Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
seconde Responsio
au livre de Jean Pecquet (1654)
4. Seconde partie

Note [j]

Page 40, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
1. Ad Ioannem Pecquetum
.

receptaculum, cùm necdum viso Pecqueto simile
quid in Mesenterio canis occurrisset
. Memini au-
diuisse Germanum quendam Discipulum Walæi,
narrantem ipsum, dum quæreret motum Chy-
li, Lacunam quandam inter duos renes Chylo
refertam deprehendisse. Sed mors præmatura
illius labores Anatomicos terminauit. Ergo an-
te Pecquetum id innouerat Leidæ, et possum
appellare istas Venas Lacteas Thoracicas Hor-
nianas
.

Pag. 21. Perscripsit ad me Leida, Ioannes
Van Horn
, duos tantùm Lacteos ramos versus
diuaricationem Aortæ prope Crurales sparsos à
se obseruatos : superios autem prope Diaphrag-
ma, ex receptaculo seu Glandulis lacteis prodeunt
rami Lectei Thoracici : et ista negat Pecquetus.

Pag. 32. Vasorum Lacteorum Thoracico-
rum descriptio diuersa in brutis, in canibus, et
ouibus, atque differt ab humanis Vasis.

Pag. 35. Pecquetus à tertia dorsi spina in
duos ramos diffindi scribit, pingitque, quorum
sinister ad clauiculam sinistram tendat : Dexter
ad dexteram. Sed inuento vero Pictor aliquid
addidisse videtur, vel inuentoris coniectura ;
Enimuero vtrimque diffindi obseruari non po-
tuimus siue in brutis, siue in homine, nisi aliter
in Gallia, aliter in Dania ludat Natura. Nota-
te imposturam Pecqueti.

Pag. 36. Sed fide mea apud magnum Auzo-
tium
omnesque exciderim si dextram insertio-
nem tubuli lactei in vllo cadauere obseruaue-
rim : Ludit sæpe Natura, et vnico subiecto illi
forsan reuelauit, quod nobis infinita denega-


Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
seconde Responsio
au livre de Jean Pecquet (1654)
4. Seconde partie, note j.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1053&cln=j

(Consulté le 10/12/2025)

Licence Creative Commons "Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.