Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
2e de 6 parties
Note [i]
Page 77, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos.
Rara coronato plausere Theatra Menandro,
Et sua riserunt sæcula Mæonidem.Dicam tamen liberè, sine fastu, etiam fremen-
te inuidia, duorum præsertim Pecquietianorum,
qui gloriæ meæ iuident : Nullum Authorem
viuum vidisse suos Commentarios tam sæpe edi-
tos : Nam pascitur in viuis liuor, post fata quiescit.Attamen non ego laudem et applausum ex
hoc labore spero et affecto : Vtilitatem iuuandi
prætuli gratiæ placendi, et si ingenio non est lo-
cus, saltem curæ testimonium promeruisse con-
tentus ero. Posteris an aliqua cura nostri futura sit
nescio, nos certè meremur, vt sit aliqua, non dico
ingenio, id enim superbum, sed studio et labori.
Audacter igitur dicam, citra fastum et arrogan-
tiam, Corpus humanum à multis dissectum et
descriptum fuisse, sed à nemine tam accuratè se-
ctum, examinatum, et descriptum. Quod si
omnia non fuerimus assequuti in Microcosmo,
excusationem Plinij prætexeram, qui terrarum
vniuersam orbem descripturus, his verbis ve-
niam precatur. Haud vllo in genere venia iustior
est, si modò minimè mirum est, hominem genitum,
non omnia humana nouisse.Pag. 183. Opponam tuæ relationi ex D.
Hieronymo, Patriarcham Photium infinitos Au-
thores legisse et examinasse, ut testatur in Bi-
bliotheca sua : quæcumque rectè dicta, laudauit ;
quæ falsa et ridicula notauit : atque in Oribasio
Medico reprehendit, quod præcipuam Medici-
næ partem nempe Chirurgiam miserit, in ope-
re quo vniuersam Medicinam describit ad Ju-
lanum Imperatorem.
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.