Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
3e de 6 parties
Note [i]
Page 97, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos.
quæ intelligi non possunt, Vates intelligunt : qui
quidem Doctus, semper rectè ; qui verò non Doctus
est, aliàs aliter. Ex lib. 1. de Diæta.Responsio ad caput tertium.Priusquam ad Examen huius Capitis tertij vl-
teriùs progrediar ; quia Doctoris Manteli de-
fensio prima suscipitur, cupio illi detrahere va-
nos istos titulos Nobilitatis, quibus se iactat
Nobilissimum, Patritium, Pronepotem illius, cui
Typographiam debet Orbis, vt paribus armis
nobilitatis certemus : Nec me armorum insignia
terrebunt, cùm sint falsa, et ipse rustica sit pro-
genies, ex parentibus pauperrimis oriundus,
pagi Brussiare, iuxta oppidum dictum Gandelu,
quatuor leucis distantis ab Vrbe Castro-Theodo-
rica ; Ideóque frustra Nobilissimi nomen affe-
ctat, dum natales suos repetit à Mentelino, Ty-
pographiæ Inuentore, vt ipse iactat, quem vt
falsò asserit, Imperator Germanus nobilitauit, et
honorificis titulis decorauit : Pauper Arpinas
contineat se intra nobilitatem Doctoris Medici
Parisiensis, vtpote cui, vt et aliis, Nobilitas
sola est, atque vnica virtus : Nam genus et Proa-
uos, et qua non fecimus ipsi, vix ea nostra voco.
Vir probus, et Doctissimus, Gabriel Naudæus,
quamuis eius amicus, istam hominis arrogan-
tiam inanibus titulis et vanis insignibus Nobi-
litatis superbientis, non poterat tolerare : mini-
tabatur ipsi Responsum aduersus eius scriptum,
de Mentelo Typographiæ Inuentore. Id notauit in
suis Scriptis, paulò ante obitum editis. Ista fa-
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.