Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
4e de 6 parties

Note [k]

Page 118, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos
.

tem esse ? vt cognoscitur ex intestinis, extra vul-
nus abdominis erumpentibus. In morientibus
animalibus aperto ventre motus iste est debilis.
Nescis singulis momentis, per Arteriam Cœlia-
cam et Splenicam, nouum sanguinem Arterio-
sum affluere ? et istas Arterias motu manifesto
ad contactum cieri : Et si quando regurgitat san-
guis intra vasa aluinæ regionis, refluere in trun-
cum descendentem Aortæ ?

Pag. 211. Inter validas rationes, quibus re-
futaui Circulationem sanguinis in Porta, et re-
uersionem ad Cor
, elegisti debiliorem historicam
relatam ad comparationem Microcosmi cum
Macrocosmo, in qua non insisto, ut tuam scien-
tiam demonstrares, de motu maris putà fluxu et
reflu disputas, de quo non conuenit inter Phy-
sicos et Mathematicos, quod capita tot sensus,
et adhuc sub Iudice lis est : super ea quæstione
valde ardua et difficili meum Iudicium non in-
terpono.

Pag. 212. {b} Secundi Argumenti solutio pri-
mi refutatione pendet
, (inquit ille) Nullam pro-
portionem iueniet inter Mesenterij Venas cum po-
ris Hepatis : Neque innumeræ Mesenterij Venæ
ad illos Hepatis poros reduci queunt
. Tuis ratio-
nibus ineptis ita respondeo, vno verbo. Nulla
proportio esse potest inter Venas Mesenterij et
ramusculos Portæ, quia non dinumeraui, nec
est necessaria illa proportio Venarum Mesente-
rij ad Hepatis poros, vt vocas, quia interiecta
est Vena Porta, cuius truncus quadruplo est ca-
pacior quatuor {a} tubulis Lacteis Pecquetianis (si
reperiantur, cùm sæpissime vnicus adsit) pro-


  1. Sic pour : 213.

  2. Sic pour : duobus.


Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
4e de 6 parties, note k.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1057&cln=k

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons "Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.