Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre xi

Note [k]

Page 86, Ioan. Pecqueti Diepæi Dissertatio anatomica de circulatione sanguinis et chyli motu.

tem firmiter chyli Receptaculo truncum, qui
et ob id fortassis illac foris intus pervius est, et instar
incerniculi translocando sero idoneus.

Certè nulla commodior, mihi quidem, ostenditur
via rebus, quæ sæpiùs absque coctione non solùm,
sed ne vel concepto calore, ventriculo defluunt, ex-
cernendis.

Ita, dùm aër ferventiùs æstuat, immodicus frigidæ
potus alvum relaxat ; eadem vis et lacti asinino, ut
et aquis mineralibus. Vinacea, baccarum folliculi,
similiúmque fructuum, seminúmve, sicut et legu-
minum involucra, quidquid interfuerint coctionis
æstibus, nihilominùs cruda etiamnum egeruntur :
Quanto magis ante coctionem ea defluent è ventri_
culo, quibus est aperiens virtus et laxativa ? et hinc
est, quod egestis deorsum, quæ pota sunt, remediis
et sapor et odor aliquando cum colore perseveret.

Objicies rursum, etiam dissipato pulmonum spiri-
tu, extinctâque prorsùs respirandi vi, chylum in la-
cteas irrepere ; sicut aperto viventis animalis pectore,
flaccidisque pulmonibus, ligatæ in mesenterio lacteæ
nihil minus ad aliquod tempus intumescant.

Gravissimum sanè adversum sententiam nostram
argumentum ; Pro cujus dissolutione velim animad-
vertas, quod sæpiùs ipse sum expertus, ligatas in me-
senterio lacteas solùm turgescere, cùm animal illæso
pectore totam in infimo ventre viscerum sarcinam
unà cum musculis totius corporis vehementer adhuc
exagitat ; nam cùm, aperto pectore, motus animalis
extinctus est, desinunt prorsus lacteæ turgescere ; ni
fortè spongiosa intestinorum membrana ob aërem
frigidiorem, aut doloris aculeos sese contrahens,


Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre xi, note k.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0031&cln=k

(Consulté le 10/12/2025)

Licence Creative Commons "Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.