuor angulis interius innixum vitro, dabit in
arcubus demeaculum, idest inter latera vasculi, lage-
námque intercapedo pervia remanebit. Injice vascu-
lo C, verticalem seu erectum electæ longitudinis
etiam ex vitro simul utrinque pervio tubum CF,
eúmque exactissimè suillâ (quâ basim et pariter ostio-
lum G obturabis) vesicâ, in aëris exclusionem in B
circumstringe ; Tum jubebis, quo ministro utêre,
supposito digiti collare lagenæ ostium A, obturatum
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.